Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

15D- Würzburg Mp.th.q.15 Xe s., f. 157v─159v (= Carnotensis 713)

Passio sanctorum martyrum Mauricii et sociorum eius

(2) Sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus, cum per diversas provincias multi martyrizati sunt Christiani,

(3) erat legio militum, quod sunt VI milia sex centi sexaginta sex viri, qui Thebei nuncupabantur. Hi in auxilium Maximiano ab oriente venerunt armis praecincti, viri in bellicis rebus strennui et virtute nobiles sed multo fide nobiliores. Erga imperatores fortitudine, erga Christum certabant devotione. Evangelici praecepti sub armis non inmemores reddebant deo quę dei sunt, et quę Cęsaris Cęsari restituebant.

(4) Itaque cum Thebei sicut ceteri militum ad pertrahendam Christianorum multitudinem distinarentur, ipsi soli crudelitatis ministerium detractare ausi sunt atque huiuscemodi praeceptis se obtemperare negabant. Sed cum Maximiano nuntiatum esset legionem hanc adversus mandata regia rebellem, gravi indignatus furore exarsit

(6) atque ut eo facilius ceteris metum faceret, decimum quemque ex eis gladio ferire iussit. At ubi ad Thebeos denunciatio ista pervenerat, vociferatio passim in castris exoritur adfirmantium numquam se ulli in tam sacrilego ministerio consensuros, sed idolorum profana detestare et unum aeternitatis dominum unanimiter adorare debere.

(7) His inde compertis Maximianus omni belua cruentior ad maiorem etiam sęvitiam rediit. Iterumque imperat ut decimus eorum iterum gladio puniretur. Reliqua vero militum multitudo mutuo se sermone instigabat, ut in incepto tam preclaro opere permanerent.

(8) Incitamento tamen maximae fidei in hac legione Mauricius primicerius fuit et post eum inter ceteros priores Exsuperius et Candidus senatores militum fuerunt, qui omnes pari fide et devotione contubernales suos pro divinis legibus et pro fide Christi, si necessitas accidisset, mori viriliter suadebant, suosque socios imitari (-e a.c.), qui iam ad caelum migraverant, quia flagrabat in beatissimis gloriosior fidei ardor.

(9) His itaque ita animatis ad Maximianum insanum mandata mittebant dicentes: "Milites sumus imperii tui, tamen libere nos confitemur dei servi. Tibi militiam debemus, illi innocentiam, a te stipendium laboris accipimus, ab illo vite exordium. Quo enim pacto conservabimus tibi fidelitatem, si deo non observabimus fidem? Habes nos omnes confitentes deum patrem, auctorem omnium, et Iesum Christum filium eius dominum nostrum cum spiritu sancto, unum et verum atque aeternum deum."

(10) Cumque talia Maximianus audisset obstinatosque eorum animos in fide Christi cerneret, omnes pariter una sententia interficere iussit. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, ipsi se sponte ad interimendum pro nomine domini indubitanter tradebant, parati magis mori quam sacrilegis idolorum cultibus profanari.

(11) Sic interfecta est illa plane angelica legio, quae ut credimus cum angelorum legionibus deum collaudant in caelis dominum Sabaoth.

(12) Victor autem quidam miles non eiusdem agminis erat. Hic cum iter ageret iuxta eos qui laeti aepulabantur iuxta martyrum spoliis, sponte se Christianum esse professus est statimque ab irruentibus interfectus ceterisque martyribus sicut morte ita eciam honore coniunctus.

(16) At vero beatissimorum martyrum corpora Agaunensi loco post multos passionis annos sancto Theodoro, eiusdem loci epo, sunt revelata, hicque in eorum honore magnam construxit aecclesiam ibique eos sepelivit

(19C) et officium ecclesiasticum in laude dei ibidem fideliter adimplere fecit, ubi cotidie per orationes eorum multa sanitatum et virtutum prestantur beneficia. Regnante domino nostro Iesu Christo in secula seculorum. Amen.

In natale sancti Corbiniani VIII Kal.Octubris