Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

12z+ Paris, BNF, lat. 17006, XIIe - XIIIe s., Val-Notre-Dame, O.Cist., puis Feuillants de Paris (au XVIIe s.); exemplaire du Liber de Natalitiis ─ f. 61v─64
Incipit Prologus in passionem sanctorum Mauricii sociorumque eius

Gloriosa beatorum maryrum gesta, pia quoque et admiranda certamina debita veneratione recolentes, mirabilem in sanctis suis dominum pariter universi reges terrę et omnes populi principes et omnes iudices terrę, iuvenes et virgines, senes cum iunioribus collaudemus, quia exaltatum est nomen eius solius, confessio eius super celum et terram. Ipse namque in illis habitans et ad perferenda pro sua fide ac dilectione tormentorum suorum genera virtutem eis contulit ac fortitudinem et post consummatum gloriosi certaminis triumphum beatę remunerationis premium atque immarcescibilis glorię gaudium prestitit sempiternum. Neque enim condicio fragilitatis humanę tanta tamque immania tolerare potuisset supplicia, nisi pro eis immo in eis ille pugnaret ac vinceret, qui ait: "Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi." Denique idem dominus ac salvator noster, unus semper cum patre et spiritu sancto deus, consubstantialis manens et coeternus, cum pro humani generis restauratione usque ad mortem patri factus obediens, in mundum veniret, antiquum hostem diabolum non in suę divinitatis virtute sed in nostrę humanitatis superare voluit infirmitate, et eum, qui in primordio suę creationis in superbiam elatus altissimo conditori se similem mentiebatur futurum, iam nunc miserabili lapsu deiectum atque humilium servorum suorum pedibus substratum ostendit, dicens. "Videbam Sathanam sicut fulgur de cęlo cadentem et ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nichil vobis nocebit."

Completis vero omnibus in carne dispensationis suę mysteriis, ad patrem, a quo nunquam recedens in mundum venerat, rediit suisque apostolis spiritum sanctum de cęlis misit, cuius illustratione ac magisterio in omnem veritatem edocti et confirmati cuncta mundi huius tam prospera quam adversa ęquo pede calcare, cęlestia terrenis anteponere, ipsamque corporis mortem pro sui domini amore promptissima studuerunt mentis devotione suscipere.

Quorum predicationis sonus eiusdem spiritus sancti gratia per omnem terrarum ambitum longe lateque diffusus, innumerabilium multitudinem populorum ad divinę veritatis et Christianę fidei perduxit sacramentum. Unde factum est, ut ipsa quoque Egyptus, quę pre ceteris quondam terris multiformis idolatrię sordibus ac diversarum superstitionum obscurata tenebatur erroribus, salutaris fidei et supernę veritatis lumine percepto totam se ad unius veri et vivi dei cultum gratularetur esse conversam, quippe quę sui omniumque domini et salvatoris Herodis funesti persecutionem fugientis iam olim corporali visitata presentia ac spirituali preventa atque illustrata fuerat gratia, ideoque commutato antiquo tenebrarum vocabulo iam nunc favente Christo lux esse et appellari meruit in domino. De ipsa etenim specialius dictum illud congruit apostolicum: "Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia." Nam quę prius diabolicę vanitatis et seditionis cultrix perditorumque hominum erat magistra crudelis, postmodum cęlestium preceptorum propagatrix et credentium populorum mater est effecta fidelis.

De quorum societate ac numero candidata illa Thebeorum legionis agmina caligante sub principibus impiis seculo radiantia in se abundantissimę supernę veritatis ac fidei intulerunt lumina. Hii etenim milites Christi fortissimi in rebus bellicis exercitati ac strenui, virtute corporis nobiles sed fide, quę in deo est nobiliores, dum sub duce suo illustrissimo Mauricio ab imperatoribus Diocletiano et Maximiano in auxilium ab orientalibus Egypti partibus accersiti venissent ad explenda crudelissimę persecutionis Christianorum imperia nefandissima, occidentales Galliarum iussi sunt adire provincias. Siquidem Thebe Egypti quondam civitas fuit nobilissima atque opulentissima centum portis inclita, super Nilum fluvium, qui de paradyso fluens Gyon appellatur, sita, de qua nunc legitur: "Ecce vetus Thebe centum iacet obruta portis." Ab hac ergo civitate memorati martyres Christi Thebei sunt appellati et provincia adiacens Thebaida, cuius principium est post deserta superiorum montium civitas Sienem, quę sub ipso estivo tropico, id est cancro, constituta est, et eo die quo sol certam partem ingreditur cancri hora diei sexta, quoniam sol tunc super ipsum invenitur verticem civitatis, nulla illic potest in terra de quolibet corpore umbra iactari, sed nec stilus hemisperii monstrantis horas, quem stilum Gnomonem vocant, tunc de se potest umbras creare. Sane quoniam pars illa perustę zonę quę temperatę vicina est, admittit habitantes, illic, id est trans tropicum quęcumque habitantur spacia, umbram mittunt in austrum eo tempore quo sol cancrum tenet. Tunc enim fit eis sol septemtrionalis, cum tropicum tenet, eo quod ab illis ad septemtrionem recedit. Nam Sienem civitas, ut dictum est, sub ipso tropico est. Meroe autem tribus milibus octingentis stadiis a Siene introrsum recedit et ab illa usque ad terram Cinnamomi feracem sunt stadia octingenta. Et per hęc omnia spacia perustę, licet rari, tamen vita fruuntur habitantes. Ultra vero iam inaccessum est propter nimium solis ardorem. Denique in hac ipsa zona, quam nos incolimus, quę tota dicitur temperata, partes tamen illę quę perusto cingulo vicinę sunt, ceteris calidiores sunt, ut est Ęthiopia, Arabia, Egyptus et Libia, in quibus calor ita circumfusi aeris corpus extenuat ut aut nunquam aut raro cogatur in nubes, et ideo nullus pene apud illos usus est ymbrium. Egyptus etenim nunquam nubes vel ymbres recipit, cuius loca Nilus fluvius estatis tempore inundat, quo pro pluviis utantur.

Idcirco autem ista de situ terrę illius sunt premissa, ut per hęc et locus nativitatis prefatorum Christi martyrum ostenderetur et domini dei nostri circa nos pietas et magnificentia predicaretur, qui in sanctis suis magnus nimis est atque laudabilis. Hos ad vere fidei firmamentum nostreque salutis augmentum ab ipsis pene orbis terrarum finibus destinavit in exemplum, ne videlicet dubitaret humana fragilitas ibi in pace ęcclesię boni operis pedem ponere, ubi videret quam plurimos suę consortes naturę per bella martyrii precessisse. Iam vero quoniam passiones illorum omnium non uno eodemque tempore vel loco consummatę sunt, ideoque non facile unius stili relatione comprehendi queunt, ad beatissimi ducis eorum Mauricii gloriosum martyrium seu ad ea quę in ducatu illius tunc temporis generaliter gesta sunt, inspirante et cooperante gratia sancti spiritus narrationis nostrę ordinem transferre curabimus, quamvis nullius mortalium sermo digne valeat explicare, immensa virtutum et gratiarum dona, quę dominus noster Iesus Christus eisdem servis suis dignatus est prerogare.

Explicit prologus,

incipit passio sanctorum martyrum Mauricii sociorumque eius IX Kal.Octob.

(1) Diocletianus, quondam Romanę rei publice princeps, cum ad imperium totius orbis fuisset electus aliquasque provincias perturbari quorundam presumptione perspiceret, ad consortium imperii vel laboris olim sibi commilitonem Herculium Maximianum Cesarem fecit eumque contra Amandum et Elianum, qui in Bagaudarum loco presumptione servili arma commoverant, ad Gallias destinavit. Cui ad supplementum exercitus legionem Thebeam ex orientalibus militibus ire precepit. Quę legio sex milia sexcentos sexaginta sex viros validos animis et instructos armis antiquorum Romanorum habebat exemplo. Hii igitur milites Christianę religionis ritum orientali tradicione susceperant ab Ierosolimitanę urbis epo nomine Zabda fideique sacrę virtutem armis omnibus preponebant. Ad urbem quippe Romanam itinere attingentes eandem Christianitatis fidem, quam acceperant, apud beatum Marcellinum, predictę Romanę urbis pontificem, confirmantes, ut ante gladio interirent quam sacram fidem Christi, quam acceperant, violarent. Recepti igitur a Diocletiano Cesare iubentur, ut post Maximianum collegam itinere, quo ceperant, Gallias properarent.

(2) Maximianus Cesar, usu quidem militię bellis aptus sed ydolorum precipuus cultor, ferus animo, avaritia anxius, opere crudelis, libidini deditus ceterisque viciis obsessus potestatem imperialem nimia crudelitate polluerat. In Galliam properans ad Alpium Pinninarum aditum venit. Transmeantibus iter Alpium post arduam et horridam viam subito ęqualis loci campestri occurrit grata planicies. Quo in loco opidum factum est, quod Octodorus nomen accepit, circa quod irrigua fluminibus prata et agrorum fertilis cultura protenditur. Deinde Rodani fluminis cursus valide fluens nando meat et totam regionem grata proprii alvei amenitate commendat. Transcensis igitur Alpibus Maximianus Cesar Octodorum venit, ibique sacrificaturus ydolis suis convenire exercitum iussit atroci proposita iussione, ut per aras demonibus consecratas iurarent equalibus sibi animis contra Bagaudarum turbas esse pugnandum, christianos vero velut inimicos deorum suorum ab omnibus persequendos. Quod cum primum pervenit ad noticiam Thebeę legionis preteriens Octodorense oppidum ad locum, cui Agauno nomen est, celeriter properavit, ut octo milium spacio ab Octodoro separata necessitatem committendi sacrilegii preterirent. Agaunum accolę interpretatione Gallici sermonis saxum dicunt. Quo in loco ita vastis rupibus Rodani fluminis cursus artatur, ut commeandi facultate subtracta constratis pontibus viam fieri itineris necessitas imperaret. Undique tamen imminentibus saxis parvus quidem sed amenus et irriguus fontibus campus includitur, ubi fessi milites legionis Thebeę post laborem tanti itineris resederant.

(3) Maximianus Cesar, dum ad sacramenta superius memorata cunctos in exercitu suo cogeret, agnovit pretergressam, ut diximus, legionem. Subito iracundię furore repletus satellites mittit, ut legionem ad sacramentorum suorum sacrilegia revocarent. Si qui vero veri dei cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur, ac velut vacatione barbaris data prorsus in religionem arma commoverant. Erat in eadem legione primicerius Mauricius et signifer Exuperius et Candidus senator, qui ita commilitonibus suis preerant, ut amore potius ęqualitatis quam terrore militari obedienda preciperent. Viri in rebus bellicis strenui et virtute nobiles, sed fide in deo nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evangelici precepti sub armis custodes reddebant quę dei erant deo, et quę Cesaris Cesari restituebant. Requirunt itaque quid Maximianus Cesar ira dictante mandassent. Dictum eis est, quod [Cesar] iuberet milites omnes inmolare hostias, libare sacrificia et sacramenta fanatici ordinis attrectare, et ut legio festinanter rediret et suorum commilitonum se prepararet exemplo. Tunc hii qui preerant legioni miti affatu dederunt responsum, ob hoc transgressos se Octodorum, quia iam fama ad eos sacrificiorum ordinem detulisset, nec fas sibi visum esse, ut demonum aris Christiani contaminari viderentur. Deum vivum se colere et traditam orientali more religionem usque ad finem vitę perhenniter custodire, ad bellorum usum paratam legionis (religionis a.c.) esse virtutem, ad committenda vero sacrilegia, sicut Cęsar preceperat, Octodorum non redire.

(4) Reversi itaque satellites nuntiant obstinatos esse animos legionis nec velle preceptis imperatoris obedire. Tunc Maximianus Cesar iracundię nimietate succensus ad hanc vocem subito furore prosilivit dicens: "Ergone milites mei imperatoria precepta et sacrorum meorum ordinem spernunt! Statuenda esset vindicta publica etiam si tantum maiestatem regiam contempnere voluissent; iungitur despectui meo cęlestis iniuria et mecum pariter religio Romana contempnitur. Sentiat contumax miles non solum mihi sed etiam diis meis dare posse vindictam; iam nunc fidissimorum meorum turba festinet, decimum quemque morti funesta sors prebeat, discant ęqualem necem in his quos ordo premisit moriendi, qualiter Maximianus vel sibi vel diis suis hac severitate dederit [ultionem]!"

(5) Post hanc vocem imperatoris iussio infausta discurrit, ad legionem velociter properatur, crudelia precepta reserantur. Traduntur neci quos ordo repperit numerandi, lęti percussoribus cervices prebent solaque inter eos erat de gloriose mortis acceleratione contentio. Perfecto itaque scelere ut Octodorum legio redeat iubetur. Tunc Mauricius primicerius paululum a satellitibus regis segregatus convocat legionem et hac oratione sanctiores alloquitur: "Gratulor virtuti vestrę, commilitones optimi, quod amore religionis nullam vobis [Cesaris] precepta potuerint afferre formidinem. Gaudentibus quodam modo animis tradi ad necem gloriosam commilitones nostros vidistis, quibus timui ne quisquam, quod armatis perfacile est sub specie defensionis, beatissimis funeribus manus obviam afferre temptaret! Iam mihi ad huius rei interdictum Christi nostri parabatur exemplum, qui exemptum vagina apostoli gladium proprię vocis iussione recondidit, docens maiorem armis omnibus Christianę confidentię esse virtutem. Hic deus Christus [plane] mentes vestras manusque prohibuit, ne quisquam divino operi mortalibus dextris obstitisset. Quin immo cepti operis fidem perhenni religione complerent! Hactenus exempla sacris inserta codicibus legebamus; iam nunc per nosmet ipsos quo sequi deberemus aspeximus. Ecce vallatus sum inquit Mauritius commilitonum meorum corporibus, quos de latere meo funestus satelles abstraxit, aspersus sum cruore sanctorum et sacri sanguinis reliquias vestibus meis porto et dubito eorum sequi necem, quorum gratulans admiror exemplum? Non magnopere curandum est, quid imperator iubeat, qui sorte mihi mortalitatis equalis est. Si habere aliquid virium imperatoria precepta potuissent, circa beatissimorum trium puerorum corpora regis Persarum valuisset incendium nec contempnere leonum rictus lacu clausus atque evadere potuisset propheta. Sacramenta olim dedisse nos memini quod contemptu lucis istius et desperatione vitę defensare rem publicam deberemus; iam tunc mei corporis promisi vilitatem et spopondi hanc imperatoribus fidem nec tamen mihi ullus tunc regna cęlestia promittebat. Quid Christo spondente faciendum est, si hoc potuimus milicię devotione promittere? Quin immo, fortissimi commilitones, olim devotas animas subdamus preciosissimę passioni, sit nobis virilis animus, fides inviolata permaneat! Iam cerno ante tribunal Christi stantes eos, quos neci paulo ante satelles regius deputavit; illa vero gloria vera est, quę ęternitatem beatam vitę huius brevitate mercatur. Equali omnes animo, una voce responsum satellitibus demus, id nuntia: "Milites quidem, Cesar, tui sumus, et ad defensionem rei publicę Romana arma suscepimus, nec unquam aut desertores bellorum aut proditores milicię fuimus aut ignavę formidinis meruimus subire flagitium. Tuis etiam obtemperaremus preceptis nisi instituti legibus christianis demonum cultus et aras semper pollutas sanguine vitaremus. Comperimus precepisse te, aut sacrilegiis pollui Christianos aut dedenis interfectis nos velle terreri. Non inquiras longius latitantes, nos omnes Christianos esse cognosce; habebis potestati tuę subdita omnium corpora, auctorem vero suum respicientes [Christum] animas non tenebis." Hęc vir sanctus dixerat, legionis probatur assensio et Cesari per satellites nuntiatur.

(6) Inclementi precepit iussione, ut decimum iterum renovatę crudelitatis ordo consumeret.

Post hanc [vocem] ad legionem velociter properatur, crudelia precepta peraguntur, reliquis vero ut Octodorum redeant iubetur. Tunc Exuperius, quem ante principem vel campidoctorem [superius] memoravi, correptis legionis suę signis hac circumstantes oratione confirmat: "Tenere me, commilitones optimi, secularium quidem bellorum signa perspicitis, sed non ad hęc arma provoco, non ad hęc bella animos vestros virtutemque cohortor; aliud nobis genus eligendum est preliorum, non per hos gladios potestis ad regna cęlestia properare. Robur nobis opus est animorum; invicta defensio est fidem, quam deo promisimus, in ultimis custodire. Iam de commilitonum nostrorum gloria, quam divino cernebat obtutu, gloriosus vir Mauritius est locutus, ego victoriam vobis plenam, si Christo creditis, repromitto. Proiciant dextere nostrę arma ista cum signis militaribus, prestabit hoc Christus, ut mox in ipso cęlesti, sicut promittitur, regno alia vobis Exuperium vestrum videatis signa monstrare. Vadat quin immo funestus satelles et hęc truculento regi nuntiet: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servitutem liberi confitemur dei. Tibi miliciam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vitę exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem omnium negemus deum [auctorem vero velis nolis tuum]. Non nos adversum te, imperator, armavit ipsa, que fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus arma et non resistimus, quia magis mori quam occidere volumus, et innocentes interire quam noxii vivere preoptamus. Si quid in nos ultra statueris, igni, tormento, ferro subici parati sumus. Christiani sumus, persequi Christianos non possumus. Inexuperabiles legionis istius animos agnosce; tela proicimus; exarmatas quidem dextras satelles tuus, sed armatum fide catholica pectus inveniet. Occide, prosterne, secandas gladiis persecussoribus cervices prebemus intrepidi; hęc nobis iocundiora sunt, dummodo quia te cum sacrilegiis tuis contempnimus, ad regna iam nunc cęlestia properamus." Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus ardor. Hęc mandata legionis remeans ad Maximianum [Cesarem] satelles nuntiat.

(7) At ille, cum talia audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos virorum, desperans eorum constantiam posse revocari, quasi nichil iterato fuisset scelere perpetratum, ire propere exercitum iubet et circumfundi imperat legionem nullumque de tanto sanctorum exercitu precipit derelinqui. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impium ferrum, mori non recusantes vitę amore. Cedebantur itaque passim gladiis, non reclamantes saltem aut repugnantes, sed depositis armis cervices persecutoribus prebentes et iugulum percussoribus vel intectum corpus offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum munitione elati sunt, ut ferro conarentur asserere iusticię causam, sed hoc solum reminiscentes se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tanquam agnus non aperuit os suum, ipsi quoque tanquam grex dominicus ovium laniari se tanquam ab irruentibus lupis passi sunt lanianturque beata corpora et devotas deo animas fideli mortis professione commendant. Operta terra illic procumbentibus in morte corporibus iustorum, fluxeruntque preciosi sanguinis rivi. Quę umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, quę feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos ferire iussit. Ne iussi punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est sanctorum populus, qui contempsit rem presentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, quę ut credimus cum illis angelorum legionibus iam collaudat deum in cęlis. Peracta tandem cede in omnes sanctorum percussores preda dividitur. Namque Maximianus facultatem dederat, ut quisque legionis illius militem iugulasset, interempti spoliis uteretur. Divisa igitur omnium preda ad vescendum epulandumque victrix turba consedit.

(8) Interea veteranus quidam ultimę ętatis senex fatigatus, nomine Victor, qui nec legionis eiusdem fuit neque miles ad contaminatum cędibus locum itineris necessitate deductus est. Qui dum ad epulas pro ętatis veneratione ab omnibus rogaretur, requirere cępit, quęnam esset causa leticię, quod inter corpora tot interemptorum gaudentes exultantesque possent milites epulari. Dictumque a quodam est, quod legio Christianę legis studio cerimonias Romanas cultumque deorum pariter cum imperatoriis iussionibus contempnere voluisset dataque neci esset, ut disciplinę militaris traditus ordo severius teneretur. Tunc Victor alte gemitum trahens graviterque suspirans detestatus convivas detestatusque convivium exclamat: "Heu me, qui per tot annorum miliciam ad hanc [infelicem ętatem perveni et in hac] legionem militare non merui, ut bene inter tales gloriosę mortis honore donatus finem vitę invenire potuissem! Saltem si commilito indignus eram vel me ante actę hore viandi necessitas detulisset, ut senilis pectoris cruor tantorum virorum victimis misceretur, obtuleram hoc corpus neci, dummodo tantę laudis consortio non carerem." Talia dicentem prophanorum statim turba vallavit, atque utrum Christianus esset respondere minaciter iubet.

(9) At ille, paululum oculos ad celum erigens, tali percunctantibus sermone respondit: "Longus me vivendi usus ad hanc, quam videtis, perduxit ętatem. Quecumque in hoc mundo aguntur aut studium repperit aut rerum volubilitas agit aut varius semper casus infestat; quodcumque volumus, optamus, scimus et cupimus, totus mundus caligine submersus tenebris circumfluentibus latet, nisi nobis aut viam Christus ostenderit aut lumen Christus effulserit. Quod ego fideli mente perpendens, utinam ultimo contester affatu! Quod si me ad tempus paulo ante trucidatę legionis itineris detulisset necessitas, conviviis vel epulis vestris horum funerum consortium pretulissem. Sed etiam nunc prestabit hoc Christus, ut Christianum me vel [post] professionem meam transire ulterius per beata funera non sinatis." Hęc eum loquentem subito percussoris obtruncat insania. Ita vir sanctus celeri professione et (del.interpunctione) consortio (consortium s.l.) sanctorum promeruit ceterisque martyribus in eo loco sicut morte ita est honore coniunctus.

(13) Hęc nobis tantum de numerosa ista multitudine martyrum comperta sunt nomina, beatissimorum id est Mauritii, Exuperii, Candidi, Innocentii, Victoris atque Vitalis, Secundi ducis et beati Alexandri martyris; cętera vero nomina nobis quidem incognita sed in libro vitę sunt scripta.

(14) Nam ex eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus et Victor, quos Salodoro fama passos confirmat. Salodorum vero castrum est super Ararim flumen, non longe a Reno positum.

(15) Neque illud silendum est, quem inde Maximianus progressus exitum consecutus sit. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino, tunc regnum tenenti, mortem moliretur, deprehenso dolo illius apud Maxiliam captus nec multo post strangulatus teterrimoque [hoc] supplicio affectus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum Agaunensium martyrum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro, illius loci epo, revelata traduntur. In quorum honore cum extrueretur basilica, quę vastę rupi tunc adiuncta uno tantum latere acclinis iacebat, nunc iubente preclaro meritis Ambrosio, loci illius abbate, denuo edificata reclinis esse dignoscitur.

Quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi.

(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad hoc opus videbantur, quidam adesset aurifex, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, quo ceteri ad expectanda diei festa accesserant, in eadem domo, in qua artem agebat, solus substitisset, in illo secreto subito mane adstantibus sanctis hic idem aurifex rapitur atque ad penam vel ad supplicium distenditur, et visibiliter martyrum turbam cernens, verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ęcclesię solus deesset, vel illud opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constitit, ut aurifex ille consternatus et territus salutare sibi nomen posceret. Statim nanque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis pretermittam, quod per eadem loca omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralisi fuisset obstricta, ut etiam pedum usus negaretur, a viro suo ut illuc per multum itineris spatium deferretur poposcit. Quo cum pervenisset, sanctorum martyrum basilicę famulantium manibus illata pedibus ad diversorium rediit ac sanitati de emortuis restituta membris miraculum suum ipsa circumtulit.

(19) Hęc duo tantum miracula passioni sanctorum inserenda credidi. Ceterum multa sunt satis, quę vel in purgatione demonum vel instauratione claudorum aut sanitate febrium, [et] ceteris infirmitatibus cotidie illic per servos suos virtus domini operatur, quę multa narrarentur, si per singula scriberentur. Tamen fidelium cordibus atque lectione cognita esse noscuntur, quę, quanta et qualia miracula illos per sanctos suos ad honorem [et gloriam] nominis sui deus operari non desinit. Pro eo ipso die noctuque psalmorum hymnorumque decantatio non desistit, quę iubente sancto et preclaro Christi martyrę beato Sigismundo rege est instituta et usque hodie deo protegente est conservata. Et propterea illic degentes mente et corde debitas deo incessanter laudes reboant illi, cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen.

(20) Neque hoc omittendum est, quod post longum temporis tractum beati Innocentii martyris membra Rodanus revelavit. Iugi enim illuvie vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernicie ad sepulturam martyris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terrę protulit ut in gurgitis sui procella demergeret, sed ob gloriosam devotionem intra ambitum basilicę ceteris martyribus sepulturam preciperet sociari. Cuius translationem a sanctę recordationis Domiciano Genevensę et Grato Augustanę urbis vel Protasio, tunc temporis illius loci epis, celebratam recolentes cotidiana devocione et laudibus frequentamus.

Explicit passio. Incipiunt miracula eorundem sanctorum.

(23) Sepe dominus arrogantiam contumacis mentis virga correptionis enervat, ut in eadem cultus sui veneratio restituatur, sicut quondam de Sigismundo rege manifesta fides gestum profert. Hic etenim post interemptum per iniquę consilium coniugis filium Agaunum compunctus corde iter dirigit, ibique prostratus coram sepulchris beatissimorum martyrum legionis felicis penitentiam egit deprecans, ut quecumque deliquerat, in hoc saeculo ei ultio divina retribueret, ut scilicet haberetur in iudicio domini absolutus, si ea mala que gesserat, priusquam mundo decederet, ei repensarentur. Ibi itaque propter hoc et psallentium cotidianum chorum et locum ipsum tam in territoriis quam in reliquis rebus affluentissime ditavit.

Postea vero captus est a Clodomero rege interfectusque cum filiis et coniuge; triennii transacto tempore per divinam revelationem iussu Theodeberti regis ad eundem locum corpus eius delatum sepulturę mandatum est, quem in consorcio sanctorum ascitum ipsa res, quę geritur, manifestat. Nam si qui nunc frigoretici in eius honore missas celebrant eiusque pro requie deo offerunt oblationem, statim compressis tremoribus restinctis febribus sanitati pristinę restaurantur.

(24) Magna enim est virtus et ante dictorum martyrum [Mauricii Exuperii sociorumque eorum] sepulchra. De quibus relictis pluribus pauca perstringere libuit:

Mulier quedam filium suum unicum ad hoc monasterium adducens abbati tradidit erudiendum, videlicet uti factus clericus sanctis manciparetur officiis. Verum cum iam spiritualibus eruditus esset in litteris, et cum reliquis clericis in choro canentium psalleret, modica pulsatus febre spiritum exalavit. Cucurrit mater orbata ad obsequium funeris [plangens] sepelivitque filium. Verumtamen non sufficiebant hęc lacrimę dolori, quę in exequiis sunt effuse, sed per dies singulos veniebat et super sepulchrum nati sui emissis in altum vocibus eiulabat.

Cui tandem apparens [per visum noctis] beatus Mauricius ait "Quid tu, o mulier, incessanter filii obitum plangens nunquam desistis a luctu?" Cui illa: "Dies" inquit "vitę meę hunc planctum non explebunt, sed quo advixero, semper deflebo unicum meum, nec unquam mitigabor a lacrimis, donec oculos corporis huius debita mors concludat". Cui ille: "Noli ita" ait "quasi mortuum flere, sed ęquanimiter age! Nam scias eum nobiscum habitare et sedes vitę perhennis in consortio nostro perfrui. Et ut veraciter credas certa esse, quę loquor, surge crastina die ad matutinum et audies vocem [eius] inter choros psallentium monachorum. Et non solum die crastina, sed etiam omnibus diebus vitę tuę cum veneris, audies in psallentio vocem eius. Ideoque ne fleveris, eo quod gaudere te oporteat potius quam lugere". Surgit mulier longaque ducit suspiria nec obdormivit in stratu suo, donec signum ad consurgendum commoveretur a monachis. Quo commoto accedit ad ęcclesiam, aliquid de visione quam viderat probatura. Nichil preteriit de pollicitatione sancta, sed quę fuerant divinitus nuntiata mox expleta noscuntur. nam ubi cantato responso antiphonam intonat caterva monachorum, audit genitrix parvuli vocem, cognoscit et gratias deo egit. Sed et illud, quod martyris ore promissum habebatur, prorsus impletum est, ut omnibus diebus vitę suę, cum accessisset mulier ad psallentium chorum, vocem audiret huius infantuli inter reliqua modulamina vocum.

(25) Cum autem Guntrannus rex ita se spiritualibus actionibus mancipasset, ut relictis seculi pompis thesauros suos ęcclesiis et pauperibus erogaret, accidit ut misso presbitero munera fratribus, qui sanctis Agaunensibus deserviunt, ex voto transmitteret, precipiens eidem presbitero, ut ad eum rediens sanctorum sibi reliquias exhiberet.

Igitur cum impleta regis preceptione cum his regrederetur pignoribus, transitum Nemanni laci quem Rodanus influit, navigio petit. Extenditur autem lacus ille in longitudine quasi stadiis quadringentis, in latitudine vero in stadiis centesimis quinquagesimis. Denique revertens presbiter, ut diximus, cum navigium hoc fuisset aggressus, subito tempestas exorta fluctus tollit ad sydera, surgunt undarum moles et nunc pupis naviculę prora descendente fertur in altum, nunc iterum demersa puppi prora tollitur in sublime. Turbantur nautę et nichil aliud nisi sola mors in hoc periculo prestolatur. Tunc presbiter cum videret se his fluctibus obrui et spumis undarum graviter operiri, extracta a collo capsula, quę sanctorum pignora continebat, undis tumentibus obiecit ac sanctorum presidium clara voce invocat dicens: "Ne perdam in his fluctibus virtutem vestram deprecor, martyres gloriosi, sed potius qui iugiter pretereuntibus prebetis auxilium, mihi, queso, dexteram salutis porrigere dignemini! Fluctus opprimite, nosque ad litus optatum adiutorii vestri ope reducite!" Et hęc eo dicente vento cessante decedentibus undis ad litus evecti sunt. [Haec ab ipso cognovi presbitero. In hoc enim stagno ferunt tructarum piscium magnitudinem usque ad centum librarum pondera trutinari.]

Sermo in sollempnitate eorumdem sanctorum martyrum Thebeorum (Dolbeau IIb)