Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

10b Einsiedeln, Stiftsbibliothek, 256 (461), Xe s.; passionnaire ─ f. 367─380 (Krusch X 2a)
Incipit passio sancti Mauricii et sociorum eius, qui passi sunt Acauno X Kl Octobris.

(1) Diocletianus, quondam Romanę rei publicę princeps, cum ad imperium totius orbis fuisset electus omnesque provincias turbari quorundam praesumptione perspiceret, ad consortium imperii vel laboris olim sibi conmilitonem Herculium Maximianum Cęsarem fecit eumque contra Amandum et Aelianum, qui in Bagaudarum (Bac- a.c.) nomen praesumptione servili arma commoverant, ad Gallias destinavit. Cui ad supplementum exercitus legionem Thebeorum ex orientalibus militibus dedit. Quae legio sex milia sexcentos et sexaginta viros validos animis et instructos armis antiquorum Romanorum habebat exemplo. Hi igitur milites Christianae religionis ritum orientali traditione susceperant fidemque sacram virtute et armis omnibus praeponebant.

(2) Maximianus Cesar, usu quidem militiae bellis aptus sed idolorum specialis cultor, ferus animo et qui severitatem imperatoriam nimia crudelitate pollueret, in Galliam properans ad Alpium Penninarum aditum venit. Transmeantibus iter Alpium per arduam et horridam viam subita aequalis loci campestris occurrit grata planicies. Quo in loco oppidum factum est, quod Octodori nomen accepit. Circa quod aut irrigua fluminibus prata aut agrorum fertilis cultura porrigitur. Precipue deinde Rhodani fluminis cursus offertur, qui mole sua leniter fluens regionis ipsius gratiam propria amoenitate commendat. Transcensis igitur Alpibus Maximianus Cęsar Octodorum venit ibique sacrificaturus idolis suis convenire exercitum iussit, atroci proposita iussione, ut per aras daemonibus consecratas iurarent aequalibus sibi animis contra Bagaudarum turbas esse pugnandos [christianosque velut inimicos diis suis ab omnibus persequendos]. Quod ubi primum pervenit ad notitiam Thebaidę legionis, praeteriens Octodorum oppidum ad locum, cui Agauno (Acauno m.pr.) nomen est, celeriter properavit, ut XII milium spacio ab Octodoro separata necessitatem committendi sacrilegii praeteriret. Agaunum (Acaunum m.pr.) accolę interpretacione Gallici sermonis saxum dicunt. Quo in loco ita vastis rupibus Rhodani fluminis cursus artatur, ut commeandi facultate subtracta constratis pontibus viam fieri itineris necessitas imperaret. Undique tamen imminentibus saxis parvus quidem sed amoenus irriguis fontibus campus includitur, ubi fessi milites legionis Thebeae post laborem tanti itineris residerunt.

(3) Maximianus Cęsar, dum ad sacramenta superius memorata cunctos in exercitu suo cogeret, agnovit praetergressam, ut diximus, legionem. Subito iracundiae furore completus [est,] satellites mittit, ut legionem ad sacramentorum suorum sacrilegia revocarent. Erat in eadem legione primicerius Mauricius et signifer Exsuperius et Candidus senator, qui ita commilitonibus suis praeerant, ut amore potius aequalibus (m.s.?; m.pr.aequalitatis ?) quam terrore militari oboedienda (obeunda m.s.) pręciperent. Requirunt itaque quid Maximianus Cęsar ira dictante mandasset. Dictum ab his est, quos Caesar miserat, milites omnes immolasse hostias, libasse sacrificia et sacramenta fanatici ordinis praebuisse, iubere Cęsarem, ut legio festinanter reverteretur commilitonumque pareret exemplo. Tunc hi, qui praeerant legioni, miti affatu dedere responsum, pretergressos se Octodurum, quia iam fama ad eos sacrificiorum ordinem detulisset, fas sibi visum esse, ne daemonum aras christianorum videret obtutus; esse sibi in animo deum vivum colere, traditam orientali more religionem usque ad diem vitae perenniter custodire, ad bellorum usum paratam legionis esse virtutem, ad committenda vero sacrilegia, sicut Cęsar praecepit, Octodorum non redire.

(4) Reversi itaque satellites nuntiaverunt obstinatos esse animos legionis nec velle praeceptis imperatoris oboedire. Tunc Maximianus Cęsar iracundiae nimietate succensus ad hanc vocem subito furore prosiliit: "Ergone milites mei imperatoria praecepta et sacrorum meorum ordinem spernunt! Sanctienda erat vindicta publica, etiam si tantum maiestatem regiam contemnere voluissent; iungitur dispectui (desp. m.s.) meo caelestis iniuria et mecum pariter Romana religio contempnitur. Sentiat contumax miles me non solum mihi sed etiam numinibus meis dare posse vindictam; iam nunc fidelissimorum meorum turba festinet, decimum quemque morti funesta sors praebeat, discant aequalium nece quos ordo praemiserat moriendi, qualiter Maximianus vel sibi vel numinibus suis hac severitate dederit ultionem!"

(5) Post hanc vocem parituris iussio infauste porrigitur, ad legionem velociter properatur, crudelia praecepta reserantur. Traduntur neci quos ordo repperit numerandi, leti percussoribus cervices praebent solaque inter eos est de gloriosae mortis occupatione contentio. Perfecto scelere ut Octodorum legio redeat iubetur. Tunc Mauricius primicerius paululum a satellitibus regis segregatus convocat legionem et hac oratione sancti oris alloquitur: "Gratulor virtuti vestrae, commilitones optimi, quod amore religionis nullam vobis Caesaris praecepta attulere formidinem; gaudentibus quodammodo animis tradi ad necem gloriosam commilitones vestros vidistis. Quam timui ne quisquam, quod armatis facile est specie defensionis, beatissimis funeribus manus obvias afferre temptaret! Iam mihi ad huius rei interdictum Christi nostri parabitur exemplum, qui exemptum e vagina gladium apostoli propriae vocis iussione recondidit, docens maiorem armis omnibus Christianam [confidentiae] esse virtutem. Hic deus Christus plane mentes vestras manusque prohibuit, ne quisquam divino operi mortalibus dexteris obviaret. Quin immo coepti operis fidem perenni religione complete! Hactenus exempla sacris codicibus inserta legebamus; iam nunc per nosmet ipsos quos sequi deberemus aspeximus. Ecce vallatus sum commilitonum meorum corporibus, quos de latere meo funestus satelles eripuit, aspersus sum cruore sanctorum et sacri sanguinis reliquias vestibus meis porto et dubito eorum sequi necem, quorum gratulans admiror exemplum? Et vacat cogitare quid imperator iubeat, qui sorte mihi mortalitatis aequalis est. Si habere aliquid virium imperatoria praecepta potuissent, circa beatissimorum puerorum corpora regis Persarum valuisset incendium nec contempnere leonum rugitus lacu clausus propheta potuisset. Sacramenta olim dedisse nos memini quod contemptu lucis istius et disperatione vitae defensare rem publicam deberemus; iam tunc promisi mei corporis vilitatem et spopondi hanc imperatoribus fidem nec tamen mihi ullus tunc regna caelestia promittebat. Quid Christo spondente faciendum est, si hoc potuimus militiae devotione promittere? Quin immo, fortissimi commilitones, olim devotas animas subdemus preciosissimae passioni, in nobis virilis animus, fides inviolata permaneat! Iam cerno ante tribunal Christi stantes eos quos neci paulo ante satelles regius deputavit; illa vero gloriosa est mors, quae aeternitatem beatam vitae huius brevitate mercatur. Aequali omnes animo, una voce responsum satellitibus demus, adnuntia: "Milites quidem, Cęsar, tui sumus et ad defensionem rei publicae Romana arma suscepimus nec umquam aut desertores bellorum aut proditores militiae fuimus aut ignavę formidinis meruimus subire flagitium. Tuis etiam obtemperaremus praeceptis, nisi instituti legibus christianis daemonum cultus et aras semper pollutas sanguine vitaremus. Comperimus praecepisse te, ut aut sacrilegiis pollueres Christianos aut punires. Non inquiras longius latitantes, nos omnes Christianos esse cognosce; habebis potestati tuae subdita omnium corpora, auctorem vero suum respicientes Christum animas non tenebis." Haec sicut vir sanctus praedixerat, legionis probatur assensu et Cęsari per satellites nuntiatur.

(6) Inclementi praecepit iussione, ut iterum decimum renovatae crudelitatis ordo consumeret. Post hanc vocem ad legionem velociter properatur, crudelia praecepta peraguntur, reliquos Octodorum redire iubetur. Tunc Exsuperius, quem ante principem vel campiductorem superius memoravi, correptis legionis suae signis hac constantes oratione confirmat: "Tenere me, commilitones optimi, sęcularium quidem bellorum signa perspicitis, sed non ad haec arma provoco, non ad haec bella animos vestros virtutemque compello; aliud nobis genus eligendum est proeliorum, non per hos gladios potest ad regna cęlestia properari. Robur nobis opus est animorum; invicta defensio est fidem, quam deo promiseris, in ultimis custodire. Iam de commilitonum nostrorum gloria, ea quae divino cernebat optutu, Mauricius locutus est, ego vobis victoriam plenam, si Christo credidistis, repromitto. Proiciant dexterae nostrae arma ista cum signis militaribus, praestabit hoc Christus, ut mox in ipso caelesti, sicut promittitur, regno alia vobis Exsuperium vestrum videatis signa monstrare. Vadat quin ymmo funestus satelles et haec truculento regi nuntiet: "Inexsuperabiles legionis istius animos, Caesar, agnosce; tela proicimus; exarmatas quidem dexteras satelles tuus, sed armatum fide catholica pectus inveniet. Occide, prosterne, resecandas gladiis percussoribus cervices praebemus intrepidi; haec nobis iocundaria sunt, dummodo quod te cum sacrilegiis tuis contempnimus, ad regna iam nunc caelestia properemus." Haec mandata legionis remeans ad Maximianum Caesarem satelles nuntiat.

(7) At ille, quasi nihil iterato fuisset scelere perpetratum, ire propere exercitum iubet et circumfundi [imperat] legionem nullumque de tanto sanctorum exercitu praecepit derelinqui. Ventum itaque est, circumsistit beatam legionem turba carnificum, omnis aetas sine discretione perimitur lanianturque beata corpora et devotas deo animas fideli mortis professione commendant. Peracta tandem caede inter omnes sanctorum percussores praeda dividitur. Namque Maximianus facultatem dederat, ut, quisque legionis illius militem occidisset, interempti spoliis uteretur. Divisa igitur omnium pręda ad vescendum epulandumque victrix turba consedit,

(8) cum interea veteranus quidam ultimae aetatis senio fatigatus, nomine Victor, ad contaminatum caedibus locum itineris necessitate deductus est. Dum ad epulas pro aetatis veneratione ab omnibus rogaretur, requirere coepit, quaenam esset causa lętitiae, quod inter tot corpora peremptorum gaudentes exultantesque possint milites epulari. Dictum a quodam est, quod legio Christianae legis studio cerimonias Romanas cultumque numinum pariter cum imperatoriis iussionibus contempnere voluisset dataque neci esset, ut disciplinae militaris traditus ordo severius teneretur. Tunc Victor alte gemitum trahens graviterque suspirans exclamat: "Heu me, qui per tot annorum militiam ad hanc infelicem etatem veni et in hac legione militare non merui; quam bene inter tales gloriosae mortis honore donatus finem vitae invenire potuissem! Saltim si commilito indignus eram vel me ante actas horas viandi necessitas detulisset, ut senilis pectoris cruor tantorum virorum victimis misceretur, obtuleram hoc corpus neci, dummodo tantae laudis consortio non carerem." Talia dicentem profanorum statim turba vallavit, quae utrum Christianus esset respondere minaciter iubet.

(9) At ille, paululum oculos ad caelum erigens, tali percontantibus sermone respondit: "Longus me vivendi usus ad hanc infelicem perduxit etatem. Quęcumque in hoc mundo aguntur aut studium repperit aut rerum volubilitas agit aut varius semper casus infestat; quodcumque volumus, optamus, scimus aut cupimus, totum mundum caligine submersum tenebris circumfluentibus latet, nisi nobis aut viam Christus ostenderit aut lumen Christus effulserit. Quod (quid a.c.) ego fideli mente perpendens utinam ultimo contester affectu! Quod si me ad tempus paulo ante trucidatae legionis itineris necessitas detulisset, conviviis vel epulis vestris horum funerum consortia praetulissem. Sed etiam nunc prestabit Christus, ut Christianum me vel post confessionem meam transire ulterius per beata funera non sinatis." Haec eo loquente subita percussoris obtruncatur insania. Ita vir sanctus consortium sanctorum celeri confessione promeruit.

(13) Hęc nobis tantum de numero isto martyrum comperta sunt nomina, id est beatissimi Mauricii, Exsuperii, Candidi, Innocentii, Victoris atque Vitalis; cetera vero nobis quidem incognita, sed in libro vitae sunt scripta.

(14) Ex hac eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus et Victor, quos Solodoro (Sol- corr.) passos fama confirmat. Salodorum (Sol- corr.ex Sal-) vero castrum est super Ara flumine neque longe a Reno positum.

(15) Opere pretium est etiam illud indicare, quis deinde Maximianum trucem tyrannum exitus consecutus sit, cum dispositis insidiis genero suo Constantino, tunc regnum tenenti, mortem moliretur. Depraehenso dolo illius apud Massiliam captus nec multo post strangulatus teterrimoque hoc supplicio affectus inpiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum [Acaunensium] martyrum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro huius loci epo revelata traduntur. In quorum honore cum strueretur basilica, que vastę nunc rupi adiuncta est [uno tantum latere acclinis iacet], quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi:

(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui [invitati] convenisse ad hoc opus videbantur, quidam adesset faber, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, quo coeteri ad expectanda diei eius festa abscesserant, in fabrica solus substitisset, in illo secreto se subito clara luce manifestantibus sanctis hic idem faber rapitur atque ad poenam vel ad supplicia distenditur, et visibiliter turbam martyrum cernens, verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ecclesiae solus deesset, vel illud fabricę opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constitit, ut faber ille consternatus et territus salutare sibi nomen posceret, statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis praetermittam, quod perinde clarum atque omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralisi (paralitica m.pr.) fuisset obstricta, ut [ei] etiam pedum usus negaretur, a viro suo ut illuc per multa itineris spatia deferretur exposcit. Quo cum pervenisset, sanctorum martyrum basilicam famulantium manibus introlata est, (-olata est in marg.) sed (in marg.) pedibus ad diversorium rediit ac sanitati de praemortuis restituta membris miraculum suum ipsa circumtulit.

(19) Haec duo tantum mira passioni (passione m.pr.) sanctorum inserenda credidi. Cęterum satis multa sunt, quę vel in purgatione demonum vel in reliquis curationibus cottidie illic per sanctos martyres domini virtus operatur.

(20) Neque enim hoc omittendum est, quod per longum temporis tractum beati Innocentii martyris corpus Rhodanus revelavit. Iugi enim eluvio vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernecie ad sepulturam martyris famulatrix pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terrę protulit, ut in gurgitis sui procella dimergeret, sed ob gloriosam devotionem, ut intra ambitum basilicae ceterorum martyrum sepulturae praeciperet sociari. Cuius translationem a sanctae recordationis Domiciano Genavensi et Grado Augustanę urbis vel Protasio tum temporis huius loci epo celebratam recolentes cottidiano devotione et laudibus frequentamus. Adiuvante domino nostro Iesu Christo qui cum patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in sęcuLA SECULORUM. AMEN