Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

14F Dresden, Sächsische Landesbibliothek, A 116, 1350; f. 110─117

X.Kl.Octobris passio beatissimorum martirum Mauricii vel eius comit.

(1) Passionem sanctorum martirum, qui hunc locum glorioso sanguine illustrant, pro honore gestorum stilo explicamus, ea utique fide, qua ad nos martirii ordo pervenit. Nam per succedentium relationem rei gestę memoriam nondum intercepit oblivio. Et si pro martyribus singulis loca singula, quę eos possident, vel singulę urbes insignes habentur, nec immerito, quia pro deo summo prętiosas sancti animas refundunt, quanta excolendus est reverentia sacer hic locus, in quo tot pro Christo martyrum milia ferro cessa referuntur! Nunc iam ipsam beatissime passionis causam loquamur.

(2) Sub Maximiano, qui Romanę rei publicę cum Dioclitiano collega imperium tenuit, per diversas fere provincias laniati aut interfecti sunt martirum populi. Idem namque Maximianus, sicut avaritia libidine crudelitate cęterisque viciis obsessus furebat, ita etiam execrandis gentilium ritibus [deditus] et erga deum cęli profanus, impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat. Si qui tunc dei veri cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur, [ac] velut vacatione barbaris data prorsus in religione arma commoverat.

(3) Erat eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thebei appellabantur. Legio autem vocabatur, quę tunc sex milia ac sexcentos viros in armis habebat. Hi in auxilio Maximiano ab orientalibus partibus accersiti venerunt, viri in rebus bellicis strenui virtuteque nobiles, sed fide nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evangelici precepti etiam sub armis non immemores reddebant quae dei erant deo, et quę Cęsaris Cesari restituebant.

(4) Itaque cum et hi sicut ceteri milites ad dilaniandam Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detractare ausi sunt, atque huiusmodi pręceptis se obtemperaturos negant. Maximianus non longe aberat, nam se circa Octodori itinere fessus tenebat. Ubi cum ei per nuntium datum esset legionem hanc adversus mandata regia rebellem in his angustiis substitisse, in furorem instinctu indignationis exarsit.

(5) Sed prius mihi quam reliqua commemorem, situs loci istius relationem inserendus videtur. Locus hic sexaginta fere milibus a Genuensi urbe abest, quattuordecim vero milibus [distat] a capite Limannici lacus, quo influit Rodanus. Locus hic iam inter Alpina iuga in valle situs est, ad quem pergentibus difficili transitu asperum atque artum iter panditur. Infestus nanque Rodanus saxosi montis radicibus vix pervium viantibus aggerem reliquit. Evictis transmissisque angustiarum faucibus subito nec exiguus inter montium rupes campus aperitur. In hoc legio sancta consederat.

(6) Igitur, sicut supra diximus, cognito Maximianus Thebeorum responso precipiti ira fervidus ob neglecta imperia decimum quemque ex eadem legione gladio feriri iubet, quo facilius ceteri regiis preceptis territi metu cederent; redintegratisque mandatis edicit ut reliqui in persecutione Christianorum cogantur. Ubi vero ad Thebeos denuntiatio iterata pervenit cognitumque ab eis est iniungi sibi rursus executiones profanas, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur affirmantium numquam se ulli in haec [tam] sacrilega ministeria cessuros, idolorum [se] profana semper detestatos, [Christianis se imbutos] sacris [et] divinę religionis cultu institutos, unum se eternitatis deum colere, extrema experire satius esse quam adversus Christianam fidem venire.

(7) His deinde compertis Maximianus omni bellua cruentior rursus ad ingenii [sui] sevitiam reddit atque imperat ut iterum decimus eorum morti tradatur; ceteri nihilominus ad haec quę spernerent compellerentur. Quibus iussis denuo in castra perlatis segregatus est atque percussus qui decimus sorte obvenerat; reliqua vero se militum multitudo mutuo sermone instigabat, ut in tam preclaro opere persisteret.

(8) Incitamentum tamen maximum fidei in illo tempore penes sanctum Mauricium fuit primicerium tunc, sicut traditur, legionis eius, qui cum Exuperio, ut in exercitu appellant, campidoctore et Candido senatore militum accedebat exortando singulos et monendo. Fidelium commilitonum et iam (iam s.lin.?) martyrum exempla urgens pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus esse moriendum suadebat, sequendosque ammonebat socios illos et contubernales suos, qui iam in cęlo pręcesserant. Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martirii gloriosus ardor.

(9) His itaque primoribus suis atque auctoribus animati Maximiano adhuc insania estuante mandata mittunt sicut pia [ita] et fortia, quę feruntur fuisse in hoc modo: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servi, quod libere confitemur, dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vitę exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus deum, utique auctorem nostrum dominum, auctorem velis nolis tuum. Si non in tam funesta compellimur, ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus; sin aliter, illi parebimus potius quam tibi. Offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentium cruentare nefas ducimus. Dexterę istę pugnare adversus impios atque inimicos sciunt, laniare pios et cives nesciunt. Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse. Pugnavimus semper pro iustitia, pro pietate, pro innocentium salute. Haec fuerunt hactenus nobis prętia periculorum. Pugnavimus pro fide, quam quo pacto conservamus tibi, si haec deo nostro non exhibemus? Iuravimus primum in sacramenta divina, iuravimus inde in sacramenta regia; nihil nobis de secundis credas necesse est, si prima perrupimus. Christianos ad penam per nos requiri iubes; iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt: habes nos hic confitentes deum patrem, auctorem omnium, et filium eius Jesum Christum credimus. Vidimus laborum periculorumque nostrorum socios (socius cod.), nobis quoque eorum sanguine aspersis, trucidare ferro, et tamen sanctissimorum commilitonum mortes et fratrum funera non flevimus non doluimus, sed potius laudavimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro domino deo eorum. Et nunc non nos vel haec ultimae vite necessitas in rebellionem cogit, non nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltem, quę fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus ecce arma et non resistimus, quia mori quam occidere satis maluimus, et innocentes interire quam noxii vivere pręoptamus. Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid amoveris, ignes, tormenta, ferro subire parati sumus. Christianos nos fatemur, persequi Christianos non possumus."

(10) Cum haec talia Maximianus audisset obstinatosque in fidem Christi cerneret animos virorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocare una sententia interfici omnes decrevit, et rem confici circumfusis militum agminibus iubet. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impium ferrum, mori non recusantes vitę amore. Cędebantur itaque passim gladiis, non reclamantes saltim aut repugnantes, sed depositis armis cervices persecutoribus prębentes et iugulum percursoribus vel intectum corpus offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum munitione elati sunt, ut ferro conarentur asserere iustitię causam, sed haec solum reminiscentes se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tanquam agnus non apperuit os suum, ipsi quoque tanquam grex dominicorum ovium laniare se tanquam ab irruentibus lupis passi sunt.

(11) Operta est terra hic procumbentibus in mortem corporibus piorum, fluxeruntque pretiosi sanguinis rivi. Quę unquam rabies absque bello tantam humanorum corporum strage dedit, quę feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate immanissimi tiranni confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem praesentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, quę ut credimus cum illis angelorum legionibus iam conlaudant semper in cęlis dominum deum Saboth.

(12) Victor autem martir nec legionis eiusdem fuit neque miles, sed meritę iam militię veteranus. Hic cum iter agens subito incidisset in hos, qui passim epulabantur lęti martirum spoliis, atque ab his ad convescendum invitatus prolatam ab exultantibus per ordinem causam cognovisset, detestatus convivas detestatusque convivium refugiebat. Requirentibusque, ne et ipse forsitan Christianus esset, Christianum se et semper futurum esse respondit ac statim ab irruentibus interfectus [est] ceterisque martiribus in hoc ipso loco sicut morte ita etiam honore coniunctus est.

(13) Haec nobis tantum de numero istorum martirum comperta sunt nomina, id est beatissimorum Mauricii, Exuperi, Candidi atque Victoris; cetera vero nobis quidem incognita sed in libro vitę scripta sunt.

(14) Ex [hac] eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martires Ursus et Victor, quos Salodoro passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est super Arolam fluvium neque longe a Reno positum.

(15) Opere pretium est etiam illud indicare, qui deinde Maximianum trucem tirannum exitus consecutus est. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino tunc regnum tenente mortem moliretur, deprehenso dolo illius apud Massiliam captus nec multo post strangulatus teterrimoque hoc supplicio affectus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum [Acaunensium] martirum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro huius loci epo revelata tradunt. In quorum honore cum extrueretur basilica, quae vastae tunc adiuncta rupi uno tantum latere acclinis iacebat, sed nunc iubente praeclaro meritis Ambrosio, huius loci abbate, denuo aedificata biclinis esse dignoscitur.

(20) Neque enim hoc emittendum est, quod post longum temporis tractum beati Innocentii martiris membra Rodanus revelavit. Iugi enim dilluvio vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernicie ad sepulturam martiris famulatrix unda pervenit. Prolatas nanque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terre protulit ut in gurgitis sui procellam dimergeret, sed ob gloriosam devotionem intra ambitum basilicę cęterisque martiribus sepulturę pręciperet sociari. Cuius translationem ad sanctę recordationis Domiciano Genuense et Grato Augustanę urbis vel Protasio tunc temporis huius loci epis celebratam recolentes cottidiana devotione et laudibus frequentamus.

Quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi:

(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati venisse ad hoc opus videbantur, quidam adesset faber, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, quo ceteri ad expetenda diei eius festa abscesserant, in fabrica solus substitisset, in illo secreto se subito clara luce manifestantibus sanctis hic idem faber rapitur atque ad poenam vel ad supplicia distenditur, et visibiliter turbam martirum cernens, verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ecclesię solus deesset, vel illud fabricę opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constitit, ut faber ille consternatus et territus salutare sibi nomen posceret statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis prętermittam, quod perinde clarum atque omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregiis atque honorati viri, cum ita paralisi fuisset obstricta, ut ei etiam pedum usus negaretur, a viro suo ut illic per multum itineris spatium defereretur poposcit. Quo cum pervenisset, sanctorum martyrum basilicę famulantium manibus inlata pedibus ad diversorium redit ac sanitate de premortuis restituta membris [nunc] miraculum suum [ipsa] circontulit.

(19) Haec duo tantum mira passionis sanctorum inserenda credidi. Ceterum satis multa sunt, que vel in purgatione demonum vel in restauratione claudorum aut sanitate febrium cęterisque infirmitatibus cottidie hic per servos suos virtutes domini operantur, quia multa narranda sunt, si per singula scribantur. Tamen fidelibus cordibus absque lectione cognita esse noscuntur, quę quanta et qualia miracula istic per sanctos suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operare non desinit. [Pro eo idipsum die noctuque psalmorum hymnorumque decantatio hic fieri non desistit,] quod iubente sancto et praeclaro Christi martyre beato Sigsmundo rege est institutum huc usque hodie deo protegente est conservatum.Propterea hic laudes dei servi canentes ore persolvunt, cui est honor et gloria, imperium et potestas per omnia secula seculorum. AMEN.

VIII Kl.Octobr passio sanctę Teclę virginis et martyris.