Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

12s+ Paris, BNF, lat. 12606, XIIe s., Fleury, O.S.B.; passionnaire ─ f. 108─109 (=53980); ce recueil contient également des sermons pour les fêtes de ces saints (Krusch X 4g)
Incipit passio sanctorum Mauricii atque sociorum eius.

(1) Diocletianus, quondam Romane rei publice principis, cum ad imperium totius orbis fuisset electus omnesque provincias turbari quorumdam praesumptione perspiceret, ad consortium imperii vel laboris olim sibi commilitonem Herculium Maximianum Cesarem fecit eumque contra Amandum et Elyanum, qui in regione Bag[aud]arum non minima praesumptione servilia arma commoverant, ad Galliam destinavit. Cui ad supplementum exercitus legionem Thebeam ex orientalibus [militibus] ire praecepit. Quę legio sex milia sexcentos sexaginta sex viros validos animis et instructos armis antiquorum Romanorum habebat exemplo. Hi igitur milites Christiane religionis ritum orientali traditione susceperunt a Hierosolimitane urbis episcopo fideique sacrae virtutem armis omnibus praeponebant. Ad urbem quippe Romanam itinere adtingentes eandem Christianitatis fidem, quam acceperant, apud beatum Marcellinum, praedicto Romane urbis pontificem, confirmantes, ut ante gladio interirent quam sacram fidem Christi, quam acceperant, violarent. Recepti igitur a Dioclitiano Cesare iubentur, ut post Maximianum collegam itinere, quo ceperant, Gallias tenderent.

(2) Maximianus Cesar, usu quidem militie bellis aptus sed idolorum specialis cultor, ferus animo, avaritia crudelis, libidini deditus ceterisque vitiis obsessus severitatem imperatoriam nimia crudelitate polluerat. In Galliam properans ad Alpium Penninarum aditum venit. Transmeantibus iter Alpium post arduam et horridam viam subito equalis loci campestris occurrit grata planities. Quo in loco oppidum factum est, quod Octodorus nomen accepit, circa quod [aut] irrigua fluminibus prata aut agrorum fertilis cultura porrigitur, [praecipue] deinde Hrodam (?) fluminis validus cursus offertur, [qui mole sua leniter fluens regionis ipsius gratiam propria amoenitate commendat]. Transcensis igitur Alpibus Maximianus Cesar Octodorum venit ibique sacrificaturus idolis suis convenire exercitum iussit atroci posita iussione ut per aras demonibus consecratas iurarent coequalibus sibi animis contra Bagaudarum turbas esse pugnandum, christianos vero velut inimicos diis suis ab omnibus persequendos. Quod ubi primum pervenit ad notitiam Thebeę legionis preteriens Octodorense oppidum ad locum, cui Acauno nomen est, celeriter properavit, ut octo milium spatio ab Octodoro separata necessitatem committendi sacrilegii praeterisset. [Acaunum accolae interpretatione Gallici sermonis saxum dicunt]. Quo in loco ita vastis rupibus Roina (?) fluminis cursus artatur, ut commeandi facultate subtracta constratis pontibus viam fieri itineris necessitas imperaret. Undique tamen inminentibus saxis parvus quidem sed amenus irriguis fontibus campus includitur, ubi fessi milites legionis Thebee post laborem tanti itineris resederunt. O quanta reverentia excolendus est sacer locus iste, in quo tot pro Christo martirum milia ferro Cesaris puniuntur!

(3) Maximianus Cesar, dum ad sacramenta superius memorata cunctos in exercitu suo cogeret, agnovit pretergressam, ut diximus, legionem. Subito iracundie furore completus satellites mittit, ut legionem ad sacramentorum suorum sacrilegia revocarent.

Erat in eadem legione primicerius Mauritius et signifer Exuperius et Candidus senator, qui ita commilitonibus suis preerant, ut amore potius divinitatis quam terrore militari obedienda praeciperent, viri in rebus bellicis strenui et virtute nobiles, sed fide in deo nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evangelici praecepti sub armis custodes reddebant quę dei erant deo, et quę Cesaris Cesari restituebant. Requirunt itaque quid Maximianus Cesar ira dictante mandasset. Dictum ab his est, quod Caesar iusserat, milites omnes immolasse hostias, libasse sacrificia et sacramenta fanatici ordinis praebuisse, iubere Cesarem, ut legio festinanter revertens ad commilitonum se praepararet exemplum. Tunc hi qui praeerant legioni miti affatu dederunt responsi, ob hoc transgressi Octodorum, quia iam fama ad eos sacrificiorum ordine pervenisset, fas sibi visum esse, ne demonum aris Christiani contaminari viderentur, [esse sibi in animo] deum vivum colere, traditam orientali more religionem usque ad diem vite perenniter custodire, ad bellorum usum paratam legionis esse virtutem, ad committenda vero sacrilegia, sicut Cesar praecepit, Octodorum non redire.

(4) Reversus itaque satelles nuntiat obstinatos esse animos legionis nec velle praeceptis imperatoris obedire. Tunc Maximianus Cesar iracundie nimietates succensus ad hanc vocem subito furore prosilivit dicens: "Ergo milites mei imperatoria praecepta et sacrorum meorum ordines spernunt! Sanctiendum erat vindicta publica etiam si tantum maiestatem reginam contempnere voluissent; iungitur despectui meo celestis iniuria et mecum pariter religio Romana contempnitur. Sentiat contumax [m]iles me non solum mihi sed etiam diis meis dare posse vindictam; iam [nunc] fidissimorum meorum turba festinet, decimum quemque morti funesta sors praebeat, discant equalem necem quos ordo praemiserit moriendi, qualiter Maximianus vel sibi vel diis suis hac severitate dederit ultionem!"

(5) Post hanc vocem apparitoris iussio infausta porrigitur, ad legionem velociter properatur, [crudelia] praecepta reserantur. Traduntur neci quos ordo repperit numerandi, leti percussoribus cervices praebent solaque inter eos erat de gloriose mortis occupatione contentio. Perfecto itaque scelere ut Octodorum legio redeat iubetur. Tunc Mauricius primicerius paululum a satellitibus regiis segregatus convocat legionem et hac oratione sanctiores alloquitur: "Gratulor virtuti vestre, commilitones obtimi, quod amore religionis nullam vobis Cesaris praeceptum attulit formidinem; gaudentibus quodam modo animis tradi ad necem gloriosam commilitones vestros vidistis, quibus timui ne quisquam, quod armatis facile est specie defensionis, beatissimis funeribus manus obviam afferre temptaret! Iam mihi ad huius rei interdictum Christi nostri parabatur exemplum, qui exemptum vagina apostoli gladium proprie vocis iussione recondit, docens maiorem armis omnibus Christiane confidentie esse virtutem. Hic deus Christus plane mentes vestras manusque prohibuit, ne quisquam divino operi mortalibus dextris obstitisset. Quin immo cepti operis fidem perenni regione complerent! Actenus exempla sacris inserta codicibus legebamus; iam nunc per nosmetipsos quos sequi deberemus aspeximus. Ecce vallatus sum commilitonum meorum corporibus, quos de latere meo funestus satelles abstraxit, aspersus sum cruore sanctorum et [sacri] sanguinis reliquias vestibus meis porto et dubito eorum sequi necem, quorum gratulans admiror exemplum? Et vacat cogitare quid imperator iubeat, qui sorte mihi mortalitatis equalis est. Si habere aliquid virium imperatoria praecepta potuissent, circa beatissimorum trium puerorum corpora regis Persarum valuisset incendium nec contempnere ora leonum lacu clausus evadere potuisset propheta. Sacramenta olim dedisse nos memini quod contemptu lucis istius et despectione vite defendere rem publicam deberemus; iam tunc promisi mei corporis vilitatem et spopondi hanc imperatoribus fidem nec tamen mihi ullus tunc regna celestia promittebat. Quid Christo spondente faciendum est, si hoc potuimus militie devotione promittere? Quin immo, fortissimi commilitones, olim devotas animas subdamus pretiosissime passioni, sit nobis virilis animus, fides inviolata permaneat! Iam cerno ante tribunal Christi stantes eos quos neci paulo ante satelles regius deputavit; illa vero gloria est, que eternitatem beatam vite huius brevitate mercatur. Equales omnes animo, una voce responsum satellitibus damus, id nuntia: "Milites quidem, Cesar, tui sumus et ad defensionem rei publice Romana arma suscepimus nec unquam aut desertores bellorum aut proditores militie fuimus aut ignavie formidinis meruimus subire flagitium. Tuis etiam obtemperaremus praeceptis nisi instituto ? legibus christianis demonum cultus et aras semper pollutas sanguine vitaremus. Comperimus praecepisse te, [ut] aut sacrilegiis pollui Christianos aut dedenis interfectis nos terrere velle. Non inquiras longius latitantes, nos omnes Christianos esse cognosce; habebis potestati tue subdita omnium corpora, auctorem vero suum respicientes Christum animas non tenebis." Hęc [sicut] vir sanctus dixerat, legionis probatur ascensio et Cesari per satellites nuntiatur.

(6) Presenta praecepit iussione, ut iterum decimum renovate crudelitatis ordo consumeret. Post hanc vocem ad legionem velociter properatur, crudelia praecepta peraguntur, reliqui vero ut Octodorum redeant iubetur. Tunc Exuperius, quem ante principem vel campiductorem superius memoravi, correctis legionis sue signis hac circumstantes oratione alloquitur: "Tenere me, commilitones optimi, secularium quidem bellorum signa perspicitis, sed non ad haec arma provoco, non ad hec bella animos vestros virtutemque cohortor; aliud nobis genus eligendum est proeliorum, non per hos gladios potestis ad regna celestia properare. Robur nobis opus est animorum; invicta defensio [est] fidem quam deo promisimus, in ultimis custodire. Iam de commilitonum nostrorum gloria, ea que divino cernebat obtutu, gloriosus vir Mauritius est locutus, ego vobis victoriam plenam, si Christo creditis, repromitto. Proiciant dextere vestre arma ista cum signis militaribus, praestabit hoc Christus, ut mox in ipso celesti, sicut promittitur, regno alia vobis Exuperium vestrum videatis signa monstrare. Vadat quin immo funestus satelles et hec truculento regi nuntiet: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servitutem liberi confitemur deo. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vite exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc non possumus, ut auctorem nostrum negemus deum, auctorem vero velis nolis tuum. Non nos adversum te, imperator, armavit ipsa, que festissima est in periculis, desperatio. Tenemus arma et non resistimus, quia mori magis quam vivere parati sumus, [et innocentes interire quam noxii vivere praeoptamus. Siquid in nos ultra statueris, igni tormento ferro subici parati sumus.] Christiani sumus, persequi Christianos non possumus. Inexuperabiles legionis istius animos [Caesar] agnosce; tela proicimus; exarmatas quidem dexteras satelles tuus, [sed] armatum fide catholica pectus invenit. Occide, prosterne, secandas gladiis percussoribus cervices praebemus intrepidi; hec nobis iucundiora sunt, dummodo quia te cum sacrilegiis tuis contempnimus ad regna iam nunc celestia properemus." Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martirii gloriosus ardor. Hec mandata legionis remeans ad Maximianum Cesarem satelles nuntiat.

(7) At ille, quasi nichil iteratim fuisset scelus perpetratum, ire propere exercitum iubet et circumfundi imperat legionem nullumque de tanto sanctorum exercitu praecepit relinqui. Ventum itaque est et circumsistit beatam legionem turba carnificum, omnis etas sine discretione perimitur lanianturque beata corpora et devotas deo animas fideli mortis professione commendant. Operta est terra illic procumbentibus in morte corporibus iustorum, fluxeruntque pretiosi sanguinis rivi. Quę unquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, [quae feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus,] que contempsit rem presentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, que ut credimus cum illis angelorum legionibus iam conlaudant deum in celis. Peracta tandem cede inter omnes sanctorum percussores praeda dividitur. Namque Maximianus facultatem dederat, ut, si quisque legionis illius militem iugulasset, interemptor eius spoliis uteretur. Divisa igitur omnium praeda ad vescendum epulandumque victrix turba consedit.

(13) Hec nobis tantum de numerosa ista multitudine martirum conperta sunt nomina beatissimorum Mauricii, Exuperii, Candidi atque Victoris; cetera vero nomina nobis incognita, sed in libro vite sunt scripta.

(14) Nam et ex eadem legione fuisse dicuntur lacuna Ursus Victorque, quos Salodorum passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est super Arola flumine non longe a Reno positum.

(15) Neque illud silendum est, quem deinde Maximianus progressus exitum consecutus est. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino, tunc regnum tenente (-i ?) mortem moliretur, deprehensus dolo illius apud Masiliam captus [nec multo post strangulatus teterrimoque supplicio affectus] impiam vitam [digna] morte finivit.

(16) At vero beatissimorum martirum corpora post multos passionis annos sancto Teodoro, illius loci epo, revelata traduntur. In quorum honore [cum] construeretur basilica, que vaste tunc adiuncta rupi uno tantum latere acclinis iacebat, sed nunc iubente preclaro meritis Ambrosi, loci illius abbate, denuo ędificata reclinis esse dinoscitur.

(20) Neque enim hoc omittendum est, quod per longum temporis tractum beati Innocentis martiris membra Rodanus revelavit. Iugi enim illuvię vicinum in se cespitem vergens gloriosa quadam soli pernicie ad sepulturam martiris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terre protulit, ut in gurgitis sui procellam demergeret, sed ob gloriosam devotionem intra ambitum basilice ceteris cum martiribus sepultura praeciperet sociari. Cuius translationem a sancte recordationis Domitiano Genuense (Ieni vense ?) et Grato Agustane urbis vel Protasio tunc temporis illius loci eps celebratam recolentes et cotidiana devocione et laudibus frequentamus.

Quid miraculi tunc apparuerit, nequaquam tacendum putavi:

(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad hoc opus videbantur, quidam esset aurifex, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, quo ceteri ad expectanda diei eius festa abscesserant, in eadem domo, in qua artem agebat, solus substitisset, in illo secreto subito mane adstantibus sanctis hic idem aurifex rapitur atque ad penam vel ad supplicia distenditur, et visibiliter turbam martirum cernens verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ecclesie solus deesset, vel illud opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constitit, ut aurifex ille consternatus et territus salutare sibi nomen posceret, statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis praetermittam, quod per eadem loca omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralisi fuisset obstricta, ut [ei] etiam pedum usus negaretur, a viro suo ut illic per multum itineris spatium deferretur poposcit. Quo cum pervenisset sanctorum martirum basilice famulantium manibus inlata pedibus ad diversorium rediit ac sanitati de praemortuis restituta membris [nunc] miraculum suum ipsa circumtulit.

(19) Hec devota tantum miracula passioni sanctorum inserenda credidi. Ceterum satis multa sunt, que vel in purgatione demonum vel in restauratione claudorum aut sanitate febrium ceterisque infirmitatibus cotidie illic per servos suos virtus domini operatur, que multa narranda sunt, si per singula scribantur. Tamen fidelium cordibus absque lectione cognita esse noscuntur, que, quanta et qualia miracula illic per sanctos suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operari non desinit. Pro eo ipso die noctuque psalmorum humorumque decantatio non desistit, que iubente sancto et preclaro Christi martire, beato Sigismundo rege, est instituta et usque hodie deo protegente est conservata. Propterea illic laudes dei canentes ore persolvunt illi, cui est honor et gloria, imperium et potestas per omnia secula seculorum. Amen.

Explicit passio sancti Mauricii sociorumque eius.