Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

11k+ Reims, B.M., 1403 (olim 1143), XIIIe s., Eglise Ste-Marie de Reims; passionnaire ─ f. 217─224 (false 1143 Krusch)
Explicit passio sancti Mathei apostoli. Incipit passio sanctorum martyrum Mauricii Exuperii Candidi Innocentii atque Victoris sociorum eorum.

(Prologus Eucherii:) Christi sanctorum martyrum agonem, quem glorioso sanguine illustrant, pro honore gestorum stilo explicavimus, ea utique fide, qua ad nos martyrii ordo pervenit. Nam succedentem relationem rei gestae memoria nondum intercipit. Et si pro martyribus singulis loca singula, quae eos possident, vel singulae urbes insignes habentur, nec inmerito, quia pro deo summo pretiosas sancti animas refundunt [....]. Nunc iam ipsam beatissimae passionis causam loquamur.

(1) Diocletianus quondam Romanae rei publice princeps, cum ad imperium fuisset electus aliquasque provincias perturbari quorundam praesumptione perspiceret, ad consortium imperii vel laboris olim sibi commilitonem Herculium Maximianum Cesarem fecit eumque contra Amandum et Helianum, qui in Bagaudarum loco praesumptione servili arma commoverant, ad Galliam destinavit. Cui ad supplementum exercitus legionem Thebệam ex orientalibus militibus ire praecepit. Quae legio sex milia [ac] sexcentos sexaginta sex viros validos animis et instructos armis antiquorum Romanorum habebat exemplo. II Hi igitur milites Christianae religionis ritum orientali traditione susceperant ab Hierosolimitanae urbis episcopo, fideique sacrae virtutem armis omnibus praeponebant; urbem quippe Romanam itinere attingentes eandem Christianitatis fidem, quam acceperant, apud beatum Marcellinum, praedictae Romanae urbis episcopum, confirmantes, ut ante gladio interirent quam sacram fidem Christi, quam acceperant, violarent. Recepti igitur a Diocletiano Caesare iubentur, ut post Maximianum collegam itinere, quo coeperant, Gallias tenderent.

(2) Maximianus Caesar usu quidem militiae bellis aptus, sed idolorum praecipuus cultor, ferus animo, avaritia anxius, opere crudelis, libidini deditus caeterisque vitiis obsessus potestatem imperialem nimia crudelitate polluerat. In Galliam properans ad Alpium Penninarum aditum venit. Transmeantibus igitur iter Alpium post arduam et artam viam subito aequalis loci campestris occurrit grata planicies. Quo in loco oppidum factum est, quod Octodorus nomen accepit, circa quod irrigua fluminibus prata et agrorum fertilis cultura protenditur. Deinde Rodani fluminis validus cursus offertur, qui mole sua leniter fluens regionis ipsius gratiam propria amoenitate commendat. III Transcensis igitur Alpibus Maximianus Caesar Octodorum venit ibique sacrificaturus idolis suis convenire exercitum iussit, atroci praeposita iussione, ut per aras daemonibus consecratas iurarent coequalibus sibi animis contra Bagaudarum turbas esse pugnandum, Christianos vero velut inimicos diis suis ab omnibus persequendos. Quod cum primum pervenit ad notitiam Thebaidae legionis, praeteriens Octodorense oppidum ad locum, cui Agauno nomen est, celeriter properavit, ut octo milium spatio ab Octodoro separata necessitatem commitendi sacrilegii praeteriret. Quo in loco ita vastis rupibus Rodani fluminis cursus artatur, ut commeandi facultate subtracta constratis pontibus viam fieri itineris necessitas imperaret. Undique tamen imminentibus saxis parvus quidem sed amoenus irriguis fontibus campus includitur, ubi fessi milites legionis Thebeae post laborem tanti itineris resederunt. O quanta reverentia excolendus est sacer locus iste, in quo tot pro Christo martyrum milia ferro Caesaris puniuntur!

(3) Maximianus Caesar, dum ad sacramenta superius memorata cunctos in exercitu suo cogeret, agnovit praetergressam ut diximus legionem. Subito iracundiae furore completus satellites mittit, ut legionem ad sacramentorum suorum sacrilegia revocarent. IV Erat in eadem legione primicerius Mauricius et signifer Exuperius et Candidus senator, qui ita commilitonibus suis praeerant, ut amore potius divinitatis quam terrore militari oboedientiam praeciperent, viri in rebus bellicis strenui [et] virtute nobiles sed fide in deo nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Si qui tunc dei veri cultum profiteri audebant sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur ac velut vacatione barbaris data prorsus in religionem arma commoverat. Evangelici praecepti sub armis custodes reddebant quae dei erant deo et quae Caesaris Caesari restituebant. Requirunt itaque, quid Maximianus Caesar ira dictante mandasset. Dictum eis est, quod Cesar iuberet milites omnes immolare hostias, libare sacrificia et sacramenta fanatici ordinis adtrectare; iubere Caesarem, ut legio festinanter reverteretur et ad commilitonum se praepararet exemplum. Tunc hi, qui praeerant legioni, miti affatu dederunt responsum, ob hoc transgressi Octodorum quia iam fama ad eos sarificiorum ordinis pervenisset factumque illud esse, ne daemonum aris Christiani contaminari viderentur; [esse sibi in animo] deum vivum colere et traditam orientali more religionem usque ad finem vitae perenniter custodire, ad bellorum usum paratam legionis esse virtutem, ad committenda vero sacrilegia, sicut Caesar praecepit, Octodurum non redire.

(4) Reversus itaque satelles nuntiat obstinatos esse animos legionis nec velle praeceptis imperatoriis oboedire. Tunc Maximianus Caesar iracundiae nimietate succensus ad hanc vocem subito furore prosilivit dicens: "Ergone milites mei imperatoria praecepta et sacrorum meorum ordinem spernunt! Statuenda esset vindicta publica, etiam si tantum maiestatem regiam contemnere voluissent. Iungitur despectui meo caelestis iniuria et mecum pariter religio Romana contemnitur. Sentiat contumax miles non solum me sed etiam deos meos dare posse vindictam. Iam nunc fidissimorum meorum turba festinet, decimum quemque morti funesta sors praebeat, discant aequali nece quos ordo praemiserit moriendi, qualiter Maximianus vel sibi vel diis suis hac severitate dederit ultionem!"

(5) VI Post hanc vocem apparitoris iussio infausta discurritur, ad legionem velociter properatur, crudelia praecepta reserantur. Traduntur neci quos ordo repperit numerandi; lęti percussoribus cervices praebent solaque inter eos erat de gloriosae mortis acceleratione contentio. Perfecto itaque scelere ut Octodorum legio redeat iubetur. Tunc Mauricius primicerius paululum a satellitibus regiis segregatus convocat legionem et hac oratione sanctiores alloquitur: "Gratulor virtuti vestrae, commilitones optimi, quod amore religionis nullam vobis Caesaris praeceptum attulit formidinem. Gaudentibus quodammodo animis tradi ad necem gloriosam commilitones vestros vidistis, quibus timui, ne quisquam, quod armatis facile est, specie defensionis beatissimis funeribus manus obviam afferre temptaret. Iam michi unius regis interdictum Christi nostri parabatur exemplum, qui exemptum vagina apostoli gladium proprię vocis iussione recondit, docens maiorem armis omnibus Christianę confidentię esse virtutem. Hic deus Christus plane mentes vestras manusque prohibuit, ne quisquam divino operi mortalibus dextris obstitisset, quin immo coepti operis fidem perenni religione complerent. Hactenus exempla sacra inserta codicibus legebamus, iam nunc per nosmetipsos quos sequi deberemus aspeximus. Ecce vallatus sum commilitonum meorum corporibus, quos de latere meo funestus satelles abstraxit; aspersus sum cruore sanctorum et sanguinis reliquias vestibus meis porto et dubito eorum sequi necem, quorum gratulans admiror exemplum. Non magnopere curandum est quid imperator iubeat, qui sorte michi mortalitatis ęqualis est. Si habere aliquid virium imperatoria praecepta potuissent, circa beatissimorum trium puerorum corpora regis Persarum valuisset incendium, nec contemnere ora leonum lacu clausus vel evadere potuisset propheta. Sacramenta olim dedisse nos memini, quod contemptu lucis istius et desperatione vitae defensare rem publicam deberemus. Iam tunc promisi mei corporis vilitatem et spopondi hanc imperatoribus fidem, nec tamen michi ullus tunc regna caelestia promittebat. Quid Christo spondenti faciendum est, si hoc potuimus militię devotione promittere, quin immo, fortissimi commilitones, olim devotas animas subdamus prętiosissimae passioni. Sit nobis virilis animus, fides inviolata permaneat. Iam cerno ante tribunal Christi stantes eos, quos neci paulo ante satelles regius deputavit. Illa vero gloria est, quę aeternitatem beatam vitę huius brevitate mercatur. Aequales omnes animo una voce responsum satellitibus demus, id nuntient: "Milites quidem, Caesar, tui sumus et ad defensionem rei publice Romanae (Romana a.c.) arma suscepimus nec umquam aut desertores bellorum aut proditores militiae fuimus aut ignavia formidinis meruimus subire flagitium. Tuis iam obtemperaremus pręceptis nisi instituti legibus Christianis daemonum cultus et aras semper pollutas sanguine vitaremus. Comperimus pręcepisse te aut sacrilegiis pollui Christianos aut dedenis interfectis nos velle terreri. Non inquiras longius latitantes, nos omnes Christianos esse cognosce. Habes potestati tuae subdita omnium corpora, auctorem vero suum respicientes Christum animas non tenebis". VIII Haec [sicut] vir sanctus dixerat, legionis probatur assensio et Cęsari per satellites nuntiatur.

(6) Pręsenti pręcepit iussione ut iterum decimum renovata crudelitas ordine consumeret. Post hanc vocem ad legionem velociter properatur, crudelia praecepta peraguntur, reliqui vero ut Octodorum redeant iubetur. Tunc Exuperius, quem ante principem vel campidoctorem superius memoravi, correptis legionis suae signis hac circumstantes oratione confirmat: "Tenere me, commilitones optimi, sęcularium quidem bellorum signa perspicitis, sed non ad hęc arma provoco, non ad hęc bella animos vestros virtutemque cohortor. Aliud nobis genus est pręliorum. Non per hos gladios potestis ad regna cęlestia properare. Robur nobis opus est animorum, invicta defensio, fidem quam deo promisimus in ultimis custodire. Iam de commilitonum nostrorum gloria, quam divino cernebat obtutu,- superest ut victori deo gratias agamus -. gloriosus vir Mauricius est locutus: "Ego vobis victoriam plenam, si Christo creditis, repromitto. Proiciant dexterae nostrae arma ista cum signis militaribus! Pręstabit hoc Christus, ut mox in ipso cęlesti, sicut promittitur, regno alia vobis Exuperium vestrum videatis signa monstrare. Vadat quin immo funestus satelles et haec truculento regi nuntiet: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servitutem liberi confitemur dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accipimus, ab illo vitae exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem nostrum negemus deum, auctorem vero velis nolis tuum. [6─15] Non nos adversum te, imperator, armavit ipsa, quae fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus [ecce] arma et non resistimus, quia mori magis quam occidere volumus, et innocentes interire quam noxii vivere praeoptamus. Si quid in nos ultra statueris, igni, tormento ferro subici parati sumus. Christiani sumus, persequi Christianos non possumus. Inexsuperabiles legionis istius animos [Cesar] agnosce! Tela proicimus, exarmatas quidem dextras satelles tuus, sed armatum fide catholica pectus invenit. Occide, prosterne, secandas gladiis percussoribus cervices praebemus intrepidi. Haec nobis iocundiora sunt, dummodo quia te cum sacrilegiis tuis contemnimus, ad regna iam nunc caelestia properamus. Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus amor. Haec mandata legionis remeans ad Maximianum Caesarem satelles nuntiat.

(7) At ille cum talia audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos virorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocari, quasi nichil iterate fuisset scelere perpetratum, ire propere exercitum iubet et circumfundi imperat legionem nullumque de tanto sanctorum exercitu pręcepit relinqui. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impium ferrum, mori non recusantes vitę amore. Cędebantur itaque passim gladiis, non reclamantes saltem aut repugnantes, sed depositis armis cervices persecutoribus praebentes et iugulum percussoribus vel intectum corpus offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum munitione elati sunt, ut ferro conarentur adserere iustitię causam, sed hoc solum reminiscentes se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tamquam agnus non aperuit os suum, ipsi quoque tamquam grex dominicus ovium laniantur, tamquam ab inruentibus lupis passi sunt. Lanianturque beata corpora et devotas deo animas fideli mortis professione commendant. Operta est terra illic procumbentibus in morte corporibus iustorum fluxeruntque praetiosi sanguinis rivi. Quae umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, quae feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non optinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate inmanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem praesentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, quae ut credimus cum illis angelorum legionibus iam collaudant [dominum] deum in caelis. Peracta tandem caede in omnes sanctorum percussores praeda dividitur. Namque Maximianus facultatem dederat, ut quisque legionis illius militem iugulasset interempti spoliis uteretur. Divisa igitur omnium praeda ad vescendum epulandumque victrix turba consedit.

(8) Interea veteranus quidam ultimae aetatis senio fatigatus nomine Victor, qui nec legionis eiusdem fuit complex neque miles ad contaminatum caedibus locum itineris necessitate deductus est. Dum ad ępulas pro ętatis veneratione ab omnibus rogaretur, requirere cępit, quaenam causa esset lętitię, quod inter tot corpora interemptorum gaudentes exultantesque possent milites epulari. Dictum a quodam est, quod legio Christianę legis studio cerimonias Romanas cultumque deorum pariter cum imperatoriis iussionibus contemnere voluisset dataque neci esset, ut disciplinę militaris traditus ordo severius teneretur. Tunc Victor alte gemitum trahens graviterque suspirans detestatus convivas detestatusque convivium exclamat: Heu me, qui per tot annorum militiam ad hanc legionem militare non merui, ut bene inter tales gloriosae mortis honore donatus finem vitae invenire potuissem! Saltem, si conmilito indignus eram, vel me ante actae horae viandi necessitas detulisset ut senilis pectoris cruor tantorum virorum victimis misceretur! Optuleram (offerem s.l.) corpus hoc neci, dummodo tantę laudis consortio non carerem. Talia dicentem profanorum statim turba vallavit, quem utrum Christianus esset respondere [minaciter] iubet.

(9) At ille paululum oculos ad caelum erigens tali percunctantibus sermone respondit: "Longus me vivendi usus ad hanc, quam videtis, perduxit ętatem. Quęcumque in hoc mundo aguntur, aut studium repperit aut rerum volubilitas agit aut varius semper casus infestat; quoscumque volumus, optamus, scimus et cupimus, totus mundus caligine submersus tenebris circumfluentibus latet, nisi vobis aut viam Christus ostenderit aut lumen Christus effulserit. Quod ego fideli mente perpendens utinam ultimo contester affatu, quod si me ad tempus paulo ante trucidatę legionis itineris necessitas detulisset, convivis vel epulis vestris horum funerum consortium prę tulissem. Sed etiam nunc praestabit hoc Christus, ut Christianum me vel [post] professionem meam transire ulterius per beata funera non sinatis. Hęc eum loquentem subito percussoris obtruncat insania. Ita vir sanctus celeri confessione sanctorum consortium promeruit ceterisque martyribus in eo loco sicut morte ita est honore coniunctus.

(13) Hęc nobis tantum de numerosa ista multitudine martyrum comperta sunt nomina, beatissimorum Mauricii, Exsuperii, Candidi, Innocentii atque Victoris. Cetera vero nomina nobis quidem incognita sed in libro vitae sunt scripta.

(14) Nam et ex [hac] eadem legione fuisse dicuntur etiam [illi] Ursus et Victor, quos Salodoro passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est super Arulam flumen non longe a Rheno positum.

(15) Neque illud silendum est, quem inde Maximianus progressus exitum consecutus est. Cum dispositis insidiis generi suo Constantino tunc regnum tenenti mortem moliretur, deprehensis dolis illius apud Massiliam captus nec post multo strangulatus [teterrimoque hoc supplicio affectus] impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum martyrum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro, illius loci epo, revelata traduntur. In quorum honore extruitur basilica, quae vastę tunc adiuncta rupi uno tantum latere adclinis iacebat, sed nunc iubente pręclaro meritis Ambrosio, loci illius abbate, denuo ędificata reclinis esse dinoscitur.

(20) Neque enim hoc omittendum est, quod per longum temporis tractum beati Innocentii martyris membra Rodanus revelavit. Iugi enim illuvie vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernitie ad sepulturam martyris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terrę protulit, ut in gurgitis sui procellam demergeret, sed ob gloriosam devotionem intra ambitum basylicę cęteris martyribus sepultura pręciperet sociari. Cuius translationem a sanctę recordationis Domiciano Genuense et Grato Augustanę urbis vel Protasio, tunc temporis illius loci epo, celebratam recolentes cotidiana devotione et laudibus frequentamus.

(17) Quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi: Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad hoc opus videbantur, quidam esset aurifex, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, quo ceteri ad expectanda diei eius festa abscesserant, in eadem domo, in qua artem agebat, solus substitisset, in illo secreto subito mane ab astantibus sanctis hic idem aurifex rapitur atque ad pęnam vel ad supplicia distenditur; visibiliter turbam martyrum cernens verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ęcclesię solus deesset vel illud [fabricae]opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constitit, ut aurifex ille consternatus [et territus] salutare sibi nomen posceret; statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis prętermittam, quod per eadem loca omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralysi fuisset obstricta, ut [ei] etiam pedum usus negaretur, a viro suo, ut illuc per multum itineris spacium deferretur, poposcit. Quo cum pervenisset, sanctorum martyrum basilicę famulantium manibus inlata pedibus ad diversorium rediit ac sanitati de emortis restituta membris miraculum suum ipsa circumtulit.

(19) Hęc duo tantum miracula passioni sanctorum inserenda credidi. Cęterum satis multa sunt, quę vel in purgatione daemonum vel instauratione claudorum aut sanitate febrium cęterisque infirmitatibus cotidie illic per servos suos virtus domini operatur, quę multa narrarentur, si per singula scriberentur. Tamen fidelium cordibus absque lectione cognita esse noscuntur, quae quanta et qualia miracula ilic per sanctos suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operare non desinit. Pro eo ipso die noctuque psalmorum hymnorumque decantatio non desistit, quę iubente sancto et pręclaro Christi martyre beato Sigismundo rege est instituta et usque hodie deo protegente est conservata. Et propterea illic degentes mente et ore deo debitas incessanter laudes reboant illi, cui est honor et gloria.

Explicit passio sancti Mauricii sociorumque eius. Incipit passio sanctorum Cosme et Damiani cum sociis suis.