Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

11t+ Bruxelles, B.R., 64 (V.d.G. 3129), XII─XIIIe s., Würzburg; passionnaire ─ f. 196v─199v
X KL OCT PASSIO SCORUM MAR MAURITTI EXUPERII CANDIDI INNOCENTII ATQUE VICTORIS QUĘ FACTA EST SUB PERSECUTORIBUS DIOCLITIANO ET MAXIMIANO.

(1) DIOCLITIANUS Augustus, Romanę rei publicę princeps, cum ad imperium [totius orbis] fuisset electus aliquasque provincias perturbari quorundam pręsumptione perspiceret, ad consortium imperii vel laboris olim sibi commilitonem Herculium Maximianum Cesarem fecit eumque contra Amandum et Elianum, qui in Baugadorum loco presumptione servili arma commoverant, ad Galliam destinavit. Cui ad supplementum exercitus legionem Thebeam ex orientalibus militibus ire precepit. Quae legio sex milia sexcentos sexaginta sex viros validos animis et instructos armis antiquorum Romanorum habebat exemplo. Hi igitur milites Christianę religionis ritum orientali traditione susceperant a Iherosolimitanę urbis epo fideique sacrę virtutem armis omnibus preponebant. Ad urbem quippe Romanam longo itinere adtingentes eandem Christianitatis fidem, quam acceperant, apud beatum Marcellinum, prędictę Romanae urbis pontificem, confirmaverunt, ut ante gladio interirent quam sacram fidem Christi, quam acceperant, violarent. Recepti igitur a Dioclitiano Cesare iubetur, ut post Maximianum collegam suum itinere, quo ceperant, Gallias tenderent.

(2) Maximianus Cesar, usu quidem militię bellis aptus sed ydolorum precipuus cultor, ferus animo, avaritia anxius, opere crudelis, libidini deditus ceterisque vitiis obsessus potestatem imperialem nimia crudelitate polluerat. Hic in Galliam properans ad Alpium Apenninarum aditum venit. Transmeantibus iter Alpium post arduam et horridam viam subito aequalis loci campestris occurrit grata planities. Quo in loco oppidum factum est, quod Octodorus nomen accepit, circa quod irrigua fluminibus prata et agrorum fertilis cultura protenditur, deinde Rodani fluminis validus cursus nando meat. Transcensis igitur Alpibus Maximianus Cesar Octodorum venit ibique sacrificaturum ydolis suis convenire exercitum iussit atroci proposita iussione ut per aras doemonibus consecratas iurarent quo aequalibus sibi animis contra Bagaudorum turbas esset pugnandum, christianos vero velut inimicos diis suis ab omnibus persequendos. Quod cum primum pervenit ad notitiam Thebaidę legionis preteriens Octodorense oppidum ad locum, cui Agauno nomen est, celeriter properavit, ut octo milium spatio ab Octodoro separata necessitatem committendi sacrilegii preterirent. Quo in loco ita vastis rupibus Rodani fluminis cursus artatur, ut commeandi facultate subtracta constratis pontibus viam fieri itineris necessitas imperaret. Undique tamen imminentibus saxis parvus quidem sed amoenus et irriguus fontibus campus includitur, ubi fessi milites legionis Thebeę post laborem tanti itineris resederant. O quanta reverentia excolendus est sacer locus iste, in quo tot pro Christo martyrum milia ferro Cesaris puniuntur!

(3) Maximianus igitur Cesar, dum ad sacramenta superius memorata cunctos in exercitu suo cogeret, agnovit pretergressam, ut diximus, legionem. Subito iracundię furore completus satellites mittit, ut legionem ad sacramentorum suorum sacrilegia revocarent. Si qui veri tunc dei cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur, ac velut bachatione barbaris data prorsus in religione arma commoverant. Erat in eadem legione primicerius Mauricius et signifer Exuperius et Candidus senator, qui ita commilitonibus suis pręerant, ut amore potius divinitatis quam terrore militari obedienda preciperent, viri in rebus bellicis strenui et virtute nobiles, sed fide in deo nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evangelici precepti sub armis custodes reddebant quae dei erant deo, et quę Cęsaris Cesari restituebant. Requirunt itaque quid Maximianus Cesar ira dictante mandasset. Dictum eis est, quod Cesar iuberet, milites omnes immolare hostias, libare sacrificia et sacramenta fanatici ordinis adtrectare, iubere Cesarem, ut legio festinanter reverteretur et ad commilitonum se prepararet exemplum. Tunc hii qui preerant legioni miti affatu dederunt responsum, ob hoc eos transgressos Octodorum, quia iam fama ad eos de sacrificiorum ordine pervenisset, fas sibi visum esse, ne doemonum aris Christiani contaminari viderentur, deum vivum colere et traditam orientali more religionem usque ad finem vitę perenniter custodire, ad bellorum usum paratam legionis esse virtutem, ad committenda vero sacrilegia, sicut Cesar precepit, Octodorum non redire.

(4) Reversi itaque satellites nuntiant obstinatos esse animos legionis nec velle pręceptis imperatoriis oboedire. Tunc Maximianus Cesar iracundię nimietate succensus ad hanc vocem subito furore prosilivit dicens: "Ergo milites mei imperatoria precepta et sacrorum meorum ordinem spernunt! Statuenda esset vindicta publica etiam si tantum magestatem regiam contempnere voluissent; iungitur despectui meo cęlestis iniuria et mecum pariter religio Romana contempnitur. Sentiat contumax miles me non solum michi sed etiam diis meis dare posse vindictam; iam [nunc] fidissimorum meorum turba festinet, decimum quemque mortis funesta sors prebeat, discant aequalium nece quos ordo premiserit moriendi, qualiter Maximianus vel sibi vel diis suis ac se veritate dederit ultionem!"

(5) Post hanc vocem apparitoris iussio infausta discurrit, ad legionem velociter properatur, crudelia precepta reserantur. Traduntur neci quos ordo repperit numerandi, leti percussoribus cervices prebent solaque inter eos erat de gloriosae mortis acceleratione contentio.

Perfecto itaque scelere ut Octodorum religio redeat iubetur. Tunc Mauricius primicerius paululum a satellitibus regiis segregatus convocat legionem et hac oratione sancti oris alloquitur: "Gratulor virtuti vestrę, commilitones optimi, quod amore religionis nullam vobis Cęsaris preceptum attulit formidinem; gaudentibus quodam modo animis tradi ad necem gloriosam commilitones vestros vidistis, quibus timui ne, quod armatis facile est specie defensionis, beatissimis funeribus quilibet manus obvias afferre temptaret! Iam mihi ad unius rei interdictum Christi nostri parabatur exemplum, qui exemptum vagina apostoli gladium proprię vocis iussione recondit, docens maiorem armis omnibus Christianę confidentię esse virtutem. Hic deus Christus plene mentes vestras manusque prohibuit, ne quisquam divino operi mortalibus dextris obstitisset. Quin immo cepti operis fidem perenni religione compleret! Hactenus exempla sacra inserta codicibus legebamus; iam nunc per nosmet ipsos quos sequi deberemus aspeximus. Ecce vallatus sum commilitonum meorum corporibus, quos de latere meo funestus satelles abstraxit, aspersus sum cruore sanctorum et sanguinis reliquias vestibus meis porto et dubito eorum sequi necem, quorum gratulans ammiror exemplum? Non magnopere curandum est, quod imperator iubeat, qui sorte michi mortalitatis aequalis est. Si habere aliquid virium imperatoria precepta potuissent, circa beatissimorum trium puerorum corpora regis Persarum valuisset incendium nec contempnere ora leonum lacu clausus evadere potuisset propheta. Sacramenta olim dedisse nos memini quod contemptu lucis istius et desperatione vitę defensare rem publicam deberemus; iam tunc promisi mei corporis vilitatem et spopondi hanc imperatoribus fidem nec tamen michi ullus tunc regna celestia promittebat. Quid Christo spondente faciendum est, si hoc potuimus militię devotione promittere? Quin immo, fortissimi commilitones, olim devotas animas subdamus pretiosissime passioni, sit nobis virilis animus, fides inviolata permaneat! Iam cerno ante tribunal Christi stantes eos quos neci paulo ante satelles regius deputavit; illa vero gloria est, quae aeternitatem beatam vitę huius brevitate mercatur. Equales omnes animo, una voce responsum satellitibus demus, id nuntia: "Milites quidem, Cesar, tui sumus et ad defensionem rei publice Romana arma suscepimus nec umquam aut desertores bellorum aut proditores militię fuimus aut ignavię formidinisve meruimus subire flagitium. Tuis etiam obtemperaremus preceptis nisi instituti legibus christianis doemonum cultus et aras semper pollutas sanguine vitaremus. Comperimus precepisse te, aut sacrilegiis pollui Christianos aut denis interfectis nos velle terreri. Non inquiras longius latitantes, nos omnes Christianos esse cognosce; habebis potestati tuae subdita omnium corpora, auctorem vero suum respicientes Christum animas non tenebis." Hec ut vir sanctus dixerat, legionis probantur assensu et Cesari per satellites nuntiantur.

(6) Presenti praecepit iussione, ut iterum decimum renovate crudelitatis ordo consumeret. Post hanc vocem ad legionem velociter properatur, crudelia peraguntur pręcepta, reliqui vero ut Octodorum redeant iubetur. Tunc Exuperius, quem ante principem vel campidoctorem superius memoravi, correptis legionis suę signis hac circumstantes oratione confirmat: "Tenere me, commilitones optimi, secularium quidem bellorum signa perspicitis, sed non ad haec arma provoco, non ad haec bella animos vestros virtutemque cohortor; aliud nobis genus eligendum est proeliorum, non per hos gladios potestis ad regna celestia properare. Robur nobis opus est animorum; invicta defensio fides quam deo promisimus, in ultimis custodire. Iam de commilitonum nostrorum gloria, quam divino constat adesse obtutui, -super est, ut victori deo gratias agamus - tunc gloriosus vir Mauricius est locutus, ego vobis victoriam plenam, si Christo creditis, repromitto. Proiciant dexterę nostrę arma ista cum signis militaribus, prestabit hoc Christus, ut mox in ipso celesti, sicut promittitur, regno alia vobis Exuperium vestrum videatis signa monstrare. Vadat quin immo funestus satelles et haec truculento regi nuntiet: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servi, quod libere proconfitemur, dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vitę exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc numquam possumus, ut [auctorem nostrum negemus deum,] auctorem vero velis nolis tuum. Non nos adversum te, imperator, armavit ipsa, quae fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus arma et non resistimus, quia mori magis quam occidere volumus, et innocentes interire quam noxii vivere preoptamus. Si quid in nos ultra statueris, igni, tormento, ferro subici parati sumus. Christiani sumus, persequi Christianos non possumus. Inexuperabiles legionis istius animos agnosce; tela proicimus; exarmatas quidem dextras satelles tuus, armatum fide catholica pectus invenit. Occide, prosterne, secandas gladiis percussoribus cervices prebemus intrepidi; haec nobis iocundiora sunt, dummodo quia te cum sacrilegiis tuis contemnimus ad regna iam nunc celestia properamus." Fraglabat enim tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus ardor. Haec mandata legionis remeans ad Maximianum Cesarem satelles nuntiat.

(7) At ille, cum talia audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos virorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocari, quasi nichil iteratum fuisset scelus perpetratum, ire propere exercitum iubet et circumfundi imperat legionem nullumque de tanto sanctorum exercitu pręcepit relinqui. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impium ferrum, mori non recusantes vitę amore. Cedebantur itaque passim gladiis, non reclamantes saltem aut repugnantes, sed depositis armis cervices persecutoribus prebentes et iugulum percussoribus vel intectum corpus offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum munitione elati sunt, ut ferro conarentur asserere iustitię causam, sed hoc solum reminiscentes se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tamquam agnus non aperuit os suum, ipsi quoque tamquam grex dominicus obviam laniari tamquam ab irruentibus lupis passi sunt. lanianturque beata corpora et devotas deo animas fideli mortis professione commendant. Operta est terra illic procumbentibus in morte corporibus iustorum, fluxeruntque pretiosi sanguinis rivi. Quę umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, quae feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos feriri iussit! Ne iusti punirentur multitudo non optinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate immanissimi tiranni confectus est sanctorum populus, qui contempsit rem presentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, quae ut credimus cum illis angelorum legionibus iam collaudant deum in celis. Peracta tandem cede in omnes sanctorum percussores pręda dividitur. Namque Maximianus facultatem dederat, ut quisque legionis illius militem iugulasset, interempti spoliis uteretur. Divisa igitur omnium preda ad vescendum epulandumque victrix turba consedit.

(8) Interea veteranus quidam ultimae aetatis senex fatigatus, nomine Victor, qui nec legionis eiusdem fuit neque miles, ad contaminatum cedibus locum itineris necessitate deductus est. Qui dum ad epulas pro ętatis veneratione ab omnibus rogaretur, requirere coepit, quęnam causa esset letitię, quod inter tot corpora interemptorum gaudentes exultantesque possent milites epulari. Dictum a quodam est, quod legio Christianę legis studio cerimonias Romanas cultumque deorum pariter cum imperatoriis iussionibus contempnere voluisset dataque neci esset, ut disciplinae militaris traditus ordo siverius teneretur. Tunc Victor altę vocis gemitum trahens graviterque suspirans detestatus convivas detestatusque convivium exclamat: "Heu me, qui per tot annorum militiam ad hanc infelicem aetatem perveni et in hac legione militare non merui; ut bene inter tales gloriosae mortis honore donatus finem vitę invenire potuissem! Saltem si commilito indignus eram vel me ante actę horę viandi necessitas detulisset, ut senilis pectoris cruor tantorum virorum victimis misceretur, optuleram corpus hoc neci, dummodo tantę laudis consortio non carerem." Talia dicentem profanorum statim turba vallavit, quę utrum Christianus esset respondere minaciter iubet.

(9) At ille, paululum oculos ad celum erigens, tali percontantibus sermone respondit: "Longus me vivendi usus ad hanc, quam videtis, perduxit aetatem. Quecumque in hoc mundo aguntur aut studium repperit aut rerum volubilitas angit aut varius semper casus infestat; quodcumque volumus, optamus, scimus et cupimus, totum mundi caligine submersum tenebris circumfluentibus latet, nisi nobis aut viam Christus ostenderit aut lumen Christus effulserit. Quod ego fideli mente perpendens utinam ultimo contester affatu! Quod si me ad tempus paulo ante trucidatę legioni itineris necessitas detulisset, conviviis vel epulis vestris horum funerum consortium pretulissem. Sed etiam nunc prestabit hoc Christus, ut Christianum me vel post professionem meam transire ulterius per beata funera non sinatis." Hec eum loquentem subito percussoris obtruncat insania. Ita vir sanctus celeri confessione eorum consortium promeruit cęterisque martyribus in eo loco sicut morte ita est honore coniunctus.

(13) Haec nobis tantum de numerosa ista multitudine [martyrum] comperta sunt nomina, beatissimorum id est Mauricii, Exuperii, Candidi, Innocentii atque Victoris; cetera vero nomina nobis quidem incognita sed in libro vitę sunt scripta.

(14) Nam et ex eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus et Victor, quos Salodoro passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est super Ara flumine non longe a Reno positum.

(15) Neque illud silendum est, quem deinde Maximianus progressus exitum consecutus sit. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino tunc regnum tenenti mortem moliretur, deprehensus dolo illius apud Massiliam captus non multo post strangulatus teterrimoque supplicio affectus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum Agaunensium martyrum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro illius loci epo revelata traduntur. In quorum honore cum extrueretur basilica, quae vastę tunc adiuncta rupi uno tantum latere acclinis iacebat, nunc iubente preclaro meritis Ambrosio, loci illius abbate, denuo aedificata reclinis esse dinoscitur.

(20) Neque enim omittendum est, quod per longum temporis tractum beati Innocentii martyris membra Rodanus revelavit. Iugi enim alluvione vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernicie ad sepulturam martyris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terrę protulit ut [in] gurgitis sui procellam demergeret, sed ob gloriosam devotionem intra ambitum basilicę cęteris martiribus sepeliendas preciperet sociari. Cuius translationem a sanctę recordationis Domitiano Genuense et Grato Augustanę urbis vel Protasio tunc temporis illius loci epis celebre recolentes cotidiana devotione et laudibus frequentamus.

Quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi.

(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad hoc opus videbantur, quidam esset aurifex, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die dum ceteri ad spectanda diei eiusdem festa abscesserant, in eadem domo, in qua artem agebat, solus substitisset, subito mane ab astantibus sanctis hic idem aurifex rapitur atque ad poenam vel ad supplicia distenditur, et visibiliter turbam martyrum cernens, verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ecclesię solus deesset, vel illud opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constitit, ut aurifex ille consternatus et territus salutare sibi nomen posceret, statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis pretermittam, quod per eadem loca omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri uxor, cum ita paralisi fuisset obstricta, ut etiam ei pedum usus negaretur, a viro suo ut illuc per multum itineris spatium deferretur poposcit. Quo cum pervenisset, sanctorum martyrum basilicę famulantium manibus inlata pedibus suis ad diversorium rediit ac sanitati de mortuis restituta membris miraculum suum ipsa circumtulit.

(19) Haec duo tantum miracula passioni sanctorum inserenda credidi. Ceterum satis multa sunt, quę vel in purgatione doemonum vel in restauratione claudorum aut sanitate febrium ceterisque infirmitatibus cotidie illic per servos suos virtus domini operatur. [Quae multa narranda sunt, si per singula scribantur.] Tamen fidelium cordibus absque lectione cognita esse noscuntur, quę quanta et qualia miracula illic per sanctos suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operare non desinit. Pro eo ipso die noctuque psalmorum ymnorumque decantatio non desistit, quę iubente sancto et praeclaro Christi martyre beato Sigismundo rege est instituta et usque hodie deo protegente est conservata. Et propterea illic degentes mente et ore deo debitas incessanter laudes reboant, cui est honor et gloria, imperium et potestas et nunc et per infinita saeculorum saecula. Amen.