Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

15d+ [=15a+] Den Haag, Koninklijke Bibliotheek, 70 E 2198 (L 29 Weesp 14), a. 1461; passionnaire ─ f. 177v─179v
Passio sanctorum Mauricii et sociorum eius, quod est X Kl Octobris.

(Prologus Eucherii) Sanctorum passionem martirum, qui nos glorioso sanguine illustrant, pro honore gestorum stilo explicamus, ea utique fide, qua ad nos martirii ordo pervenit. Nam per succedencium relacionem rei geste memoriam nondum intercepit oblivio. Et si pro martiribus singulis loca singula, que eos possident vel singule urbes insignes habentur, nec immerito, quia pro deo summo preciosas [sancti] animas refundunt, quanta excolendus est reverencia sacer ille Agaunensium locus, in quo tot pro Christo martirum milia ferro cesa referuntur! Nunc iam ipsam beatissime passionis causam loquamur.

(1) Tempore illo Dyoclecianus, quondam Romane rei publice princeps, cum ad imperium tocius orbis fuisset electus omnesque provincias turbari quorundam presumpcione perspiceret, ad consorcium imperii vel laboris olim sibi commilitonem Herculium Maximianum Cesarem fecit eumque contra Amandum et Helianum, qui in Bagaudarum nomen presumpcionis servilia arma commoverant, ad Gallias destinavit. Cui ad supplementum exercitus legionem Thebeam ex orientalibus militibus dedit. Que legio sex milia sexcentos et LXVI validis animis instructos et armis antiquorum Romanorum habebat exemplo. [Hi] Igitur milites Christiane religionis ritumin in oriente tali traditione susceperant fideique sacramenta et virtutis armis omnibus preponebant.

(2) Maximianus Cesar, [usu] quidem milicie bellis aptus sed ydolorum specialis cultor, severus animo et qui severitatem imperatoriam nimia crudelitate polluerat, in Galliam properans ad Alpium Appenninarum aditum venit. Transmeantibus iter Alpium preter arduam et horrendam viam subita equalis loci campestris occurrit grata planicies. Quo in loco oppidum factum est, quod Ottodori nomen accepit, circa quod aut irrigua fluminibus prata aut agrorum fertilis cultura porrigitur. Precipui [deinde] Rodani [fluminis] cursus offertur, qui mole sua leniter fluens regionis ipsius gratiam propera amenitate commendat. Transiens igitur Alpes Maximianus Cesar Ottodorum venit, ibique sacrificaturus ydolis suis convenire exercitum iussit atroci proposita iussione, ut per aras demonibus consecratas iurarent equalibus sibi animis contra Bagaudarum turbas esse pugnandum, christianosque velut inimicos diis suis ab omnibus persequendos. Quod ubi primum pervenit ad noticiam Thebaide legionis preteriens Ottodorum oppidum ad locum, cui Agauno nomen est, celeriter properavit, ut duodecim milium spacio ab Ottodoro separata necessitatem committendi sacrilegii preteriret. Agaunum accole interpretacione Gallici sermonis saxum dicunt. Quo in loco ita vastis rupibus Rodani fluminis cursus artatur, ut commeandi facultate subtracta constratis pontibus viam fieri itineris necessitas imperaret. Undique tamen imminentibus saxis parvus quidem sed amenis irriguis fontibus campus includitur, ubi fessi milites legionis Thebee post laborem tanti itineris resederunt.

(3) Maximianus Cesar, dum [ad] sacramenta superius memorata cunctos in exercitu suo cogeret, agnovit pretergressam, ut diximus, legionem. Subito iracundie furore completus satellites misit, ut hii legionem ad sacramentorum suorum sacrilegia revocaret. Erat in eadem legione primicerius Mauricius et signifer Exuperius et Candidus senator, qui ita commilitonibus suis preerant, ut amore pocius equalitatis quam terrore militario obeunda preciperent. Requirunt itaque quid Maximianus Cesar ira dictante mandasset. Dictum ab hiis est, quos Cesar miserat, milites omnes inmolasse hostias, libasse sacrificia et sacramenta fanatici ordinis prebuisse; iubere Cesarem ut legio festinanter revertens commilitonum pareret exemplo. Tunc hii qui preerant legioni miti affatu dedere responsum, ob hoc pretergressos se Octodurum, quia fama ad eos sacrificiorum ordinem detulisset, fas sibi visum esse, ne demonum aras Christianorum videret obtutus. Deum vivum colere, traditam orientali more religionem usque ad diem vite perhenniter custodire, ad bellorum usum paratam esse legionis virtutem, ad committenda vero sacrilegia, sicut Cesar precepit, Octodorum non redire.

(4) Reversus itaque satelles nunciat obstinatos esse animos legionis nec velle preceptis imperatoris obedire. Tunc Maximianus Cesar iracundie nimietate succensus ad hanc vocem subito furore prosilivit dicens: "Ergone milites mei imperatoria precepta et sacrorum meorum ordinem spernunt! Sanctiendum esset vindicta publica eciam si tantum maiestatem regiam contempnere voluissent; iungitur despectui meo celestis iniuria et mecum pariter religio (mundana del.)Romana contempnitur. Sentiat contumax miles me non solum mihi sed eciam numinibus meis dare posse vindictam; iam nunc fidissimorum meorum turba festinet, decimum quemque morti funesta sors prebeat, discant equalem necem quos ordo premiserit moriendi, qualiter Maximianus vel sibi vel numinibus suis hac severitate dedit ultionem!"

(5) Post hanc vocem apparitoribus iussio infausta porrigitur, ad legionem velociter properatur, crudelia precepta reserantur. Traduntur neci quos ordo repperit numerandi, leti percussoribus cervices prebent solaque est inter eos de gloriose mortis occupatione contencio. Perfecto itaque scelere ut Octodorum legio redeat iubetur. Tunc Mauricius primicerius paululum a satellitibus regis segregatus convocat legionem et hac oratione saniores alloquitur: "Gratulor virtuti vestre, commilitones optimi, quod amore religionis nullam vobis Cesaris precepta attulere formidinem. Gaudentibus quodammodo animis tradi ad necem gloriosam commilitones vestros vidistis. Quam timui ne quisquam, quod armatis facile est specie defensionis, beatissimis funeribus manus obviam afferre temptaret! Iam mihi ad huius rei interdictum Christi nostri parabatur exemplum, qui exceptum vagina apostoli gladium proprie vocis iussione recondidit, dicens maiorem armis omnibus Christiane confidencie esse virtutem. Hic deus Christus plane mentes vestras manusque prohibuit, ne quisquam divino operi mortalibus dextris obviaret. Quin ymmo cepti operis fidem perhenni religione complete! Hattenus exempla sacris inserta codicibus legebamus; iam nunc per nosmet ipsos quos sequi debemus aspeximus. Ecce vallatus sum commilitonum meorum corporibus, quos de latere meo funestus satelles eripuit, aspersus sum cruore sanctorum et sacri sanguinis reliquias vestibus meis porto et dubito eorum sequi necem, quorum gratulans ammiror exemplum? Et vacat cogitare, quid imperator iubeat, qui sorte mihi mortalitatis equalis est. Si habere aliquid virium imperatoria precepta potuissent, circa beatissimorum trium puerorum corpora regis Persarum valuisset incendium nec contempnere ora leonum lacu clausus evadere propheta potuisset. Sacramenta olim dedisse nos memini quod contemptu lucis istius et desperacione vite defensare rem publicam deberemus; iam tunc promisi mei corporis vilitatem et spopondi hanc imperatoribus fidem nec tamen mihi ullus tunc regna celestia promittebat. Quid Christo spondente faciendum est, si hoc potuimus milicie devocione promittere? Quin ymmo, fortissimi commilitones, olim devotas animas subdamus preciosissime passioni, sit nobis virilis animus, fides inviolata permaneat! Iam cerno ante tribunal Christi stantes eos, quos neci paulo ante satelles regius deputavit; illa vero gloria est, que eternitatem beatam vite huius brevitate mercatur. Equali omnes animo, una voce responsum satellitibus demus, hec nuncia: "Milites quidem, Cesar, tui sumus, [et] ad defensionem rei publice Romana arma suscepimus, nec umquam aut desertores bellorum aut proditores milicie fuimus aut ignavi formidinis meruimus subire flagicium. Tuis eciam obtemperaremus preceptis nisi instituti legibus christianis demonum cultus et aras semper pollutas sanguine vitaremus. Comperimus precepisse te, ut sacrilegiis pollueremus Christianos et ut melius de interfectis nos valeas terrere. Non inquiras longius latitantes, nos omnes Christianos esse cognosce; habebis potestati tue subdita omnium corpora, auctorem vero suum respicientes Christum animas non tenebis." Hec sicut vir sanctus dixerat, legionis probatur assensio et Cesari per satellites nunciatur.

(6) Inclementi precipit iussione, ut iterum decimum renovate crudelitatis ordo consumeret. Post hanc vocem ad legionem velociter properatur, crudelia precepta peraguntur, reliquis ut Octodurum redeant iubetur. Tunc Exuperius, quem ante principem vel campiductorem superius memoravi, correptis legionis sue signis hac circumstantes oratione confirmat: "Tenere me, commilitones optimi, secularium quidem bellorum signa perspicitis, sed non ad hec arma provoco, non ad hec bella animos vestros virtutemque compello; aliud nobis genus eligendum est preliorum, non per hos gladios potestis ad regna celestia properare. Robur nobis opus est animorum; invicta defensio est, fidem, quam deo promiserimus, in ultimis custodire. Iam de commilitonum nostrorum gloria, ea que divino cernebat obtutu, [gloriosus vir] Mauricius est locutus, ego vobis victoriam plenam, si in Christum creditis, repromitto. Proiciant dextere nostre arma ista cum signis militaribus, prestabit hoc Christus, ut mox in ipso celesti, sicut promittitur, regno alio vobis Exuperium vestrum videatis signa monstrare. Vadat quin ymmo funestus satelles et hec truculento regi nunciet:"Inexsuperabiles legionis istius animos, Cesar, agnosce; tela proicimus; et armatas quidem dexteras satellitibus tuis, sed armatum fide catholica pectus invenient. Occide, prosterne, secandas gladiis persecutoribus cervices prebemus intrepidi; hec nobis iocundiora sunt, dummodo quia te cum sacrilegiis tuis contempnimus, ad regna [iam nunc] celestia properantes." Flagrabat enim [iam] tunc in beatissimis viris martirii gloriosus ardor. Hec mandata legionis remeans ad Maximianum Cesarem satelles nunciat.

(7) At ille, quasi nichil iterato fuisset scelere perpetratum, ire propere exercitum iubet et circumfundi imperat legionem nullumque de tanto sanctorum exercitu precepit derelinqui. Ventum itaque est, circumsistit beatam legionem turba carnificum, omnis etas sine discretione perimitur lanianturque beata corpora et devotas deo animas fideli mortis professione commendant. Peracta tandem cede inter omnes sanctorum cursores preda dividitur. Nanque Maximianus facultatem dederat, ut quisque legionis illius militem iugulasset, interempti spoliis uteretur. Divisa igitur omni preda ad vescendum epulandumque victrix turba consedit,

(8) cum interea veteranus quidam ultime etatis senex fatigatus, nomine Victor, ad contaminatum [cedibus] locum itineris necessitate deductus est. Dum ad epulas pietatis veneratione ab omnibus rogaretur, requirere cepit, quenam esset causa leticie, quod inter tot corpora interemptorum gaudentes exultantes[que] possint milites epulari. Dictum a quodam est, quod [illa] legio Christiane legis studia (corr.ex studio) et cerimonias Romanas cultumque numinum pariter cum imperatoris iussionibus contempnere voluisset dataque neci esset, ut discipline militaris traditus ordo severius teneatur. Tunc Victor alte gemitum trahens graviterque suspirans detestatus convivas detestatusque convivium exclamat: "Heu me, qui per tot annorum miliciam ad hanc infelicem etatem veni et in hac legione militare non merui; quam bene inter tales gloriose mortis honore donatus finem vite invenire potuissem! Saltem si commilito indignus eram vel me ante actas horas viandi necessitas detulisset, ut senilis pectoris cruor tantorum virorum victimis misceretur, obtuleram corpus hoc neci, dummodo tante laudis consorcio non carerem." Talia dicente beato Victore profanorum stantem turba vallavit, que utrum Christianus esset respondere minaciter iubet.

(9) At ille, paululum oculum ad celum erigens, tali percunctantibus sermone respondit: "Longus me vivendi usus ad hanc, quam videtis, perduxit etatem. Quecumque in hoc mundo aguntur aut studium repperit aut rerum volubilitas [agit] aut varius semper casus infestat; quodcumque volumus, optamus, scimus aut cupimus, totum mundi caliginem submersum tenebris circumfluentibus latet, nisi nobis aut viam Christus ostenderit aut lumen Christus effulserit. Quod ego fideli mente perpendens, utinam ultimo contester effectu! Quod si me ad tempus paulo ante trucidate legionis itineris necessitas detulisset, conviviis vel epulis vestris horum funerum consorcium pretulissem. Sed eciam nunc prestabit [hoc] Christus, ut Christianum me vel propter professionem meam transire ulterius per beata funera non sinatis." Hec eo loquente subita percussoris obtruncat insania. Ita vir sanctus consortium sanctorum celeri professione promeruit ceterisque martiribus in eo loco sicut morte ita et honore est coniunctus.

(13) Hec nobis tantum de numero illo martirum comperta sunt nomina, id est beatissimorum Mauricii, Exuperii, Candidi atque Victoris; cetera vero nomina nobis quidem incognita sed in libro vite scripta sunt.

(14) Ex hac eadem legione fuisse dicuntur eciam illi martires Ursus et Victor, quos Solodoro passos fama confirmat. Solodorum vero castrum est super Arulam flumen, neque longe a Reno positum.

(15) Opere precium est eciam illud indicare, quis deinde Maximianum trucem tirannum exitus consecutus sit. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino, tunc regnum tenenti, mortem moliretur, deprehenso dolo eius apud Massiliam captus nec multo postus (?) strangulatus teterrimoque hoc supplicio affectus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum Augaunensium martirum corpora postus multos passionis annos sancto Theodolo, eiusdem loci epo, revelata traduntur. In quorum honore cum construeretur basilica, que vaste nunc adiuncta rupi uno tantum latere acclivis iacet, quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi.

(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad illud opus videbantur, quidam adesset faber, quem tunc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, quo ceteri ad expectanda diei illius festa discesserant, in fabrica solus substitisset, in illo secreto se subito clara luce manifestantibus sanctis hic idem faber rapitur atque ad penam vel ad supplicia distenditur, et visibiliter a turba martirum verberatur eciam increpatur, eo quod die dominico ecclesie solus deesset, vel illud fabrice opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod a deo misericorditer a sanctis factum constat, ita ut faber ille consternatus et territus salutare sibi nomen posceret, statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis pretermittam, quod perinde clarum atque omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralisi fuisset obstricta, ut [ei] eciam pedum usus negaretur, a viro suo ut Agauno per multum itineris spacium deferretur poposcit. Quo cum pervenisset sanctorum martirum basilice, famulantium manibus illata pedibus ad diversorium rediit ac sanitati de premortuis restituta membris nunc miraculum suum ipsa circumfert.

(19) Hec duo tantum mira passioni sanctorum inserenda credidi. Ceterum satis multa sunt, que vel in purgatione demonum vel in reliquis curationibus cotidie illic per sanctos suos domini virtus operatur.

[Passio sancte Tecle]