Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

14E München, Bayerische Staatsbibliothek, Clm 701, XIVe s.; lectionnaire en 6 leçons ─ f. 202─203v

Passio sanctorum martyrum Mauritii et aliorum

(1) Sanctorum passionem martyrum, qui Agaunum glorioso sanguine illustrant, pro honore gestorum stilo explicamus, cauta fide, qua ad nos ordo martirii pervenit. Nam per succedentes relationes rei geste memoriam nondum intercepit oblivio, ut pro martyribus singulis loca singula, [quae eos possident,] vel urbes singule insignes haberentur, nec inmerito, quia pro deo summo preciosas [sancti] animas fuderunt. Quanta excolendus est reverentia sacer ille locus Agaunensium, in quo pro Christo tot martyrum milia ferro cesa referuntur! Nunc iam beatissime passionis ipsam causam loquamur.

(2) Sub Maximiano, qui Romane rei publice cum Dyocleciano collega imperium tenuit, per diversas [fere] provincias laniati aut interfecti sunt martyrum populi. Idem namque Maximianus, sicut avaritia libidine crudelitate ceterisque vitiis obsessus fuerat, ita etiam execrandis gentilium ritibus deditus et erga deum celi profanus, impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat. Si qui tunc veri dei cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur, vel ad vacationem barbaris gentibus [data prorsus in religionem arma commoverat].

(3) II Erat in eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thebei appellabantur. Legio autem vocabatur, que tunc VI milia ac sexcentos sexaginta sex viros in armis habebat. Hi in auxilium Maximiani ab orientis partibus accersiti venerant, viri in rebus bellicis strennui, virtute nobiles, set fide nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evangelici [etiam] praecepti sub armis non inimmemores reddebant que dei erant deo, et que Cesaris Cesari restituebant.

(4) Itaque cum et hii sicut ceteri milites ad pertrahendam Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detrectare ausi sunt, atque huiusmodi praeceptis se obtemperaturos negant. Maximianus autem non longe aberat, nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat. Ubi cum ei per nuntios delatum esset legionem hanc adversus mandata regia rebellem in Agaunensibus angustiis substitisse, in furore nimie indignationis exarsit.

(5) Sed mihi, priusquam reliqua commemorarem, situs loci [eius] relatione inserendus videtur. Agaunus sexaginta fere milibus a Genuense urbe abest, quatuordecim vero milibus distat a capite Limanni lacus, quo Rodanus influit. III Locus ipse iam inter Alpina iuga in valle situs est, ad quem pergentibus difficili transitu asperum atque artum iter panditur. Infestus namque Rodanus saxei montis radicibus vix pervium viantibus aggerem relinquit. [Evictis] transmissisque angustiarum faucibus subito [nec] exiguus inter montium rupes campus aperitur. In hoc loco legio sancta consederat.

(6) Igitur, sicut supra diximus, cognita Maximianus Thebeorum responsione precepit ira fervidus ob neglecta imperii iussa decimum quemque ex eadem legione gladio feriri, quo facilius ceteri regiis preceptis territi metu cederent; [redintegratis] hisque mandatis edicit ut reliqui in persecutionem Christianorum cogantur. Ubi vero ad Thebeos denuntiatio iterata pervenit cognitumque ab eis est iniungi sibi rursum executiones profanas, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur affirmantium se nulli in hec tam sacrilega ministeria cessuros, ydolorum profana semper detestatos, Christianis se imbutos sacris et divine religionis cultu institutos, unum se eternitatis deum colere, extrema satius esse experiri quam adversus Christianam fidem venire.

(7) Hiis inde compertis Maximianus omni belua crudelior rursus ad ingenii [sui] sevitiam redit atque imperat ut iterum decimus eorum morti traderetur; ceteri nichilominus ad hec que spreverant compellerentur. IIII Quibus vero iussis denuo in castra perlatis segregatus atque percussus est qui decimus [sorte obven]erat; reliqua vero militum multitudo mutuo se sermone instigabat, ut in tam preclaro opere persisterent.

(8) Incitamentum tamen maximum fidei [in] illo tempore penes sanctum Mauricium fuit primicerium [tunc], sicut traditur, legionis illius, qui cum Exuperio, ut in exercitu appellatur, campiductore et Candido senatore militum accendebat exhortando singulos et monendo. Fideliumque commilitonum etiam martyrum exempla ingerens pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas foret, [omnibus et] moriendum suadebat, sequendosque admonebat socios illorum et contubernales suos, qui iam in celum precesserant. Flagrabat enim in eis iam tunc martirii gloriosus ardor.

(9) Hiis itaque primordiis suis atque auctoribus animati Maximiano insania adhuc estuante mandata mittunt sicut pia ita et fortia, que feruntur in hunc modum fuisse: "Milites, imperator, [sumus] tui, sed tamen servi, quod libere confitemur, dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendia laboris accepimus, ab illo vite exordium sumpsimus. Sequi imperatorem nequaquam in hoc possumus, ut auctorem negemus deum, auctorem inquam nostrum, velis nolis [et] tuum. Si non [in] tam funesta compellimur, ut hunc non offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus; [sin aliter, illi parebimus potius quam tibi]. Offerimus [nostras] in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentium cruentare nefas ducimus. Dextere nostre pugnare adversus impios sciunt atque inimicos, laniare pios et concives nesciunt. Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse. V Pugnavimus semper pro iusticia, pro pietate, pro innocentum salute. Hec fuerunt hactenus nobis precia periculorum. Pugnavimus pro fide, quam quo pacto conservabimus tibi, si hanc deo nostro non exhibemus? Iuravimus primum in sacramentis divinis, deinde iuravimus in sacramentis regiis; nichil nobis de secundis credas necesse esse, si prima perrumpimus. Christianos per nos ad penam requiri iubes; iam tibi ex hoc alii requirendi [non] sunt: habes nos confitentes deum patrem auctorem omnium, et in Jesum Christum, filium eius, credimus. Vidimus laborum periculorumque nostrorum socios, nobis quoque eorum sanguine aspersis, trucidari ferro, et tamen sanctissimorum commilitonum mortem et fratrum funera non flevimus non doluimus, sed potius laudavimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti sunt pati pro domino deo eorum. Et nunc non nos vel ultime hec vite necessitas in rebellionem cogit, non nos adversum te imperatorem armavit ipsa saltem, que fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus ecce arma et non resistimus, quia mori magis quam occidere volumus, et innocentes interire quam noxii vivere preoptamus. Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid admoveris, ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christiani sumus, persequi Christianos non possumus."

(10) VI Cum hec et talia Maximianus audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos virorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse recreare una sententia interfecti omnes decrevit, et rem confici circumfusis militum agminibus iubet. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impium ferrum, mori non recusantes vite amore. Cedebantur itaque passim gladiis, non reclamantes saltem vel repugnantes, sed depositis armis cervices suas persecutoribus prebentes et iugulum percussoribus vel intectum corpus offerentes. Vel non ipsa suorum multitudine, in armorum munitionem elati sunt, ut ferro conarentur asserere iusticie causam, sed hoc solum reminiscentes se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tamquam agnus non aperuit os suum, ipsi quoque tamquam grex dominicarum ovium laniari se tamquam ab irruentibus lupis passi sunt.

(11) Operta est terra illic procumbentibus in mortem corporibus piorum, fluxeruntque preciosi sanguinis rivi. Que umquam rabies absque bello tantam hominum stragem dedit, que feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos permisit! Ne iusti punirentur multitudo [non] obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate inmanissimi hostis confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem presentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, que ut credimus cum illis angelorum legionibus iam collaudat in celis dominum deum Sabaoth.

Incipit passio sancte Thecle virginis