Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

12B Zürich, Zentralbibliothek, Rh. 5, XIIe s., Rheinau, O.S.B.; passionnaire ─ f. 81v─83r (BHL 5739)
Incipit passio sancti Mauricii et sociorum eius.

[Prolog fehlt]

(2) Sub Maximiano, qui tunc Romanę rei publicę cum Diocletiano collega imperium tenuit, per diversas fere provincias laniati aut interfecti sunt martyrum populi. Idem namque Maximianus, sicut avaricia libidine crudelitate cęterisque vitiis obsessus furebat, ita etiam execrando gentilium ritui deditus et erga deum cęli profanus, impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat. Si qui tunc dei veri cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur, ac velut vacatione barbaris data prorsus in religionem arma commoverat.

(3) Erat in eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thebei appellabantur. Legio autem vocabatur, quę tunc sex milia ac sexcentos sexaginta sex viros in armis habebat. Hi in auxilium Maximiano in orientis partibus accersiti venerant, viri in rebus bellicis strennui, virtute nobiles, sed fide nobiliores. Christianę enim religionis ritum ab Hierosolimitane urbis epo susceperant, eiusdemque fidei fundamentum Romam transeuntes de Marcelli eiusdem urbis epi exhortacione roborabant. Erga imperatorem formidine, erga Christum devotione certabant. Evangelii precepti etiam sub armis non immemores reddebant que dei erant deo, et quę Cesaris Cesari restituebant.

(4) Itaque cum et hi sicut ceteri militum ad dilaniandam Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detrectare ausi sunt, atque huiusmodi preceptis se obtemperaturos negant. Maximianus non longe aberat, nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat. Ibi cum ei per nuntium delatum esset legionem hanc adversus mandata regia rebellem in his angustiis substitisse, in furorem instinctus indignationis exarsit.

(5) Sed prius mihi, quam reliqua commemorem, situs loci istius relationi inserendus videtur. Locus hic sexaginta fere milibus a Genovensi urbe abest, quatuordecim vero milibus [distat] a capite Lemannici lacus, que influit Rodanus. Locus hic iam inter Alpina iuga in valle situs est, ad quem pergentibus difficili transitu asperum atque artum iter panditur. Infestus namque Rodanus saxosi montis radicibus vix pervius est viantibus. [aggerem reliquit]. PA: Undique tamen imminentibus saxis amenus quidem. [Evictis transmissisque angustiarum faucibus subito] nec exiguus inter montium rupes campus aperitur. In hoc legio sancta consederat.

(6) Igitur, sicut supra diximus, cognito Maximianus Thebeorum responso precipiti ira fervidus ob neglecta imperia decimum quemque ex eadem legione gladio feriri iubet, quo facilius cęteri rebus certis territi metu cederent; redintegratisque mandatis edicit ut reliqui in persecutionem Christianorum cogantur. Ubi vero ad Thebeos denunciatio iterata pervenit cognitumque ab eis est iniungi sibi rursus persecutionem profanam, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur affirmantium numquam se ulli in hęc tam sacrilega ministeria cessuros, idolorum profana semper detestantes, [Christianis se imbutos] sacrę et divinę religionis cultu instantes, [unum se] ęternitatis deum colere, extrema experiri satius esse quam adversum Christianam fidem venire.

(7) His deinde compertis Maximianus omni belua cruentior rursus ad ingenii seviciam redit atque imperat ut iterum decimus eorum cederetur; cęteri nichilominus ad hęc que spreverant compellerentur. Quibus iussis denuo in castra perlatis segregatus est atque percussus qui decimus sorte obvenerat; reliqua vero se militum multitudo mutuo sermone instigabat, ut in tam preclaro opere persisteret.

(8) Incitamentum tamen maximum fidei in illo tempore penes sanctum Mauricium fuit primicerium tunc, sicut traditur, legionis unus, qui cum Exsuperio, quem exercitus appellat campiductorem, et Candido senatore militum accendebat singulos exhortando et monendo. Fidelium commilitonum sed etiam martyrum exempla ingerens pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus emori suadebat, sequendosque admonebat socios illius et contuberniales suos, qui iam in cęlo precesserant. Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus ardor.

(9) His itaque primoribus suis atque auctoribus animati Maximiano adhuc insania estuanti mandata mittunt sicut pia ita fortia, quę feruntur fuisse in hoc modo: "[Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servi, quod libere confitemur, dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam.] A te stipendium laboris accipimus, ab illo [vitae] exordia sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus deum, utique auctorem dominum nostrum, auctorem, velis nolis, tuum. Si non in tam funestam rem compellimur, ut in hoc eum offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus; sin aliter, illi parebimus potius quam tibi. Offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentum cruentare nefas dicimus. Dexterę istę pugnare adversus impios atque inimicos sciunt, laniare pios et cives nesciunt. Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse. Pugnavimus semper pro iusticia, pro pietate, pro innocentium salute. Hęc fuerunt hactenus nobis precia periculorum. Pugnavimus pro fide, quam quo pacto conservamus tibi, si hanc deo nostro non exhibemus? Iuravimus primum in sacramenta divina, iuravimus inde in sacramenta regia; nihil nobis de secundis credas necesse est, si prima perrupimus. Christianos ad penam per nos requiri iubes; iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt: habes nos hic confitentes deum patrem, auctorem omnium, et filium eius Jesum Christum credimus. Videmus laborum [periculorumque] nostrorum socios, nobis quoque eorum sanguine aspersis, trucidari ferro, et tamen sanctissimorum commilitonum mortes et fratrum funera non flevimus non doluimus, sed potius laudavimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro domino deo eorum. Non nos vel hęc ultima [vitae] necessitas in rebellionem cogit, non nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltem, quę fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus ecce arma et non resistimus, quia mori quam occidere satis maluimus, et innocentes interire quam noxii vivere preponimus. Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid admoveris, ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos fatemur, persequi Christianos non possumus."

(10) Cum hęc talia Maximianus audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos virorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocare una sententia interfici omnes decrevit, et rem confici circumfusis militum agminibus iubet. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impium ferrum, mori non recusantes vitę amore. Cedebantur itaque passim gladiis, non reclamantes [saltim aut repugnantes,] sed et depositis armis cervices persecutoribus [praebentes et iugulum percussoribus] vel intectum corpus offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum motione elati sunt, ut ferro conarentur asserere iusticię causam, sed hęc solum reminiscentes se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tamquam agnus non aperuit os suum, ipsi quoque tamquam grex dominicarum ovium laniari se tamquam ab irruentibus lupis passi sunt.

(11) Operta est terra illic procumbentibus in mortem corporibus piorum, fluxeruntque preciosi sanguinis rivi. Quę umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, quę feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est [ille] sanctorum populus, qui contempsit rem presentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, quę ut credimus cum illis angelorum legionibus iam collaudat semper in cęlis dominum deum Sabaoth.

(12) Victor autem martyr nec legionis eiusdem fuit neque miles, sed emeritę iam militię veteranus. Hic cum iter agens subito incidisset in hos, qui passim epulabantur lęti martyrum spoliis, atque ab his ad convescendum invitatus prolatam [ab] exultantibus per ordinem causam cognovisset, detestatus convivas detestatus[que] convivium refugiebat. [Requirentibusque, ne et ipse forsitan Christianus esset,] Christianum se et semper futurum esse respondit ac statim ab irruentibus interfectus est cęterisque martyribus in hoc loco sicut morte ita etiam honore iunctus est.

(13) Hęc nobis tantum de numero isto martyrum comperta sunt nomina, id est beatissimorum Mauricii, Exuperii, Candidi atque Victoris; cętera vero nobis quidem incognita sed in libro vitę scripta sunt.

(14) Ex eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus et Victor, quos Solodorum passos fama confirmat. Solodorum castrum est super Aram fluvium neque longe a Reno positum.

(15) Opere precium est etiam illud indicare, qui deinde Maximianum trucem tyrannum exitus consecutus est. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino, tunc regnum tenenti, mortem moliretur, deprehenso dolo illius apud Massiliam captus nec multo post strangulatus teterrimoque hoc supplicio affectus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum martyrum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro [eiusdem loci] epo revelata traduntur. In quorum honore cum extrueretur basilica, quę vastę tunc adiuncta rupi uno tantum latere acclinis iacebat, sed postea, iubente preclaro meritis Ambrosio abbate, denuo ędificata biclinis esse dinoscitur.

(20) Nec hoc omittendum est, quod per longum temporis tractum beati Innocentii martyris membra Rodanus revelavit. Iugi enim diluvio vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernicie ad sepulturam martyris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo ad sinum terrę protulit ut in gurgitem sui procella dimergeret, sed ob religiosam devotionem intra ambitum basilicę cęteris, quę martyribus sepulturam prebuit, precepit sociari. Cuius translationem a sanctae recordationis Genovense Domiciano et Grato Augustanę urbis vel Prothasio, tunc temporis huius loci epo celebratam recolentes cottidiana devotione et laudibus frequentamus.

Quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi:

(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati ad hoc opus venisse videbantur, quidam adesset [faber], quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico [die], quo cęteri ad expectandam diem eius festa abscesserant, in fabrica solus substitisset, in illo secreto se subito [clara luce] manifestantibus sanctis hic idem rapitur faber atque ad pęnam vel supplicia distenditur, et visibiliter turbam martyrum cernens, verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ęcclesię solus deesset, vel illud fabricę opus sanctum gentilis suscipere auderet. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constitit, ut faber ille consternatus et territus salutare sibi nomen poposcerat, statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis pretermittam, quod perinde clarum atque omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri uxor, cum ita paralisi fuisset obstricta, ut ei etiam pedum usus negaretur, a viro suo ut illic per multum itineris spacium deferretur poposcit. Quo cum pervenisset, sanctorum martyrum basilicę famulantium manibus inlata pedibus ad diversorium rediit ac sanitati de premortuis restituta membris [nunc miraculum suum ipsa circumfert.]

(19) Hęc tantum duo mira passioni sanctorum inserenda credidi. Ceterum satis multa sunt, quę vel in purgatione demonum vel in vel in restauratione claudorum aut sanitate febrium cęterisque infirmitatibus cottidie hic per servos suos virtus domini operatur. Quę multa narranda sunt, si per singula scribantur. Tamen fidelium cordibus absque lectione cognita esse noscuntur, quanta et qualia miracula hic per sanctos suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operari non desinit. Pro eo die noctuque psalmorum ymnorumque decantatio non desistit, quę iubente sancto et preclaro Christi martyre, beato Sigismundo rege, est instituta et huc usque hodie deo protegente est conservata. Propterea hic laudibus dei servi canentibus ore persolvunt, cui est honor et gloria, imperium et potestas per omnia secula seculorum. Amen. Finit passio sancti Mauricii et sociorum eius.

[Es folgt die Passio Theclae]