Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

12K Trier, Urb. 388 (olim 966), XIIe s., Eglise S. Siméon de Trier; f. 84─86 (BHL 5739)

Incipit passio sancti Mauricii et sociorum eius.

(1) PASSIONEM sanctorum martyrum, qui hunc locum glorioso sanguine illustrant, pro honore gestorum stilo explicamus, ea utique fide, qua ad nos martyrii ordo pervenit. Nam per succedentium relationem rei gestę memoriam nondum intercępit oblivio. Et si pro martyribus singulis loca singula, quę eos possident, [vel singulae urbes] insignia habentur, nec inmerito, quia pro deo summo preciosas sancti animas fundunt, quanta excolendus est reverentia sacer hic locus, in quo tot pro Christo martyrum milia ferro cesa referuntur! Nunc iam ipsam beatissimę passionis causam loquamur.

(2) I Sub Maximiano, qui Romanę rei publicę cum Diocleciano collega imperium tenuit, per diversas fere provincias laniati aut interfecti sunt martyrum populi. Idem namque Maximianus, sicut avaritia libidine crudelitate ceterisque vitiis obsessus furebat, ita etiam execrandis gentilium ritibus [deditus] et erga deum cęli profanus, impietatem suam ad extinguendum humanitatis nomen armaverat. 2 Si quis tunc dei veri cultum profiteri audebat, sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebatur, vel ad vagationem barbaris [gentilibus] datus prorsus in religionem arma commoverat.

(3) Erat eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thebei appellabantur. Legio autem vocabatur, que tunc sex milia ac sexcentos viros in armis habebat. 3 Hii autem in auxilium Maximiano ab orientis partibus accersiti venerant, viri in rebus bellicis strenui [et] virtute nobiles, sed fide nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evangelici precepti etiam sub armis non immemores reddebant quę dei erant [deo], quęque lacuna Cęsaris Cęsari restituebant.

(4) Itaque cum et hi sicut cęteri militum ad dilaniandam Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detrectare ausi sunt, atque huiusmodi preceptis se obtemperaturos negant. Maximianus non longe aberat, nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat. Ubi cum ei [per] nuntium delatum esset legionem hanc adversus mandata regia rebellem in his angustiis substitisse, [in] furore instinctus indignationis exarsit.

(5) Sed prius mihi quam reliqua commemorem, situs loci istius relationi inserendus videtur. Locus hic sexaginta fere milibus a Genuense urbe abest, quatuordecim vero milibus [distat] a capite Lemannici lacus, quem influit Rodanus. Locus hic iam inter Alpina iuga in valle situs est, ad quem pergentibus dificilem transitum asperum atque artum iter pandit. Infestus namque Rodanus saxosi montis radicem vix perviam navigantibus agere reliquit. Evictis transmissisque angustiarum faucibus subito nec exiguus inter montium rupes campus aperitur. In hoc legio sancta consederat.

(6) Igitur, sicut supra diximus, cognito Maximianus Thebeorum responso precipiti ira fervidus ob neglecta imperia decimum quemque ex eadem legione gladio ferire iubet, quo facilius cęteri rebus certis territi metu cederent; redintegratisque mandatis edicit ut reliqui in persecutionem Christianorum cogantur. Ubi vero ad Thebeos denuntiatio iterata pervenit cognitumque ab eisdem est iniungi sibi rursus executiones profanas, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur affirmantium numquam [se ulli] in hęc tam sacrilega ministeria cessuros, idolorum [se] profana semper detestatos, [Christianis se imbutos] sacris et divinę religionis cultu institutos, unum se ęternitatis deum colere, extrema experiri satius esse quam adversus Christianam fidem venire.

(7) His deinde compertis Maximianus omni belua cruentior rursus ad ingenii [sui] sevitiam redit atque imperat ut iterum decimus eorum neci detur; cęteri nihilominus ad hęc quę spreverant compellerentur. Quibus iussis denuo in castra perlatis segregatus est atque percussus qui decimus sorte obvenerat; reliqua vero se militum multitudo mutuo sermone instigabat, ut in tam preclaro opere persisteret.

(8) Incitamentum tamen maximum fidei in illo tempore penes sanctum Mauritium fuit primicerium tunc, sicut traditur (?) legionis eius, qui cum Exuperio, ut in exercitu apellant, campiductore et Candido senatore militum accendebat exhortando singulos et monendo. Fidelium commilitonum et iam martyrum exempla ingerens pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus esse moriendum suadebat, sequendosque admonebat socios lacuna et contubernales suos, qui iam in cęlo precesserant. Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus ardor.

(9) His itaque primoribus suis atque auctoribus animati Maximiano insania adhuc estuanti mandata mittunt sicut pia ita et forcia, quę feruntur fuisse in hunc modum:

"Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servi, quod libere confitemur, dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accipimus, ab illo vitę exordium sumpsimus. Sequi imperator te in hoc nequaquam possimus (a.c.; possumus p.c.), ut auctorem negemus deum, utique [auctorem nostrum, deum auctorem,] velis nolis, tuum. Si non ad tam funesta compellimur, ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus; sin aliter, illi parebimus potius quam tibi. Offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentum cruentare nefas ducimus. Dexterę iste pugnare adversus impios atque inimicos sciunt, laniare pios et concives nesciunt. Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse. Pugnavimus semper pro iusticia, pro pietate, pro innocentium salute. Hęc fuerunt hactenus nobis precia periculorum. Pugnavimus pro fide quam quo pacto conservabimus tibi, si hanc deo nostro non exhibemus? Iuravimus primum in sacramenta divina, iuravimus [de]inde in sacramenta regia; nihil nobis de secundis credas necesse est, si prima [per]rumpimus. Christianos ad pęnam per nos requiri iubes; iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt: habes nos hic confitentes deum patrem, auctorem omnium, et filium eius Jesum Christum lacuna. Videmus laborum periculorumque nostrorum socios, nobis quoque eorum sanguine aspersis, trucidari ferro, et tamen sanctissimorum commilitonum martyrum et fratrum funera non flevimus non doluimus, sed potius laudavimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro domino deo eorum. [Et nunc] Non (corr.ex nunc) nos vel hęc ultimę vitę necessitas in rebellionem cogit, non nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltem, quę fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus ecce arma et non resistimus, quia mori quam occidere satis maluimus, et innocentes interire quam noxii vivere preoptamus. Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid admoveris, ignes, tormenta, ferre subire parati sumus. Christianos nos fatemur, persequi Christianos non possumus."

(10) Cum hęc talia Maximianus audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos virorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocare una sententia interfici omnes decrevit, et rem confici circumfusis militum agminibus iubet. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impium ferrum, mori non recusantes vitę amore. Cędebantur itaque passim gladiis, non reclamantes saltim, non repugnantes, sed et depositis armis cervices percussoribus (corr.ex persecutoribus) prebentes et iugulum [in lacuna del.percussoribus ?] vel intectum corpus offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum motione elati sunt, ut ferro conarentur asserere iusticię causam, sed hęc solum reminiscentes se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tamquam agnus non aperuit os suum, Ipsi quoque tamquam grex dominicorum (corr.in dominicarum?) ovium laniari se tamquam ab inruentibus lupis passi sunt.

(11) Operta est terra istic procumbentibus in mortem corporibus piorum, fluxeruntque preciosi sanguinis rivi. Quę umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, quę feritas experientia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquid. Hac igitur crudelitate inmanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem presentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, quę ut credimus cum illis angelorum legionibus iam conlaudat (collaudant m.pr.) semper in cęlis dominum deum Sabaoth.

(12) Victor autem martyr nec legionis eiusdem fuit neque miles, sed emeritę iam militię veteranus. Hic cum iter agens subito incidisset in hos, qui passim epulabantur lęti martyrum spoliis, atque ab his ad convescendum invitatus prolatam [ab] exultantibus per ordinem causam cognovisset, detestatus (-que del.) [convivas detestatusque] convivium refugiebat (refugebat m.pr.). Requirentibusque, ne et ipse forsitan Christianus esset, Christianum se et semper futurum esse respondit ac statim ab inruentibus interfectus est cęterisque martyribus in hoc loco sicut morte [ita] etiam honore coniunctus est.

(13) Hęc nobis tantum de numero istorum martyrum comperta sunt nomina, id est beatissimorum Mauricii, Exsuperii, Candidi atque Victoris; cętera vero nobis quidem incognita sed in libro vitę scripta sunt.

(14) Ex [hac] eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus et Victor, quos Solodorum passos fama confirmat. Solodorum vero castrum est super Aram fluvium neque longe a Reno positum.

(15) Operę precium est etiam illud indicare, qui [de]inde Maximianum trucem tyrannum exitus consecutus est. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino tunc regnum tenenti mortem moliretur, deprehenso (ap-? del.) dolo illius apud Massiliam captus nec multo post strangulatus teterrimoque hoc supplicio affectus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum [Acaunensium] martyrum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro, huius loci epo revelata traduntur. In quorum honore cum extrueretur basilica, quę vastę tunc adiuncta rupi uno tantum latere adclinis iacebat, sed nunc iubente preclaro meritis Ambrosio, huius loci abbate, denuo ędificata biclinis esse dinoscitur.

(20) Neque enim hoc omittendum est, quod per longum temporis tractum beati Innocentii martyris membra Rodanus revelavit. Iugi enim diluvio vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernicie ad sepulturam martyris famulatrix unda pervenit. Prolatas (-is a.c.) namque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terrę protulit, ut in gurgitis sui procellam dimergeret, sed ob gloriosam devotionem intra ambitum basilicę ceteris (-que del.) martyribus [sepultura] preceperit sociari. Cuius translationem a sanctę recordationis Domiciano Genuense et Grato Augustanę urbis vel Protasio, tunc temporis huius loci epo, cęlebratam recolentes cottidiana devotione et laudibus frequentamus.

Quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi:

(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati venisse ad hoc opus videbantur, quidam adesset faber, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, quo cęteri ad expectanda diei (ad expectandam diem m.pr.) eius festa abscesserant, in fabrica solus substitisset, in illo secreto se subito manifestantibus sanctis hic idem faber rapitur atque ad pęnam vel ad supplicia distenditur, et visibiliter turbam martyrum cernens, verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ęcclesię solus deesset, vel illius fabricę opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constat (m.sec.; m.pr. constitit?), ut faber ille consternatus et territus salutare sibi nomen poscerit (rasura ante posc-) statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis pretermittam, quod perinde clarum atque omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralisi fuisset obstricta, ut ei etiam pedum usus negaretur, a viro suo ut illic per multum itineris spacium defferretur (differetur a.c.) poposcit. Quo cum pervenisset, sanctorum martyrum basilicę [famulantium] manibus illata pedibus ad diversorium rediit ac sanitati de premortuis restituta membris miraculum suum circumtulit.

(19) Hęc duo tantum mira passioni sanctorum martyrum inserenda credidimus. Cęterum satis multa sunt, quę vel in purgatione dęmonum vel in restauratione claudorum aut sanitate febrium cęterisque infirmitatibus cottidie istic per servos suos virtutes dei operantur.

Quę multa narranda sunt, si per singula scribantur. Tamen fidelibus cordibus absque lectione cognita esse noscuntur, quę, quanta et qualia miracula istic per sanctos suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operare non desinit. Pro eo ipso (idipsum m.pr.?) die noctuque psalmorum ymni decantatio non desistit, quę iubente sancto et preclaro Christi martyre beato Sigimundo rege est institutum rasura et usque hodie deo protegente est conservatum. Propterea hic laudes (laudibus a.corr?.) dei servi canentes (canentibus a.corr.?) ore persolvunt, cui est honor et gloria, imperium et potestas per omnia sęcula sęculorum. Amen.

Explicit passio sancti Mauricii et sociorum.

EODEM DIE

Incipit prefacio libelli de vita et passione beati Hemrammi matyris.