Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

12L Karlsruhe, 21, XIIe s., Reichenau, O.S.B.; lectionnaire ─ f. 213─215 (BHL 5737)

In nat s. Mauricii et sociorum eius

[(1) Prolog fehlt]

(2) Sub Maximiano, qui Romanę rei publicę cum Diocletiano collega imperium tenuit, per diversas fere provincias laniati aut interfecti sunt martyrum populi. Idem namque Maximianus, sicut avaritia libidine crudelitate ceterisque viciis obsessus furebat, [ita etiam] exsecrando gentilium ritui [deditus] ita etiam et erga deum cęli profanus, impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat. Si qui tunc veri dei cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur, vel ad vocationem barbaris datam prorsus in religionem arma commoverat.

(3) II Erat eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thebei appellabantur. Legio autem vocabatur, que tunc sex milia ac sexcentos sexaginta sex viros in armis habebat. Hi in auxilium Maximiano ab orientis partibus accersiti venerant, viri in rebus bellicis strennui [et] virtute nobiles, sed fide nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evangelici precepti etiam sub armis non immemores reddebant que dei erant deo, et que Cesaris Cesari restituebant.

(4) III Itaque cum et hi sicut et cęteri militum ad dilaniandam Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detrectare ausi sunt, atque huiusmodi preceptis se obtemperaturos negant. Maximianus non longe aberat, nam se circa Octodorum itinere fessus iacebat. Ibi cum ei per nuntium delatum fuisset legionem hanc adversus mandata regia rebellem in his angustiis substitisse, in furorem instinctus indignationis exarsit.

[(5) Situs loci fehlt]

(6) IIII Igitur, [sicut supra diximus,] cognito Maximianus Thebeorum responso precipiti ira fervidus ob neglecta imperia decimum quemque ex eadem legione gladio feriri iubet, quo facilius cęteri rebus certis territi metu cederent; redintegratisque mandatis edicit ut reliqui in persecutionem Christianorum cogantur. Ubi vero ad Thebeos denuntiatio iterata pervenit cognitumque ab eis est iniungi sibi rursus persecutionem Christianam, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur affirmantium nunquam se ulli in hęc tam sacrilega ministeria cessuros, idolorum [se] profana semper detestantes, [Christianis se imbutos] sacrę et divinę religionis cultui instantes, [unum se] ęternitatis deum colere, extrema experiri satius esse quam adversus Christianam fidem venire.

(7) V His deinde compertis Maximianus omni belua crudelior rursus ad ingenii sevitiam redit atque imperat ut iterum decimus eorum cederetur; ceteri nichilominus ad hęc que spreverant compellerentur. Quibus iussis denuo in castra perlatis segregatus est atque percussus [est] qui decimus sorte obvenerat; reliqua vero se militum multitudo mutuo sermone instigabat, ut in tam preclaro opere persisteret.

(8) Incitamentum tamen maximum fidei in illo tempore penes sanctum Mauricium fuit primicerium VI tunc, sicut traditur, legionis unus, qui cum Exuperio, quem exercitus appellat, campiductorem et Candido senatore militum accedebat exortando singulos et monendo. Fidelium commilitonum sed etiam martyrum exempla ingerens pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus mori suadebat, sequendosque ammonebat socios illius et contuberniales suos, qui iam in cęlo precesserant. Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus ardor.

(9) VII His itaque primoribus suis atque actoribus nimia Maximiano adhuc insania estuanti mandata mittunt sicut pia ita et fortia, que feruntur fuisse in hunc modum: "Milites sumus, imperator, tui, sed tam servi, quam liberi confitemur deo. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accipimus, ab illo [vitae] exordia sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus deum, utique auctorem nostrum dominum, [deum] auctorem, velis nolis, tuum. Si non in tam funestam rem compellimur, ut in hoc non offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus; [sin aliter, illi parebimus potius quam tibi. Offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentium cruentare nefas ducimus.] Dexterę istę pugnare adversus impios et inimicos sciunt, laniare pios et cives nesciunt. [Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse.] Pugnavimus semper pro iusticia, pro pietate, pro innocentium salute. [Haec fuerunt hactenus nobis pretia periculorum. Pugnavimus pro fide, quam quo pacto conservabimus tibi, si hanc deo nostro non exhibemus? Iuravimus primum in sacramenta divina, iuravimus deinde in sacramenta regia; nihil nobis de secundis credas necesse est, si prima perrumpimus. Christianos ad poenam per nos requiri iubes; iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt: habes hic nos confitentes deum patrem, auctorem omnium, et filium eius Jesum Christum et Spiritum Sanctum. Vidimus laborum periculorumque nostrorum socios, nobis quoque sanguine aspersis, trucidari ferro, et tamen sanctissimorum commilitonum mortes et fratrum funera non flevimus non doluimus, sed potius laudavimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro domino deo eorum. Et nunc non nos vel haec ultima vitae necessitas in rebellionem coegit, non nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltim, quae fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus ecce arma et non resistimus, quia mori quam occidere satis malumus, et innocentes interire quam noxii vivere praeoptamus. Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid admoveris, ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos, fatemur, persequi Christianos non possumus].

(10) VIII Cum hęc talia Maximianus audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos virorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocare una sententia interfici omnes decrevit, et rem confici circumfusis militum agminibus iubet. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impium ferrum, mori non recusantes vitę amore. Cedebantur itaque passim [gladiis], non reclamantes [saltim aut repugnantes], sed et depositis armis cervices persecutoribus prebentes et iugulum persecutoribus vel intectum corpus offerentes [Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum munitione elati sunt, ut ferro conarentur asserere iustitiae causam, sed hoc solum] reminiscentes se illum solum (-o s.lin. solum modo?) confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tanquam agnus non aperuit os suum. Ipsi quoque tamquam grex dominicarum ovium laniare se tanquam ab irruentibus lupis passi sunt.

(11) Operta est terra illic procumbentibus in mortem corporibus piorum, fluxeruntque pretiosi sanguinis rivi. [Quae umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, quae feritas ex sententiasua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem praesentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, quae ut credimus cum illis angelorum legionibus iam conlaudat semper in caelis dominum deum Sabaoth.]

Hic desinit passio s.mart.Ac. Deestne pagina?