Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

15c+ Rouen, 1415 (U. 17), XVe s., Fécamp, O.S.B.; légendier ─ f. 163v─166v
Incipit passio sancti Mauricii sociorumque eius martyrum. LECTIO PRIMA

(Prologus Eucherii) Sanctorum passionem martirum, qui Agaunum locum glorioso sanguine illustrant, pro honore gestorum stilo explicamus, ea utique fide, qua ad nos martirii ordo pervenit. Nam per succedentium relationem rei geste memoriam nondum intercepit oblivio. Et si pro martiribus singulis loca singula, que eos possident, vel singule urbes insignes habentur, nec immerito, quia pro summo deo preciosas sanctas animas refundunt, quanta excolendus est reverentia sacer ille locus, in quo tot pro Christo martyrum milia ferro cesa referuntur! Nunc iam ipsam beatissime passionis causam loquamur. LECTIO SECUNDA

(1) Dioclitianus igitur quondam Romane rei publice princeps, cum ad imperium [totius orbis] fuisset electus aliasque provincias perturbari quorundam presumptione perspiceret, ad consortium imperii vel laboris olim sibi commilitonem Herculium Maximianum Cesarem fecit eumque contra Amandum et Elianum, qui in Baugadarum loco presumptione servili arma commoverant, ad Galliam destinavit. Cui ad supplementum exercitus legionem Thebeam ex orientalibus militibus ire precepit. Que legio sex milia sexentos sexaginta sex viros validos animis et instructos armis antiquorum Romanorum habebat exemplo. LECTIO III Hii igitur milites Christiane religionis ritum orientali traditione susceperant ab Ierosolimitane urbis epo nomine Zabda fideique sacre virtutem armis omnibus preponebant. Ad urbem quippe Romanam itinere attingentes eandem Christianitatis fidem, quam acceperant, apud beatum Marcellinum, predicte Romane urbis pontificem, confirmaverunt, ut ante gladio interirent quam sacram Christi fidem, quam acceperant, violarent. Recepti igitur a Diocliciano Cesare iubentur, ut post Maximianum collegam itinere, quo ceperant, Gallias tenderent.

(2) Maximianus Cesar, qui usu quidem militie bellis aptus sed ydolorum precipuus cultor, ferus animo, avaricia anxius, opere crudelis, libidini deditus ceterisque vitiis obsessus potestatem imperialem nimia crudelitate polluerat, in Galliam properans ad Alpium Pinninarum aditum venit. Transmeantibus iter Alpium post arduam et horridam viam subito equalis loci campestris occurrit grata planities. Quo in loco oppidum factum est, quod Octodorum nomen accepit, circa quod irrigua fluminibus prata et agrorum fertilis cultura protenditur, deinde Rodani fluminis validus cursus nando meat. [qui mole sua leniter fluens regionis ipsius gratiam propria amenitate commendat.] LECTIO quarta Transcensis igitur Alpibus Maximianus Cesar Octodorum venit ibique sacrificaturus ydolis suis convenire exercitum iussit atroci proposita iussione ut per aras demonibus consecratas iurarent coequalibus sibi animis contra Bagaudarum turbas esse pugnandum, christianos vero velut inimicos diis suis ab omnibus persequendos. Quod cum primum pervenit ad noticiam Thebaide legionis preteriens Octodorense oppidum ad locum, cui Agaunum nomen est, celeriter properavit, ut octo milium spatio ab Octodoro separata necessitatem committendi sacrilegium preteriret. [Agaunum accole interpretatione Gallici sermonis saxum dicunt.] Quo in loco vastis rupibus Rodani fluminis cursus artatur, ut commeandi facultate subtracta constratis pontibus viam fieri itineris necessitas imperaret. Undique tamen imminentibus saxis parvus quidem sed tamen amenus et irriguus fontibus campus includitur, ubi fessi milites legionis Thebee post laborem tanti itineris resederant.

(3) LECTIO V Maximianus Cesar, dum ad sacramenta superius memorata cunctos in exercitu suo adesse cogeret, agnovit pretergressam, ut diximus, legionem. Et subito iracundie furore completus satellites mittit, ut legionem ad sacramentorum suorum sacrilegia revocarent. Erat vero in eadem legione primicerius Mauricius et signifer Exuperius et Candidus senator, qui ita commilitonibus suis preerant, ut amore pocius equalitatis quam terrore militari obedienciam preciperent, viri in rebus bellicis strenui et virtute nobiles, sed fide nobiliores in deo. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evangelici precepti sub armis custodes reddebant que dei erant deo, et que Cesaris Cesari restituebant. Tu autem LECTIO SEXTA Requirunt itaque quid Maximianus Cesar ira dictante mandasset. Dictumque est eis, quod Cesar iuberet milites suos omnes immolare hostias, libare sacrificia et sacramenta fanatici ordinis attrectare, iuberetque Cesar, ut legio festinanter reverteretur et ad commilitonum se prepararet exemplum. Tunc hii qui preerant legioni miti affatu dederunt responsum, ob hoc transgressos Octodorum, quia iam fama ad eos sacrificiorum ordine pervenisset, nefas sibi visum esse, ut demonum aris christiani contaminari viderentur. [esse sibi in animo] Deum vivum colere, et traditam orientali more religionem usque ad finem vite perhenniter custodire; ad bellum preparatam esse virtutem legionis, ad committenda vero sacrilegia, sicut Cesar precepit, Octodorum non redire.

(4) LECTIO VII Reversi itaque satellites nunciant obstinatos esse animos legionis nec velle preceptis imperatoris obedire. Tunc Maximianus Cesar iracundie nimietate succensus ad hanc vocem subito furore repletus prosilivit dicens: "Ergo milites mei imperatoria precepta et sacrorum meorum ordinem spernunt! Statuenda esset vindicta publica, etiam si tantum maiestatem regiam contempnere voluissent; iungitur despectui meo celestis iniuria et mecum pariter religio Romana contempnitur. Sentiat contumax miles non solum michi sed etiam diis meis me dare posse vindictam; iam fidissimorum turba festinet, decimum quemque morti funesta sors prebeat, discant equali nece quos ordo premiserit moriendi, qualiter Maximianus vel sibi vel diis suis hac severitate dederit ultionem!"

(5) LECTIO VIII Post hanc denique vocem apparitoris iussio infausta discurrit, ad legionem velociter properatur, crudelia precepta reserantur. Traduntur neci quos ordo reperit numerandi, leti percussoribus cervices prebent solaque inter eos erat de gloriose mortis acceleratione contentio. Perfecto itaque scelere ut Octodorum legio redeat iubetur. Tunc Mauricius primicerius paululum a satellitibus regis segregatus convocat legionem et hac oratione sanctiores alloquitur: "Gratulor virtuti vestre, commilitones optimi, quod amore religionis nullam vobis Cesaris preceptum attulit formidinem; gaudentibus quodam modo animis tradi ad necem gloriosam commilitones vestros vidistis, quibus timui ne quisquam, quod armatis facile est specie defensionis, beatissimis funeribus manus obviam afferre temptaret! [Iam mihi ad huius rei interdictum Christi nostri paratur exemplum, qui exemptum vagina apostoli gladium proprie vocis iussione recondidit, docens maiorem armis omnibus Christiane confidentie esse virtutem.] Hic deus Christus plane mentes vestras manusque prohibuit, ne quisquam divino operi mortalibus dextris obstitisset. Quin immo cepti operis fidem perhenni religione complerent! Hactenus igitur exempla sacra inserta, commilitones mei, codicibus legebamus; iam nunc per nosmet ipsos quos sequi deberemus aspeximus. Ecce vallatus sum commilitonum meorum corporibus, quos de latere meo funestus satelles abstraxit, aspersus sum cruore sanctorum et sanguinis reliquias vestibus meis porto et dubito eorum sequi necem, quorum gratulans admiror exemplum? Non magnopere curandum est, quid imperator iubeat, qui sorte michi mortalitatis equalis est. [Si habere aliquid virium imperatoria precepta potuissent, circa beatissimorum puerorum corpora regis Persarum valuisset incendium nec leonum ora lacu clausus evadere propheta potuisset. Sacramenta olim dedisse nos memini quod contemptu lucis istius et desperatione vite defensare rem publicam deberemus; iam tunc promisi mei corporis vilitatem et spopondi hanc imperatoribus fidem nec tamen mihi ullus tunc regna celestia promittebat. Quid Christo spondente faciendum est, si hoc potuimus milicie devotione promittere? Quin immo, fortissimi commilitones, olim devotas animas subdamus preciosissime passioni, sit nobis virilis animus, fides immolata permaneat! Iam cerno ante tribunal Christi stantes eos quos neci paulo ante satelles regius deputavit; illa vera gloria est, que eternitatem beatam vite huius brevitate mercatur.] Equales omnes animo, una voce responsum satellitibus demus: "Milites quidem, Cesar, tui sumus et ad defensionem rei publice Romana arma suscepimus nec unquam aut desertores bellorum aut proditores fuimus militie aut ignave formidinis meruimus subire flagitium. [Tuis etiam obtemperaremus preceptis nisi instituti legibus christianis demonum cultus et aras semper pollutas sanguine vitaremus. Comperimus praecepisse te, ut aut sacrilegiis pollueres Christianos aut deleres omnes e terra.] Non inquiras longius latitantes, nos omnes Christianos esse cognosce; habebis potestati tue subdita omnium corpora, auctorem vero suum respicientes Christum animas non tenebis." Hec denique vir sanctus dei Mauricius dixerat, legionis probatur assensio et Cesari per satellites nunciatur.

(6) Presenti precepit iussione, ut iterum decimum renovate crudelitatis ordo consumeret. Post hanc vocem ad legionem velociter properatur, crudelia precepta peraguntur, reliqui vero ut Octodorum redeant iubetur. Tunc Exuperius, quem ante principem vel campidoctorem [superius] memoravi, correptis legionis sue signis hac circumstantes oratione confirmat: "Tenere me, commilitones optimi, secularium quidem bellorum signa perspicitis, sed non ad hec arma provoco, nec ad hec bella animos vestros virtutemque cohortor; aliud genus nobis eligendum est preliorum, non per hos gladios potestis ad regna celestia properare. Robur nobis opus est animorum; invicta defensio fidem, quam deo promisimus, in ultimis custodire. Iam de commilitonum nostrorum gloria, qui divino certaverunt obtutu, -superest, ut victori deo gratias agamus -... descendens dominus Iesus de monte. Require in nathali sancti Sebastiani martiris LECTIO XII, gloriosus igitur vir Mauricius sic est locutus, ego vobis victoriam plenam, si Christo creditis, repromitto. Proiciant dextere vestre arma ista cum signis militaribus, prestabit hoc Christus, ut mox in ipso celesti, sicut promittitur, regno alia vobis Exuperium vestrum videatis signa monstrare. Vadat quin immo funestus satelles et hec truculento regi nunciet: "Milites sumus, imperator tui, sed tamen servitutem libere confitemur dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vite exordium sumpsimus. Offerimus in quemlibet hostem manus nostras, quas sanguine innocentum cruentare nefas ducimus. Dextere iste pugnare adversus impios atque inimicos sciunt, laniare pios et concives nesciunt. Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse. Nihil nobis de secundis credas necesse est, si prima prerumpimus. Christianos ad penam per nos requiri iubes; iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt: habes hic nos confitentes deum patrem omnipotentem, auctorem omnium, et filium eius Jesum Christum deum credimus. Tenemus ecce arma et non resistimus, quia mori magis quam resistere parati sumus, et innocentes interire quam noxii vivere preoptamus. Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid admoveris, ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos fatemur, persequi Christianos non possumus.

[Inexsuperabiles ... prebemus intrepidi] Hec nobis iucundiora sunt, dummodo te cum sacrilegiis tuis contemmnimus et ad regna iam nunc celestia properamus." Flagrabat iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus ardor. [Hec mandata legionis remeans ad Maximianum Cesarem satelles nuntiat]

(7) Hec denique mandata legionis Maximianus Cesar per satellites cum audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos virorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocari, quasi nihil iteratum fuisset scelus perpetratum, ire propere exercitum iubet et una sententia circumfundi imperat legionem nullumque de tanto sanctorum exercitu precepit relinqui. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impium ferrum, mori non recusantes vite amore. Cedebantur itaque passim gladiis, non reclamantes saltem aut repugnantes, sed depositis armis cervices persecutoribus prebentes ad iugulum persecutoribus vel intactum corpus offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum multitudine elati sunt, ut ferro conarentur asserere iustitie causam, sed hoc solum reminiscentes se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tanquam agnus non aperuit os suum, ipsi quoque tanquam grex dominicarum ovium laniari se veluti ab irruentibus lupis passi sunt. [Ventum itaque est, circumsistit legionem beatam turba carnificum,] Omnis etas sine discretione perimitur trucidanturque beata corpora et devotas deo animas fideli mortis professione commendant. Operta est terra illic procumbentibus in mortem corporibus iustorum, fluxeruntque preciosi sanguinis rivi. Que unquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, que feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo deliquit. Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem presentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, que ut credimus cum illis angelorum legionibus iam collaudat deum Sabaoth in celis.

[De sancto Michaele]