Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

11B Douai, B.M., 867, XIe s., Abbaye de Marchiennes, O.S.B.; f. 35v─38v (BHL 5739)
Incipit passio sancti Mauritii sociorumque eius, qui passi sunt decimo Kl. Octob.

(1) Sanctorum passionem martirum, qui illum locum glorioso sanguine illustrant, pro honore gestorum stilo explicamus, ea utique fide, qua ad nos martirii ordo pervenit. Nam persuadentium relatione rei gestę memoriam nondum intercepit oblivio. Et si pro martiribus singulis loca singula, quae eos possident, vel singulae urbes insignes habentur, nec inmerito, quia pro deo summo pretiosas sancti animas refundunt, quanta excolendus est reverentia sacer ille [Acaunensium] locus, in quo tot pro Christo martirum milia ferro cesa referuntur! Nunc iam ipsam beatissimae passionis causam loquamur.

(2) II Sub Maximiano, qui Romanae rei publicę cum Dioclitiano collega imperium tenuit, per diversas fere provincias laniati sunt aut interfecti martirum populi. Idem namque Maximianus, sicut avaritia libidine crudelitate caeterisque vitiis obsessus furebat, ita etiam execrandis gentilium ritibus deditus et erga deum caeli profanus, impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat. Si qui tunc dei veri cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur, ac velud vagatione barbaris [gentilibus] data prorsus in re[li]gione arma commoverat.

(3) III Erat eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thebei appellabantur. Legio autem vocabatur, quae tunc sex milia [ac] sexcentos viros in armis habebat. Hi in auxilium Maximiano ab orientis partibus accincti venerant, viri in rebus bellicis strenui et virtute nobiles, sed nobiliores fide. Erga imperatorem fortitudine, erga deum devotione certabant. Evangelici precepti etiam sub armis non immemores reddebant quae dei erant deo, et quę Caesaris Caesari restituebant.

(4) IIII Itaque cum et hi sicut caeteri militum ad dilaniandam Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detractare ausi sunt, atque huiusmodi preceptis se obtemperaturos negant. Maximianus non longe aberat, nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat. Ubi cum ei per nuntios delatum esset legionem hanc adversus mandata regia rebellem in his angustiis substitisse, in furorem instinctu indignationis exarsit.

(5) Sed prius mihi, quam reliqua commemorem, situs loci illius relatione inserendus videtur. Locus ille sexaginta ferme milibus a Genuensi urbe abest, quattuordecim vero milibus distat a capite Lemanni lacus, quo influit Rodanus. Locus ille iam inter Alpena iuga in valle situs est, ad quem pergentibus difficile transitu asperum atque arduum iter panditur. Infestus namque Rodanus saxosi montis radicibus vix pervium viantibus iter reliquit. Evectis transmissisque angustiarum faucibus subito nec exiguus inter montium rupes campus aperitur. V In hoc legio sancta consederat.

(6) Igitur, sicut supra diximus, cognito Maximianus Thebeorum responso precepit ira fervidus ob neglecta imperia decimum quemque ex eadem legione gladio feriri [iubet], quo facilius caeteri rebus certis territi metu cederent; redintegratisque mandatis edicit ut reliqui in persecutionem Christianorum cogantur. VI Ubi vero ad Thebeos denuntiatio iterata pervenit cognitumque ab eis est iniungi sibi rursum exsecutiones profanas, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur [affirmantium] numquam se ulli in haec tam sacrilega ministeria cessuros, idolorum se profana semper detestatos, [Christianis se imbutos] sacris et divinae religionis cultu institutos, unum se eternitatis deum colere, extrema experiri satius esse quam adversus Christianam fidem venire.

(7) VII His deinde compertis Maximianus omni belua cruentior rursum ad ingenii [sui] sevitiam redit atque imperat ut iterum decimus eorum morti detur; caeteri nihilominus ad haec quae spernerent compellantur. Quibus iussis denuo in castra perlatis segregatus atque percussus est qui decimus sorte obvenerat; reliqua vero se militum multitudo invento sermone instigabat, ut in tam preclaro opere persisterent.

(8) Incitamentum tamen maximum fidei in illo tempore [penes] sanctus Mauritius fuit primicerius tunc, sicut traditur, legionis eius, qui cum Exsuperio, ut in exercitu appellant, campidoctore et Candido senatore militum accedebat ad exhortandos singulos et monendo. Fidelium commilitones et iam martirum exempla ingerens pro sacramento Christi et pro divinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus [et] moriendum suadebat, sequendosque ammonebat socios illos et contubernales suos, qui iam in caelum precesserant. Flagrabat enim iam tunc in beatissimis martiribus gloriosus odor.

(9) VIII Hi (s del.?) itaque prioribus suis atque auctoribus animati Maximiano insania adhuc [a- del.]estuanti mandata mittunt sicut pia ita et fortia, quae feruntur fuisse in hoc modo: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servi, quod liberi confitemur, dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accipimus, ab illo vitae exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus deum, utique auctorem nostrum dominum, [deum] auctorem, velis nolis, tuum. Si non [in] tam funesta agere compellimur, ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus actenus, adhuc parebimus; sin aliter, illi parebimus potius quam tibi. Offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentium cruentari nefas ducimus. Dexterae istae pugnare adversus impios atque inimicos sciunt, laniare pios et cives nesciunt. Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse. Pugnavimus semper pro iustitia, pro pietate, pro innocentium salute. H[a del.]ec fuerunt actenus nobis pretia periculorum. Pugnavimus pro fide, quam quo pacto conservabimus tibi, si hanc deo nostro non exhibemus? Iuravimus primum in sacramenta divina, iuravimus deinde in sacramenta regia; nihil nobis de secundis credi necesse est, si prima perrumpimus. Christianos ad poenam per nos requiri iubes; iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt: habes hic nos confitentes deum patrem, auctorem omnium, et filium eius Jesum Christum deum credimus. Videmus laborem periculumque nostrorum sociorum, nobis quoque eorum sanguine aspersis, [trucidari ferro,] et tamen sanctissimorum commilitonum mortes et fratrum funera non flevimus non doluimus, sed potius laudavimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro domino deo eorum. Et nunc non nos vel haec ultimae vitae necessitas in rebellionem coegit, non nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltem, quae fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus [ecce] arma et non resistimus, quia mori quam occidere satis maluimus, et innocentes interire quam noxii vivere preoptamus. Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid admoveris, ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos fatemur, persequi Christianos non possumus."

(10) Cum haec talia Maximianus audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos virorum, desperans se gloriosam eorum constantiam posse revocare una sententia interfici omnes decrevit, et rem perfici circumfusis militum agminibus iubet. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctis impium ferrum; mori non recusantes vitae amore cedebantur. Itaque passim gladiis, non reclamantes saltem non repugnantes, sed depositis armis his cervices persecutoribus prebentes et ad iugulum [percussoribus] vel intectum corpus offerentes. Non vel in ipsa suorum multitudine, non armorum motione elati sunt, ut ferro conarentur asserere iustitiae causam, sed hoc solum reminiscentes se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tamquam agnus non aperuit os suum. Ipsi quoque tamquam grex dominicarum ovium laniari se tamquam ab inruentibus lupis passi sunt.

(11) Operta est terra illic procumbentibus in mortem corporibus piorum, fluxeruntque pretiosi sanguinis rivi. Quae umquam rabies absque bello tam magnam humanorum corporum stragem dedit, quae feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate immanissimi tiranni confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem presentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plena angelica legio, quae ut credimus cum illis angelorum legionibus iam conlaudet semper in caelis dominum deum Sabaoth.

(12) Victor autem martir nec legionis eiusdem fuit neque miles, sed emeritae iam militiae veteranus. Hic cum iter agens subito incidisset in hos, qui passim [a- del.]epulabantur laeti martirum spoliis, atque ab his ad convescendum invitatus prolatam ab exultantibus per ordinem causam cognovisset, detestatus convivas detestatus[que] convivium refugiebat. Requirentibusque, ne et ipse forsitan Christianus esset, Christianum se et semper futurum [esse] respondit ac statim ab irruentibus interfectus est caeterisque martiribus in hoc loco sicut morte ita etiam honore coniunctus est.

(13) Hec nobis tantum de numero istorum martirum comperta sunt nomina, id est beatissimorum Mauritii, Exsuperii, Candidi atque Victoris; caetera vero nobis quidem incognita sed in libro vitae sunt scripta.

(14) Ex hac eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martires Ursus et Victor, quos Salodoro passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est super Arola flumen neque longe a Reno positum.

(15) Opere pretium est etiam illud indicare, qui deinde Maximianum trucem tirannum exitus consecutus sit. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino tunc regnum tenenti mortem moliretur, deprehenso dolo eius apud Massiliam captus nec multo post strangulatus teterrimoque hoc supplicio affectus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum [Acaunensium] martirum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro, loci illius episcopo, revelata traduntur. In quorum honore cum extrueretur basilica, quae vastae tunc adiuncta rupi uno tantum latere acclinis iacebat, se nunc iubente preclaro meritis Ambrosio, illius loci abbate, denuo edificata biclinis esse dinoscitur. quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi.

(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad hoc opus videbantur, quidam adesset faber, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, quo caeteri ad expectanda diei eius festa accesserant, in fabrica solus substitisset, in illo secreto sese subito clara luce manifestantibus sanctis hic idem faber rapitur atque ad poenam vel ad supplicia distenditur, [et] visibiliter turbam martyrum cernens. Verberatus etiam [et] increpatur, quod vel die dominico ecclesiae solus deesset, vel illud fabricae opus sanctum gentilis auderet attingere. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constitit, ut faber ille consternatus et territus salutare sibi nomen poposceret, statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis pretermittam, quod perinde clarum atque omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralisi fuisset obstricta, ut ei etiam pedum usus negaretur, a viro suo ut illic per multum itineris spatium deferretur poposcit. Quae cum pervenisset ad sanctorum martyrum basilicam, famulantium manibus illata pedibus ad diversorium rediit ac sanitati de premortuis restituta membris miraculum suum ipsa circumtulit.

(19) Hec (haec a.corr.) duo tantum mira passioni sanctorum inserenda credidi. Caetera satis multa sunt, quae vel in purgatione doemonum vel in reliquis curationibus cotidie illic per sanctos suos domini virtus operatur.

(20)Neque enim hoc omittendum est, quod per longum temporis tractum beati Innocentii martiris membra Rodanus revelavit. Iugi enim alluvione vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernetiae ad sepulturam martiris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo longe a sinu terrae protulit ut in gurgitis sui procella dimergeret, sed ob gloriosam devotionem intra ambitum basilicae caeteris martiribus sepulturae precepit sociare. Cuius translationem a sanctae recordationis Domitiano Genuense et Grato Augustanae urbis vel Protasio tunc temporis illius loci episcopis celebratam recolentes cotidiana devotione et laudibus frequentamus.

(19b) Quae multa narranda sunt, si per singula scribantur. Tamen fidelibus cordibus absque lectione cognita esse noscuntur, quae quanta et qualia miracula istic per sanctos suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operari non desinit. Pro quo ipso die noctuque psalmorum hymnorumque decantatio non desistit, quod iubente sancto et praeclaro Christi martire beato Sigismundo rege est institutum huc usque hodie deo protegente est conservatum. Propterea hic laudes dei servis canentibus ore persolvuntur, cui est honor et gloria, potestas et imperium per omnia saecula saeculorum. Amen. Explicit passio sancti Mauricii sociorumque eius.