Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

11G Stuttgart, HB XIV 16, milieu du XIe s., Petershausen, O.S.B.; passionnaire-légendier ─ f. 148r─152v
Passio scorum Mauricii et sociorum eius

[(1) fehlt]

(2) SUB MAXIMIANO, qui Romanę rei publicę cum Dioclitiano collega imperium tenuit, per diversas fere provincias laniati aut interfecti sunt martyrum populi. Idem namque Maximianus, sicut avaritia libidine crudelitate ceterisque vitiis obsessus furebat, ita etiam exsecrando (-o s.ras.firmatum,sequitur rasura) gentilium ritiu (seq.rasura) deditus et erga deum caeli profanus, impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat. Si qui tunc dei veri cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur, ac velut (-ut eras.?) vacatione (corr.ex vocatione) barbaris [gentilibus] data (seq.rasura) prorsus in religionem arma commoverat.

(3) Erat in eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thebei appellabantur. Legio autem vocabatur, quę tunc sex milia ac sexcentos sexaginta sex viros in armis habebat. Hi in auxilium Maximiano ab orientis partibus accersiti venerant, viri in rebus bellicis strenui [et] virtute nobiles, sed nobiliores fide. (in marg.:) Christianę enim religionis ritum ab Hierosolimitanę urbis epo susceperant, eidemque fidei fundamentum Romam transeuntes de Marcellini (a.c. Marcello), eiusdem urbis epi (a.corr. epo), exhortatione roborabant. Erga imperatorem formidine, erga Christum devotione certabant. Evangelii precepti etiam sub armis non inmemores reddebant quę dei erant deo, et quę Caesaris Caesari restituebant.

(4) Itaque cum et hi sicut caeteri militum ad dilaniandam Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detrectare (a.c. detractare) ausi sunt, atque huiusmodi pręceptis se obtemperaturos negant. Maximianus non longe aberat, nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat. Ubi cum ei per nuntium delatum esset legionem hanc adversus mandata regia rebellem in his angustiis substitisse, in furorem instinctus indignationis exarsit.

(5) Sed prius mihi quam reliqua commemorem, situs loci istius relationi inserendus videtur. Locus hic sexaginta fere milibus a Genuensi (Genovense a.c.) urbe abest, quatuordecim vero milibus [distat] a capite Lemannici lacus, quem influit Rodanus. Locus hic iam inter Alpina iuga in valle situs est, Ad quem pergentibus difficili transitu asperum atque artum iter panditur. Infestus namque Rodanus saxosi montis radicibus vix pervius est viantibus [aggerem reliquit. Evictis transmissisque angustiarum faucibus subito nec], undique tamen im- (supra rasuram) minentibus saxis amoenus quidem sed (in marg.) exiguus inter montium rupes campus aperitur. In hoc legio sancta consederat.

(6) Igitur, sicut supra diximus, cognito Maximianus Thebeorum responso precipiti ira fervidus ob neglecta imperia decimum quemque ex eadem legione gladio feriri iubet, quo facilius ceteri rebus certis territi metu cęderentur; Redintegratisque mandatis edicit ut reliqui in persecutionem Christianorum cogantur. Ubi vero ad Thebeos denuntiatio iterata pervenit cognitumque ab eis est iniungi sibi rursus persecutionem profanam, vociferation passim ac tumultus in castris exoritur affirmantium numquam se ulli in hęc tam sacrilega ministeria cessuros, idolorum [se] profana semper detestantes, [Christianis se imbutos] sacrę et divinę religionis cultui instantes, [unum se] aeternitatis deum colere, extrema experiri (-re a.c.) satius esse quam adversum Christianam fidem venire.

(7) His deinde compertis Maximianus omni belua cruentior rursus ad ingenii [sui] sevitiam redit atque imperat ut iterum decimus eorum cęderetur; ceteri nihilominus ad hęc quę spreverint compellerentur. Quibus iussis denuo in castra perlatis segregatus est atque percussus qui decimus sorte obvenerat; Reliqua vero se militum multitudo mutuo sermone instigabat, ut in tam preclaro opere persisteret.

(8) Incitamentum tamen maximum fidei in illo tempore penes scm Mauritium fuit primicerium Tunc, sicut traditur, legionis unus, qui cum Exsuperio, quem exercitus appellat campidoctorem et Candido senatore militum accedebat exhortando singulos et monendo. Fidelium commilitonum sed etiam martyrum exempla ingerens Pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus et [eras.?] moriendo suadebat, sequendosque admonebat socios illius et contubernales suos, qui iam in caelo precesserant. Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus ardor.

(9) His itaque primoribus suis atque auctoribus (act- a.c.) animati Maximiano insania adhuc ęstuanti (-e a.c.) mandata mittunt sicut pia ita et fortia, quę feruntur fuisse in hoc modo (mundo a.c.): "Milites sumus, imperator, tui, sed tam servi, quam liberi confitemur deo. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accipimus, ab illo [vitae] exordia sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus deum, utique auctorem nostrum dominum, auctorem velis nolis tuum. Si non in tam funesta (funestam rem p.corr.) compellimur, ut in hoc eum offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus; Sin aliter, illi parebimus potius quam tibi. Offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentium cruentare nefas ducimus. Dexterę istę pugnare adversus impios atque inimicos sciunt, laniare pios et cives nesciunt. Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse. Pugnavimus semper pro iustitia, pro pietate, pro innocentium salute. Hęc fuerunt hactenus (h- m.sec.) nobis precia periculorum. Pugnavimus pro fide, quam quo pacto conservamus (-servim- a.c.) tibi, si hęc deo nostro non exhibemus? Iuravimus primum in sacramenta divina, iuravimus [de]inde in sacramenta regia; nihil nobis de secundis credas necesse est, si [prima] perrupimus. Christianos ad poenam per nos requiri iubes; iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt: Habes nos hic confitentes deum patrem, auctorem omnium, et filium eius Jesum Christum credimus. Videmus laborum [periculorumque] nostrorum socios, nobis quoque eorum sanguine aspersis, trucidari (-e a.c.) ferro, et tamen sanctissimorum conmilitonum mortes (mortis a.c.) et fratrum funera non flevimus non doluimus, sed potius laudavimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro domino deo eorum. [Et nunc] Non nos vel hęc ultima [vitae] necessitas in rebellionem cogit, non nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltem, quę fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus ecce arma et non resistimus, quia mori quam occidere satis maluimus, et innocentes interire quam noxii vivere preponimus (-amus a.c.) . Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid admoveris, ignes, tormenta, ferrum (ferro a.c.) subire parati sumus. Christianos nos fatemur, persequi Christianos non possumus."

(10) Cum hęc talia Maximianus audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos virorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocare una sententia interfici omnes decrevit, et rem confici circumfusis militum agminibus iubet. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impium ferrum, mori non recusantes vitę amore. Caedebantur itaque passim gladiis, non reclamantes [saltim aut repugnantes], sed et depositis armis cervices persecutoribus [praebentes et iugulum percussoribus] vel intectum corpus offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum motione elati sunt, ut ferro conarentur asserere iustitię causam, sed hęc solum reminiscentes se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tamquam agnus non aperuit os suum, Ipsi quoque tamquam grex dominicarum ovium laniari se tamquam ab irruentibus lupis passi sunt.

(11) Operta est terra illic procumbentibus in mortem corporibus piorum, fluxeruntque pretiosi sanguinis rivi. Quę umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, Quę feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non optinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem presentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, quę ut credimus cum illis angelorum legionibus iam conlaudant semper in caelis dominum deum Sabaoth.

(12) Victor autem martyr nec legionis eiusdem fuit neque miles, sed emeritę iam militię veteranus. Hic cum iter agens subito incidisset in hos, qui passim epulabantur lęti martyrum spoliis, atque ab his ad convescendum invitatus prolatam ab exultantibus per ordinem causam cognovisset, detestatus convivas detestatusque convivium refugebat. [Requirentibusque, ne et ipse forsitan Christianus esset,] Christianum se et semper futurum esse respondit Ac statim ab irruentibus interfectus est ceterisque martyribus in hoc loco sicut morte [ita] etiam honore coniunctus est.

(13) Hęc nobis tantum de numero isto martyrum comperta sunt nomina, id est beatissimorum Mauricii, Exsuperii, Candidi atque Victoris; cetera vero nobis quidem incognita sed in libro vitę scripta sunt.

(14) Ex [hac] eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus et Victor, quos Salodorum (Sol- p.corr.) passos fama confirmat. Salodorum (Sol- p.corr.) [vero] castrum est super Aram fluvium neque longe a Reno positum.

(15) Opere pretium est etiam illud indicare, qui deinde Maximianum trucem tyrannum exitus consecutus est. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino tunc regnum tenente (-i m.sec.) mortem moliretur, deprehenso dolo illius apud Massiliam captus nec multo post strangulatus teterrimoque hoc supplicio affectus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum [Acaunensium] martyrum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro huius loci epo revelata traduntur. In quorum honore cum extrueretur basilica, quę vastę tunc adiuncta rupi uno tantum latere acclinis iacebat, sed nunc (postea s.lin.) iubente preclaro meritis Ambrosio huius loci (h.l. sublineatum) abbate denuo ędificata biclinis esse dinoscitur.

(20) Neque enim hoc omittendum est, quod per longum temporis tractum beati Innocentii martyris membra Rodanus revelavit. Iugi enim diluvio vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernitie ad sepulturam martyris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo ad sinum terrę protulit, ut in gurgitem sui procella dimergeret, sed ob gloriosam devotionem intra ambitum basilicę caeterisque martyribus sepulturam prebuit precepit sociari. Cuius translationem a sanctę recordationis Domitiano Genuensę (Genou- p.c.) et Grato Augustanę urbis vel Protasio, tunc temporis huius loci (h.l. sublineatum) epo, celebratam recolentes cottidiana devotione et laudibus frequentamus, Regnante domino nostro Iesu Christo in secula seculorum AMEN.

[(17─19) fehlen]

PASSIO SANCTORUM COSME ET DAMIANI