Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

12D Paris, B.N.F., lat. 15437, XIIe s., Eglise Saint-Marcel à Paris; légendier ─ f. 217 (f. 185v─187)

PASSIO SANCTORUM MRT MAURICII SOCIORUMQUE EIUS QUOD EST X KL OCTBR

(1) Passionem sanctorum martyrum, qui hunc locum glorioso sanguine illustrant, pro honore gestorum stilo explicamus, ea utique fide, qua ad nos martyrii ordo pervenit. Nam per succedentium relationem rei gestę memoriam nundum intercepit oblivio. Et si pro martyribus singulis loca singula, quę eos possident, [vel singulae urbes] insignia habentur, nec inmerito, quia pro deo summo preciosas sancti animas refundunt, quanta excolendus est reverentia sacer [ille] locus, in quo tot pro Christo martyrum milia ferrocesa referuntur! Nunc iam ipsam beatissimę passionis causam loquamur.

(2) Sub Maximiano, qui Romane rei publicę cum Diocleciano collega imperium tenuit, per diversas fere provincias laniati sunt aut interfecti martyrum populi. Idem namque Maximianus, sicut avaricia libidine crudelitate obsessusque ceteris viciis furebat, ita etiam execrandis deditus gentilium ritibus (m.pr. retibus; m.sec.supra lin.male legitur) et erga deum celi profanus, impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat. Si qui tunc dei veri cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turbis vel ad suplicia vel ad necem rapiebantur, vel ad bachationem barbaris [gentilibus] data (lacuna) prorsus copia in religionem arma commemorat.

(3) Erat eodem tempore in exercitu legio militum, quę Thebei appellabantur. Legio autem vocabatur, quę tunc sex milia aut sexcentos viros in armis habebat. Hi in exilium Maximiano ab orientis partibus accersiti venerant, viri in rebus bellicis strenui, [et] virtute nobiles, sed fide nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evvangelii precepti etiam sub armis non immemores reddebant quę dei erant deo, [et quae Caesaris Caesari restituebant. PRIMA in marg.

(4) Itaque cum et hi sicut ceteri militum] ad dilaniandum Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium ditrectare ausi sunt, atque huiusmodi preceptis se optemperaturos negant. II in marg. Maximianus non longe aberat, nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat. Ubi cum ei per nuncium delatum esset legionem hanc adversus regia mandata rebellem in his angustiis substitisse, [in] furore instinctus indignationis exarsit.

(5) Sed prius mihi, quam reliqua commemorem, situs loci istius relatione inserendus videtur. Locus hic sexaginta fere milibus a Genuense urbe abest, quatuordecim vero milibus [distat] a capite Lammannici lacus, quem influit Rodanus. Locus hic nam inter Alpina iuga in valle situs est, ad quem pergentibus difficilis transitus asperum atque iter artum panditur. Infestus namque Rodanus saxosi montis radicibus vix pervium viantibus aggerem reliquit. Evictis transmissus angustiarum faucibus subito nec exiguus inter montium rupes campus aperitur. In hoc legio sancta consederat. III in marg.

(6) In hoc (deletum sublineatione) igitur, sicut supra diximus, cognito Maximianus Thebeorum responso precipiti ira fervidus ob neglecta imperia decimum quemque ex eadem legione gladio feriri iubet, quo facilius ceteri rebus certis territi metu cederentur; redintegratisque mandatis edicit ut reliqui in persecutionem Christianorum cogantur. Ubi vero ad Thebeos denuntiatio iterata pervenit cognitumque ab eis est iniungi sibi rursus executiones profanas, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur adfirmantium numquam se ulli in hęc tam sacrilega ministeria cessuros, idolorum [se] profana semper detestatos, [Christianis se imbutos] sacra et divinę cultu religionis institutos, unum se aeternitatis deum colere, extrema experiri satius esse quam adversus Christianam fidem venire. IIII in marg.

(7) His deinde compertis Maximianus omni belua cruentior rursus ad ingenii [sui] seviciam rediit atque imperat ut [iterum] decimus eorum trucidetur; ceteri nihilominus ad hec quae spernerent compellerentur. Quibus iussis denuo in castra perlatis segregatus est atque percussus qui decimus sorte obvenerat; reliqua vero se militum multitudo mutuo sermone instigabat, ut [in] tam preclaro ordine persisteret.

(8) Incitamentum tamen maximum fidei in illo tempore penes sanctum Mauricium fuit primicerium, sicut tunc traditur, legionis eius, qui cum Exuperio, ut exercitus apellant, campiductorem et Candido senatore militum accedebat exhortando singulos et monendo. Fidelium commilitonum etiam martyrum exempla ingerens pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas foret, omnibus et moriendo suadebat, sequendosque amonebat sotios illius et contubernales suos, qui iam in cęlum praecesserant. Flagrabat enim [iam] tunc beatissimis in viris martyrii gloriosus ardor. V in marg.

(9) His itaque primoribus suis atque auctoribus animantibus Maximiano adhuc insania aestuante mandata mittunt sicut pia ita et fortia, quę feruntur [fuisse] in hunc modum: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servi, quod libere confitemur, dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accipimus, ab illo vitę exordium sumpsimus. Sequi te imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus deum, utique auctorem nostrum dominum, auctorem, velis nolis, tuum. Si non ad tam funestam compellimur, ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus; sin aliter, illi parebimus potius quam tibi. Efferimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentium cruentare nefas ducimus. Dexterę istę pugnare adversus impios [atque inimicos sciunt, laniare pios et cives nesciunt. Meminimus nos] pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse. Pugnavimus semper pro provincia, pro iusticia, pro pietate, pro innocentium salute. Hęc fuerant hactenus nobis precipua periculorum. Pugnavimus pro fide, quam quo pacto conservemus tibi, si hec deo nostro non exhibemus? Iuravimus primum in sacramenta divina, iuravimus inde in sacramenta regia; nihil nobis de secundis credas nobis necesse est, si perrumpimus prima. Christianos ad penam per nos requiri iubes; iam tibi ex hoc alii requirendi [non] sunt: habes nos hic confitentes deum patrem, auctorem omnium, et filium eius Jesum Christum credimus. Videmus nostrorum (n. in marg.) laborum periculorumque socios, nobis quoque sanguine eorum aspersis, trucidare ferro, et tamen sanctorum commilitonum mortes et fratrum funera non flevimus non doluimus, sed potius laudavimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro domino deo eorum. [Et nunc] Non nos vel hęc ultimę vitę necessitas in duellionem cogit, non nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltim, que fortissima est im periculis, desperatio. Tenemus ecce arma et non resistimus, quia mori quam occidere satis maluimus, et innocentes interiri quam noxii vivere peroptamus. Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid admonueris, ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos confitemur, persequi Christianos non possumus." VI in marg.

(10) Cum hęc talia Maximianus audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos eorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocare una sententia interfici omnes decrevit, et rem confici circumfusis militum agminibus iubet. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctis impium ferrum, mori non recusantes vitae amore. Cedebantur itaque passim gladiis, non reclamantes saltim aut repugnantes, sed et depositis armis cervices percussoribus [praebentes et iugulum percussoribus] vel intectum corpus offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum munitione celati sunt, ut ferro conarentur asserere iusticię causam, sed hoc solum reminiscentes se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tanquam agnus non apperuit os suum, Ipsi quoque tanquam grex dominicarum ovium laniari se tanquam ab irruentibus lupis passi sunt.

(11) Operta est terra istic, procubuerunt in mortem corporum piorum, fluxeruntque preciosi sanguinis rivi. Quę umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, quę feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non optinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo deliquit. VII in marg. Hac igitur crudelitate inmanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem presentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plene angelica legio, quę ut credimus cum illis angelorum legionibus iam conlaudant semper in cęlis dominum deum Sabaoth.

(12) Victor autem martyr nec legionis eiusdem fuit neque miles, sed ęmeritę iam militię veteramus. Hic autem iter agens subito cum incidisset in hos, qui passim aepulabantur leti spoliis martyrum, atque ab his [ad] convescendum invitatus prolatam ab exultantibus per ordinem causam cognovisset, detestatus convivas detestatumque convivium refugebat. Requirentibusque, nec et ipse forsitan Christianus esset, Christianum se esse et semper futurum respondit et statim ab irruentibus interfectus est ceterisque martyribus in hoc loco sicut morte [ita] etiam honore coniunctus est.

(13) Hęc nobis tantum de numero istorum martyrum comperta sunt nomina, id est beatissimorum martyrum Mauricii, Exuperii, Candidi atque Victoris; cetera vero nobis quidem incognita sed in libro vitę scripta sunt.

(14) Ex [hac] eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus et Victor, quos Salodoro passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est super Aram fluvium neque longe a Reno positum.

(15) Opere precium est etiam illud indicare, qui deinde Maximianum trucem tirannum exitus consecutus est. Cum dispositis insidiis generi suo Constantino tunc regnum tenenti mortem moliretur, deprehenso dolo illius apud Massiliam captus nec multo post transgulatus teterrimoque hoc supplicio affectus impiam vitam digna morte finivit. VIII in marg.

(16) At vero beatissimorum [Acaunensium] martyrum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro huius loci epo revelata traduntur. In quorum honore cum extrueretur basilica, quę vaste tunc adiuncta rupi uno tantum latere adclinis iacebat, sed et? tunc iubente preclaro meritis Ambrosio, huius loci abbate, denuo edificata biclinis esse dignoscitur (-g- del).

(20) Neque enim hoc committendum est, quod post longum temporis tractum beatissimi Innocentii membra Rodanus revelavit. Iugis enim diluvii vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernicie ad sepulturam martyris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terrę protulit ut in gurgiti sui procella demergeret, sed ob gloriosam devotionem intra ambitum basilicę ceterisque martyribus sepulturam precepit sociari. Cuius translationem a sanctę recordationis Domiciano Genuense et Grato Augustanę urbis vel Protasio, tunc temporis huius loci epis, celebratam recolentes cotidiana devotione et laudibus frequentamus.

Quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi.

(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati venisse ad hoc opus videbatur, quidam adesset faber, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, quod ceteri ad expectanda diei eius festa abscesserant, in fabrica solus extitisset, in illo secreto [se] subito [clara luce] manifestantibus sanctis hic idem faber rapitur atque ad penam vel ad suplicia distenditur, et visibiliter turbam martyrum cernens, verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ecclesię solus deesset, vel illud fabrice opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constitit, ut faber ille consternatus et territus salutare sibi nomen poposceret, statimque Christianus effectus est. IX in marg.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis pretermittam, quod perinde clarum atque omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralisym fuisset obstricta, ut ei etiam pedum usus negaretur, a viro suo ut illud per multum itineris spatium deferetur poposcit. Igitur cum pervenisset ad basilicam sanctorum martyrum famulantium manibus inlata pedibus ad diversorium rediit ac sanitati de premortuis restituta menbris miraculum suum [ipsa]circumtulit.

(19) Hęc duo tantum mira passioni sanctorum inserenda credidi. Ceterum satis multa sunt, quę vel in purgatione demonum vel in restauratione claudorum aut sanitate febrium ceterisque infirmitatibus cotidie hic per servos suos virtutes domini operantur, quę multa narranda sunt si per singula scribantur. Tamen fidelibus cordibus absque lectione cognita esse noscuntur, quę, quanta et qualia mirabilia hic per sanctos suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operari non desinit. Pro eo idipsum die nocteque [psalmorum] hymnorumque decantatio non desistit, quę iubente sancto et preclaro martyre Christi Sigismundo rege est institutum huc usque hodie deo protegente est conservatum. Propterea hic laudes dei servi canentes persolvuunt, cui est honor et gloria, imperium et potestas per infinita secula seculorum. Amen.

INCIPIT PASSIO SANCTE TECLE VIRGINIS ET MR QUE EST MSE FBR DIE XXII