Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

12C München, Bayerische Staatsbibliothek, Clm 2552, XIIe s. (a. 1126─1146), Abbaye d'Aldersbach, O.Cist.; passionnaire ─ f. 107─109

INCIPIT PASSIO SANCTORUM MAURICII ET SOCIORUM EIUS.

(1) SANCTORUM passionem martyrum, qui Agaunum glorioso sanguine illustrant, pro honore gestorum stilo explicamus, cauta fide, qua ad nos ordo martyrii pervenit. Nam per succedentes relationes rei gestę memoriam nondum intercepit oblivio ut pro martyribus singulis loca singula,[quae eos possident,] vel urbes singulę insignes haberentur, nec inmerito, quia pro deo summo preciosas [sancti] animas fuderunt. Quanta excolendus est reverentia sacer ille Agaunensium [locus], in quo tot pro Christo martyrum milia ferro cesa referuntur! Nunc [iam] beatissime passionis ipsam causam loquamur.

(2) Sub Maximiano, qui Romanę rei publicę cum Diocletiano collega imperium tenuit, per diversas [fere] provincias laniati aut interfecti sunt martyrum populi. Idem namque Maximianus, sicut avaricia libidine crudelitate ceterisque viciis obsessus fuerat, ita etiam execrandis gentilium ritibus deditus et erga deum cęli profanus, impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat. Si qui tunc veri dei cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur, vel ad vacationem barbaris gentibus [data prorsus in religionem arma commoverat].

(3) Erat eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thebei appellabantur. Legio autem vocabatur, quę tunc sex milia ac sexcentos LX sex viros in armis habebat. Hi in auxilium Maximiani ab orientis partibus accersiti venerant, viri in rebus bellicis strennui, virtute nobiles, sed fide nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evvangelici etiam praecepti sub armis non inmemores reddebant quę dei erant deo, et quę Cesaris Cesari restituebant.

(4) Itaque cum et hii sicut ceteri milites ad pertrahendam Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detrectare ausi sunt, atque huiusmodi praeceptis se obtemperaturos negant. Maximianus autem non longe aberat, nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat. Ubi cum ei per nuntios delatum esset legionem hanc adversus mandata regia rebellem in Agaunensibus angustiis substitisse, in furore nimię indignationis exarsit.

(5) Sed michi, priusquam reliqua commemorem, situs loci [eius] relationi inserendus videtur. Agaunus sexaginta fere milibus a Genuense urbe abest, quatuordecim vero milibus distat a capite Limanni lacus, quem Rhodanus influit. Locus ipse [iam] inter Alpina iuga in valle situs est, ad quem pergentibus difficili transitu asperum atque artum iter panditur. Infestus namque Rohdanus saxei montis radicibus vix pervium viantibus aggerem relinquit. [Evictis] transmissisque angustiarum faucibus subito [nec] exiguus inter montium rupes campus aperitur. In hoc loco legio sancta consederat.

(6) Ergo, sicut supra diximus, cognita Maximianus Thebeorum responsione praecepit ira fervidus ob neglecta imperii iussa decimum quemque ex eadem legione gladio feriri, quo facilius cęteri regiis praeceptis territi metu cederentur; [redintegratis] hisque mandatis edicit ut reliqui in persecutionem Christianorum cogantur. Ubi vero ad Thebeos denuntiatio iterata pervenit cognitumque ab eis est iniungi sibi rursum executiones profanas, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur affirmantium se nulli in hęc tam sacrilega ministeria cessuros, ydolorum profana semper detestaturos, [Christianis se imbutos] sacrę et divinę religionis cultu institutos, unum se ęternitatis deum colere, extrema sacius esse experiri quam adversus Christianam fidem venire.

(7) His deinde compertis Maximianus omni belua crudelior rursus ad ingenii [sui] seviciam redit atque imperat ut iterum decimus eorum morti traderetur; ceteri nichilominus ad hec quę spreverant compellerentur. Quibus iussis denuo in castra perlatis segregatus atque percussus est qui decimus [sorte obven]erat; reliqua vero militum multitudo mutuo se sermone instigabat, ut in tam praeclaro opere persisterent.

(8) Incitamentum tamen maximum [fidei in] illo tempore penes sanctum Mauricium fuit primicerium tunc, sicut traditur, legionis eius, qui cum Exsuperio, ut in exercitu appellatur, campiductore et Candido senatore militum animos accendebat exhortando singulos et monendo. Fidelium commilitonum et iam martyrum exempla ingerens pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas foret, [omnibus et] moriendum suadebat, sequendosque ammonebat socios illorum et contubernales suos, qui iam in cęlum praecesserant. Flagrabat enim in eis iam tunc martyrii gloriosus ardor.

(9) His itaque primoribus [suis] atque auctoribus armati Maximiano insania adhuc estuante mandata mittunt sicut pia ita et forcia, quę feruntur in hunc modum fuisse: "Milites, imperator, sumus tui, sed tamen servi, quod libere fatemur, dei. Tibi debemus miliciam, illi innocentiam. A te stipendia laboris accipimus, ab illo vitę exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc non possumus, auctorem deum ut negemus, auctorem inquam nostrum, nolis velis et tuum. Si non [in] tam funesta compellimur, ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, [adhuc] parebimus; [sin aliter, illi parebimus potius quam tibi]. Offeremus [nostras] in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentum cruentare nefas ducimus. Dexterę nostre pugnare adversus impios sciunt atque inimicos, laniare pios et concives nesciunt. Meminimus nos pro civibus pocius quam adversus cives arma sumpsisse. Pugnavimus semper pro iusticia, pro pietate, pro innocentium salute. Hęc fuerunt nobis hactenus precia periculorum. Pugnavimus pro fide, quam quo pacto servabimus tibi, si hanc deo nostro non exhibemus? Iuravimus primum in sacramentis divinis, deinde iuravimus in sacramentis regiis; nichil nobis de secundis credas necesse esse, si prima perrumpimus. Christianos per nos requiri ad penam iubes; iam tibi ex hoc alii requirendi [non] sunt: habes nos confitentes deum patrem omnipotentem auctorem omnium, et in Jesum Christum, filium eius, credimus. Vidimus laborum [periculorumque] nostrorum socios, nobis quoque aspersis eorum sanguine, trucidari ferro, et tamen sanctissimorum commilitonum mortem et fratrum funera non flevimus non doluimus, sed pocius laudavimus et gaudio prosecuti sumus, quia [digni] habiti sunt pati pro domino deo deorum. Et nunc non nos vel ultimę hęc vitę necessitas in rebellionem cogit, non nos adversum te imperatorem armavit ipsa saltim, quę fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus ecce arma et non resistimus, quia mori magis quam occidere volumus, et innocentes interire quam noxii vivere praeoptamus. Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid admoveris, ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christiani sumus, persequi Christianos non possumus."

(10) Cum hęc et talia Maximianus audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos virorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse recreare una sententia interfici omnes decrevit, et rem confici circumfusis militum agminibus iubet. Qui cum [missi] ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impium ferrum, mori non recusantes vitę amore. Cedebantur itaque passim gladiis, non reclamantes saltim vel repugnantes, sed depositis armis cervices suas persecutoribus praebentes et iugulum percussoribus vel intectum corpus offerentes. Vel non ipsa suorum multitudine, in armorum municionem elati sunt, ut ferro conarentur asserere iusticię causam, sed hoc solum reminiscentes se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tamquam agnus non aperuit os suum, ipsi quoque tamquam grex dominicarum ovium laniari se tamquam ab irruentibus lupis passi sunt.

(11) Operta est terra illic praeeuntibus in mortem corporibus piorum, fluxeruntque preciosi sanguinis rivi. Quę umquam rabies absque bello tantam hominum stragem dedit, quę feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos permisit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate inmanissimi hostis confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem praesentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, quę ut credimus cum illis angelorum legionibus iam conlaudat in cęlis dominum deum Sabaoth.

(12) Victor autem martyr non eiusdem legionis socius fuit atque milicię [sed emeritae iam militiae veteranus]. Hic cum iter agens subito incidisset in hostes, qui passim ępulabantur, lęti martyrum spoliis, atque ab his invitatus ad convescendum prolatam ab exultantibus [per ordinem] causam cognovisset, detestatus convivas [detestatusque] convivium refugiebat. Requirentibus autem, ne [et] ipse forsitan Christianus esset, Christianum se esse et semper futurum esse respondit ac statim ab irruentibus interfectus cęteris martyribus in eodem loco sicut morte ita et honore coniunctus est.

(13) Hęc nobis [tantum] de illorum numero martyrum comperta sunt nomina, id est beatissimorum Mauritii, Exsuperii, Candidi, Innocentii, Victoris atque Vitalis; cetera vero incognita nobis, sed in libro vitę scripta sunt.

(14) Ex hac eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus et Victor, quos Solodoro fama confirmat passos. Solodorum vero castrum est supra Arolam fluvium non longe a Hreno positum.

(15) Opere precium est illud etiam indagare, quis deinde Maximianum trucem tyrannum exitus consecutus sit. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino tunc regnum tenenti mortem moliretur, deprehenso dolo illius apud Massiliam captus nec multo post strangulatus est teterrimoque hoc supplicio afflictus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum [Acaunensium] martyrum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro episcopo eiusdem loci revelata traduntur. In quorum honore construebatur basilica, quę vaste nunc adiuncta rupi uno tantum latere acclinis iacet. Quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi.

(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati ad hoc opus convenisse videbantur, quidam adesset faber, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum die dominico, quo ceteri ad explenda diei illius festa discesserant, in fabrica solus substitisset, in illo loco subito clara voce manifestantibus sanctis hic idem faber rapitur atque ad pęnam vel supplicia distenditur, et visibiliter turmam martyrum cernens increpatur verberatus etiam quod vel die dominico ęcclesię solus deesset, vel illud fabrice sanctum opus suscipere gentilis auderet. Quod adeo misericorditer a sanctis factum esse constitit, ut faber ille consternatus et territus salutare sibi nomen posceret, statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis praetermittam, quod inde clarum atque omnibus notum est: Mater familias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralisi fuisset obstricta, ut ei etiam pedum usus negaretur, a viro suo ut Agaunum per multum itineris spacium deferretur poposcit. Quo cum pervenisset, sanctorum martyrum basilicam famulantium manibus illata pedibus ad diversorium rediit ac sanitate de praemortuis restituta menbris hoc miraculum suum ipsa circumtulit.

(19) Hęc duo tantum mira passioni [sanctorum] inserenda credidi. Verum satis multa sunt, quę vel in expulsione demonum vel in reliquis curationibus cottidie illic per sanctos martyres domini virtus operatur, cui est honor, virtus et imperium per omnia seculorum secula. Amen.

Incipit passio santorum Cosme et Damiani