Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

9f+ Vaticano, BAV, Reg. lat. 52342, XIe s., Orléanais; f. 235─239v (BHL 5741)
Incipit passio sanctorum martyrum Mauricii, Exuperii, Candidi atque Victoris cum sociis eorum.

(1) Temporibus Diocletiani, quondam Romanę rei publicae principis, cum ad imperium totius orbis fuisset electus omnesque provincias turbari quarumdam praesumptione perspiceret, ad consortium imperii vel laboris olim sibi commilitonem Herculium Maximianum Caesarem fecit eumque contra Amandum et Elianum, qui in Bagaudarum nomen praesumptione servili arma commoverant, ad Gallias destinavit. Cui ad suplementum exercitus legionem Thebeam ex orientalibus militibus ire praecepit. Quae legio sex milia sexcentos sexaginta viros validos animis et instructos armis antiquorum Romanorum habebat exemplo. Hi igitur milites Christianae religionis ritum ex orientali traditione susceperant a Ierusolimitanae urbis epo fideique sacrae virtutem armis omnibus praeponebant. Ad urbem quippe Romam itinere attingentes eandem Christianitatis fidem, quam acceperant, apud beatum Marcellinum, praedicte Romanę urbis pontificem, confirmantes, ut ante gladio interirent quam sacram fidem Christi, quam acceperant, violarent. Recepti igitur a Diocleciano Caesare iubentur, ut post Maximianum collegam itinere, quo caeperant, Gallias tenderent.

(2) II Maximianus Caesar, usu quidem miliciae bellis aptus sed idolorum specialis cultor, ferus animo, avaricia crudelis, libidini deditus ceterisque vitiis obsessus serenitatem imperatoriam nimia crudelitate polluerat. In Galliam properans ad Alpium Appenninarum aditum venit. Transmeantibus iter Alpium post arduam et horridam viam subito aequalis loci campestri occurrit grata planities. Quo in loco oppidum factum est, quod Octodorus nomen accepit, circa quod [aut] sunt inrigua fluminibus prata, [aut] agrorum fertilitas cultura porrigitur, praecipuae deinde Rodani fluminis validus cursus offertur, [qui mole sua leniter fluens regionis ipsius gratiam propria amoenitate commendat]. Transcensis igitur Alpibus Maximianus Caesar Octodorum venit ibique sacrificaturus idolis suis convenire exercitum iussit atroci proposita iussione ut per aras demonibus consecratas iurarent coaequalibus sibi animis contra Bagaudarum turbas esse pugnandum, christianos vero velut inimicos diis suis ab omnibus persequendos. Quod ubi primum pervenit ad noticiam Thebaidę legionis praeteriens Octodorense oppidum ad locum, cui Agauno nomen est, celeriter pervenit, ut octo milium spatio ab Octodoro separata necessitatem committendi sacrilegii praeteriret. [Acaunum accolae interpretatione Gallici sermonis saxum dicunt]. Quo in loco ita vastis rupibus Rodani fluminis cursus artatur, ut commeandi facultate subtracta constratis pontibus viam fieri itineris necessitas imperaret. Undique tamen imminentibus saxis parvus quidem sed amenus irriguis fontibus campus includitur, ubi fessi milites legionis Thebeae post laborem tanti itineris resederant. O quanta reverentia excolendus est sacer locus iste, in quo tot pro Christo martyrum milia ferro Caesaris puniuntur!

(3) III Maximianus Cesar, dum ad sacra superius memorata cunctos in exercitu suo cogeret, agnovit praetergressam, ut diximus, legionem. Subito iracundiae furore completus satellites mittit, ut hii legionem ad sacramentorum suorum sacrilegia revocarent. Erat in eadem legione primicerius Mauricius et signifer Exuperius et Candidus senator, qui ita commilitonibus suis praeerant, ut amore potius divinitatis quam terrore militari obedientia praeciperent, viri in rebus bellicis strenui et virtute nobiles, sed fide in deo nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. [Evangelici praecepti etiam sub armis non immemores reddebant quae dei erant deo, et quae Caesaris Caesari restituebant.] Requirunt itaque quid Maximianus Cesar ira dictante mandasset. Dictum ab his est, quod Caesar iusserat, milites omnes immolasse hostias, libasse sacrificia et sacramenta fanatici ordinis praebuisse, iubere Cesarem, ut legio festinanter revertens ad commilitonum se praepararet exemplum. Tunc hii qui preerant legioni miti affatu dederunt responsum, ob hoc transgressi Octodorum, quia iam fama ad eos sacrificiorum ordine pervenisset, fas sibi visum esse, ne dęmonum aris Christi contaminari viderentur, [esse sibi in animo] deum vivum colere, traditam orientali more religionem usque ad diem vitae perhenniter custodire, ad bellorum usum paratam legionis esse virtutem, ad committenda vero sacrilegia, sicut Cesar praecaepit, Octodorum non redire.

(4) IIII Reversus itaque satelles nuntiavit obstinatos esse animos legionis nec velle praecaeptis imperatoriis oboedire. Tunc Maximianus Caesar iracundiae nimietate succensus ad hanc vocem subito furore prosilivit dicens: "Ergo milites mei imperatoria praecaepta et sacrorum meorum ordinem spernunt! Sanciendum erit vindicta publica, etiam si tantum magestatem regiam contempnere voluissent; iungitur despectui meo caelestis iniuria et mecum pariter religio Romana contempnitur. Sentiat contumax miles me non solum mihi sed etiam diis meis dare posse vindictam; iam fidissimorum meorum turba festinet, decimum quemque morti funesta sors praebeat, discant aequalem necem quos ordo praemiserit moriendi, qualiter Maximianus vel sibi vel diis suis hac severitate dederit ultionem!"

(5) Post hanc vocem apparitoris iussio infausta porrigitur, ad legionem velociter properatur, crudelia praecepta reserantur. Traduntur neci quos ordo repperit numerandi, leti percussoribus cervices praebent solaque inter eos erat de gloriosae mortis occupatione contemptio. Perfecto itaque scelere ut Octorum legio redeat iubetur. Tunc Mauricius primicerius paululum a satellitibus regiis segregatus convocat legionem et hac oratione sanctiores alloquitur: "Gratulor virtuti vestrae, commilitones optimi, quod amore religionis nullam vobis Caesaris praeceptum attulit formidinem; gaudentibus quodammodo animis tradi ad necem gloriossos comilitones vestros vidistis, quibus timui ne quisquam, quod armatis facile est speciae defensionis, beatissimis funeribus manus obviam afferre temptaret! Iam mihi ad huius rei interdictum Christi nostri parabatur exemplum, qui exemptum vagina apostoli gladium propriae vocis iussione recondidit, docens maiorem armis omnibus Christianae confidentiae esse virtutem. Hic deus Christus plane mentes vestras manusque prohibuit, ne quisquam divino operi mortalibus dextris obstitisset. Quin immo caepti operis fidem perhenni religione conplerent! Actenus exempla sacris inserta codicibus legebamus; iam nunc per nosmet ipsos quos sequi deberemus aspeximus. Ecce vallatus sum commilitonum meorum corporibus, quos de latere meo funestus satelles abstraxit, aspersus sum cruore sanctorum et [sacri] sanguinis reliquias vestibus meis porto et dubito eorum sequi necem, quorum gratulans admiror exemplum? Et vacat cogitare quid imperator iubeat, qui sorte (sorti m.pr.) [mihi] mortalitatis aequalis. Si habere aliquid virium imperatoria praecepta potuissent, circa beatissimorum trium puerorum corpora regis Persarum valuisset incendium nec contempnere ora leonum lacu clausus evadere potuisset propheta. Sacramenta olim dedisse nos memini quod contemptu lucis istius et desperationi vitae defensare rem publicam deberemus; VI iam tunc promisi mei corporis vilitatem et spopondi hanc imperatoribus fidem nec tamen mihi ullus tunc regna caelestia promittebat. Quid Christo spondente faciendum est, si hoc potuimus militiae devotione promittere? Quin immo, fortissimi commilitones, olim devotas animas subdamus preciosissimae passioni, sit nobis virilis animus, fides inviolata permaneat! Iam cerno ante tribunal Christi stantes eos quos neci paulo ante satelles regius deputavit; illa vera gloria est, quae aeternitatem beatam vitae huius brevitate mercatur. Aequales omnes animo, una voce responsum satellitibus demus, id nuntia: "Milites quidem, Caesar, tui sumus et ad defensionem rei publicae Romana arma suscepimus nec umquam aut desertores bellorum aut proditores militiae fuimus aut ignaviae formidinis meruimus subire flagitium. Tuis etiam obtemperaremus praecaeptis nisi instituti legibus christianis demonum cultus et aras semper pollutas sanguine vitaremus. Comperimus praecepisse te, [ut] aut sacrilegiis pollui Christianos aut denis interfectis nos velle terreri. Non inquiras longius latitantes, nos omnes Christianos esse cognosce; habebis potestati tuae subdita omnium corpora, auctorem vero suum respicientes Christum animas non tenebis." VII Haec [sicut] vir sanctus dixerat, legionis probatur assensio et Caesari per satellites nuntiatur.

(6) Praesenti praecaepit iussione, ut iterum decimum renovatę crudelitatis ordo consumeret. Post hanc vocem ad legionem velociter properatur, crudelia praecaepta peraguntur, reliqui vero ut Octodorum redeant iubetur. Tunc Exuperius, quaem ante principem vel campidoctorem [superius] memoravi, correptis legionis suae signis hac circumstantes oratione confirmat: "Tenere me, commilitones optimi, secularium quidem bellorum signa perspicitis, sed non ad haec arma provoco, non ad haec bella animos vestros virtutemque cohortor; aliud nobis genus eligendum est proeliorum, non per hos gladios potestis ad regna caelestia properare. Robur nobis opus est animorum; invicta defensio [est] fidem, quam deo promisimus, in ultimis custodire. Iam de commilitonum nostrorum gloria, ea quae divino cernebat obtutu, gloriosus vir Mauricius est locutus, ego vobis victoriam plenam, si Christo creditis, repromitto. Proiciant dexterę nostrae arma ista cum signis militaribus, praestabit hoc Christus, ut mox in ipso caelesti, sicut promittitur, regno alia vobis Exsuperium vestrum videatis signa monstrare. Vadat quin immo funestus satelles et haec truculento regi nunciet: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servitutem confitemur dei. Tibi miliciam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vitae exhordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem nostrum negemus deum, auctorem velis nolis tuum. Non nos adversum te, imperator, armavit ipsa, quae fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus arma et non resistimus, quia mori magis quam occidere volumus et innocentes interiri quam noxii vivere praeoptamus. Si quid in nos ultra statueris, igni tormento ferro subici parati sumus. Christiani sumus, persequi Christianos non possumus. Inexsuperabiles legionis istius animos, [Caesar] agnosce; tela proicimus; exarmatas quidem dextras satelles tuus, [sed] armatum fide catholica pectus inveniet. Occidi, prosterni, secandas gladiis persecutoribus cervices praebemus intrepidi; haec nobis iocundiora sunt, dummodo quia te cum sacrilegiis tuis contempnimus, ad regna iam nunc caelestia properemus." Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus ardor. VIII Haec mandata legionis remeans ad Maximianum Cęsarem satelles nuntiat.

(7) At ille, quasi nihil iteratim fuisset scelus perpetratum, ire propere exercitum iubet et circumfundi imperat legionem nullumque de tanto sanctorum exercitu praecaepit relinqui. Ventum itaque est (?), et circumsistit beatam legionem turba carnificum, omnis aetas sine discretione perimitur lanianturque beata corpora et devotas deo animas fideli mortis professione commendant. Operta est terra illic procumbentibus in morte corporibus iustorum, fluxeruntque preciosi sanguinis rivi. Quae unquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, [quae feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus,] qui contempserunt rem praesentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, quae ut credimus cum illis angelorum legionibus conlaudant deum in caelis. Peracta tandem cede iam per omnes sanctorum persecutores praeda dividitur. Namque Maximianus facultatem dederat, ut, quisque legionis illius militem iugulasset, interemtor eius spoliis uteretur. Divisa igitur omnium praeda ad vescendum epulandumque victrix turba consedit.

(8) Interea veteranus quidam ultimę aetatis senio fatigatus, nomine Victor, ad contaminatum cedibus locum itineris necessitate deductus est. Dum ad aepulas pro aetatis veneratione ab omnibus rogaretur, requirere caepit, quaenam causa esset laeticiae, quod inter tot corpora interemptorum gaudentes exultantesque possent milites epulari. Dictum a quodam est, quod legio Christianę legis studio cęrimonias Romanas cultumque deorum pariter cum imperatoriis iussionibus contempnere voluisset dataque neci esset, ut discipline militaris traditus ordo severius teneretur. Tunc Victor alte gemitum trahens graviterque suspirans detestatus convivas detestatusque convivium exclamat: "Heu me, qui per tot annorum milium ad hanc [infelicem aetatem veni et in hac] legioni militare non merui; quam bene inter tales gloriosae mortis honore donatus finem vitae invenire potuissem! Saltim si commilito indignus eram vel me ante actae horae viandi necessitas detulisset, ut senilis pectoris cruor tantorum virorum victimis misceretur, optuleram corpus hoc neci, dummodo tantae laudis consortia non carerent (carerem a.c.)." Talia dicentem profanorum statim turba vallavit, quae utrum Christianus esset respondere minaciter iubet.

(9) At ille, paululum oculos ad caelum erigens, tali percunctatibus sermone respondit: "Longus me vivendi usus ad hanc, quam videtis, perduxit aetatem. Quaecumque in hoc mundo aguntur aut studium repperit aut rerum volubilitas agit aut varius semper casus infestat; quocumque volumus, optamus, scimus aut cupimus, totus mundus caligine submersus tenebris circumfluentibus latet, nisi vobis aut viam Christus ostenderit aut lumen Christus effulxerit. Quod ego fideli mente perpendens utinam ultimo contester affectu! Quod si me ad tempus paulo ante trucidate legionis itineris necessitas detulisset, conviviis vel aepulis vestris horum funerum consortium praetulissem. Sed etiam nunc prestabit Christus, ut Christianum me vel post professionem meam transire ulterius per beata funera non sinatis." Haec eo loquente subita percussoris obtruncat insania. Ita vir sanctus celeri confessione consortium [sanctorum] promeruit caeterisque martiribus in eo loco sicut morte ita est honore coniunctus.

(13) Haec nobis tantum de numerosa multitudine martyrum comperta sunt nomina beatissimorum Mauricii, Exuperii, Candidi atque Victoris. Caetera vero nomina nobis quidem incognita sed in libro vitae sunt scripta.

[INCIPIT PASSIO SANCTI CLEMENTIS]