Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

15E- S.Floriani XI 384, f. 180r─180v

(2) Sub Dyocletiano et Maximiano imperatoribus, cum per diversas provincias multi martyrizati sunt Christiani,

(3) erat legio militum, quod sunt VI milia sex centi sexaginta sex viri, qui Thebei nuncupabantur. Hii in auxilium Maximiano ab oriente venerunt armis praecincti, [viri in bellicis] rebus strennui et virtute nobiles sed multo fide nobiliores. Erga imperatores fortitudine, erga Christum certabant devotione. Evangelici praecepti sub armis non inmemores reddebant deo que dei sunt, et que Cesaris Cesari restituebant.

(4) [Itaque] cum Thebei sicut ceteri militum ad pertrahendam Christianorum multitudinem destinarentur, ipsi soli crudelitatis ministerium detrectare ausi sunt atque huiusmodi praeceptis se obtemperare negabant. Sed cum Maximiano nunciatum esset legionem hanc adversus mandata regia rebellem, gravi indignatus furore exarsit.

(6) Atque ut eo facilius ceteris metum faceret, decimum quemque ex eis gladio ferire iussit. At ubi ad Thebeos denunciatio ista pervenerant, vociferatio passim in castris exoritur affirmantium numquam se ulli in tam sacrilego ministerio consensuros, sed ydolorum profana detestari et unum eternitatis dominum unanimiter adorare debere.

(7) His inde comparatis Maximianus omni belua cruentior ad maiorem etiam sevitiam rediit. Iterumque imperat ut decimus eorum [iterum] gladio puniretur. Reliqua vero militum fortitudo mutuo se sermone instigabat, ut incepto tam preclaro opere permaneret.

(8) Incitamento tamen maxime fidei in hac legione Mauricius primicerius fuit et post eum inter [ceteros] priores Exsuperius et Candidus senatores militum fuerunt. Qui omnes pari fide et devotione contubernales suos pro divinis legibus et pro fide Christi, si necessitas accidisset, mori viriliter suadebant, suosque socios imitari (-e a.c.), qui iam ad caelum migraverant, qui flagrabat in beatissimis viris gloriosior fidei ardor.

(9) Itaque animatis beatissimis viris ad Maximianum insanum mandata mittebant dicentes: "Milites sumus imperii tui, tamen libere confitemur dei nos esse servi. Tibi militiam debemus, illi innocentiam, a te stipendium laboris accepimus, ab illo vite exordium. Quo enim pacto conservabimus [tibi fidelitatem, si deo non observabimus fidem? Habes nos omnes confitentes] deum patrem, auctorem omnium, et Iesum Christum filium eius dominum nostrum cum spiritu sancto, unum et verum atque eternum deum."

(10) Cumque talia Maximianus audisset obstinatosque eorum animos in fide Christi cerneret, omnes pariter (lacuna) una sententia [interficere] iussit. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, ipsi se sponte ad interimendum pro nomine domini indubitanter tradebant, parati magis mori quam sacrilegis ydolorum cultibus profanari.

(11) Sic interfecta est illa plane angelica legio, [quae] ut credimus cum angelorum legionibus deum collaudat in celis Sabaoth.

(12) Victor autem quidam miles non eiusdem agminis erat. Hic cum iter ageret iuxta eos qui leti epulabantur iuxta martyrum spolia, sponte se Christianum esse professus est statimque ab irruentibus interfectus ceteris martyribus sicut morte ita est et honore coniunctus.

(16) At vero beatissimorum martyrum corpora Augunensi loco post multos passionis annos sancto Theodoro, eiusdem loci epo, sunt revelata, hicque in eorum honore magnam construxit ecclesiam ibique eos sepelivit

(19C) et officium ecclesiasticum in laudem dei ibidem fideliter adimplere fecit, ubi cottidie per orationem eorum multa sanitatum et virtutum prestantur beneficia. Regnante domino nostro Iesu Christo in secula seculorum. Amen

[In kleinerer Schrift zugefügt:]

Sanctus Mauricius praemonuit legionem sanctam ut ad celestia regna properarent, beatus Exsuperius miles, Candidus et Victor iunctis meritis se sociaverunt. Sancta legio Agaunensium martirum dum resisterunt adversariis sacro duce Mauricio interveniente inmortalitatis conpendium aquisierunt. Ecce factus est sacer ille Agaunensium locus per suffragia sanctorum pernicium praesidium futurorum. Preciosa sunt Thebeorum martirum vulnera, sancti Mauricii cum sociis suis, qui sub Maximiano mortem decreverunt suscipere. Sanctorum corpora sacri sanguinis unda perfudit, preciosorum corpora societas consecreavit, quem (que?) vobis Rodanus inundando perfudit. Triumphabant sancti martires Christi, qui sub Maximiano mortem decreverunt suscipere. ..................................Flagrabat in beatissimis martiribus gloriosus ardor, quia trucidati ferro colla submissi, qui sub Maximiano perempti sunt, quos multitudo angelorum cum gaudio susceperunt.