Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

12k'+ Charleville, B.M., 254 III, XIIe s. (1151), Belval, O.Praem.; passionnaire ─ f. 72─76 (BHL 5744)
[scriptura altera]: Antiquiorum actuum SS. Mauritii et sociorum, quae Eucherio Lugdunensi sunt composita. Quae hic habentur sunt igitur alterius auctoris.
Incipit passio sci Mauricii ac sociorum eius

(1) Dioclecianus, quondam Romane rei publice princeps, cum ad imperium totius orbis fuisset electus aliquasque provincias perturbari quorundam presumptione perspiceret, ad consortium imperii vel laboris olim sibi comilitonem Herculium Maximianum Cesarem fecit eumque contra Amandum et Ȩlianum, qui in Bagaudarum loco presumptione servili arma commoverant, ad Gallias destinavit. Cui ad supplementum exercitus legionem Thebeam ex orientalibus militibus ire precepit. Que legio sex milia sexcentos sexaginta sex viros validos animis et instructos armis antiquorum Romanorum habebat exemplo. Hi igitur milites Christiane religionis ritum orientali traditione susceperant a Iherosolimitanę urbis epo fideique sacre virtutem armis omnibus preponebant. Urbaem quippe Romanam itinere adtingentes eandem Christianitatis fidem, quam acceperant, aput beatum Marcellinum (Marcellum a.c.), predicte Romane urbis pontificem, confirmaverunt, ut ante cladio interirent quam sacram fidem Christi, quam acceperant, violarent. Recepti igitur a Diocleciano Cesare iubentur, ut post Maximianum collegam itinere, quo cęperant, Gallias tenderent.

(2) Maximianus Cesar, ausu quidem militie bellis aptus sed ydolorum precipuus cultor, ferus animo, avaritia anxius, opere crudelis, libidini deditus cęterisque vitiis obsessus potestatem imperialem nimia crudelitate polluerat. In Galliam properans ad Alpium Penninarum aditum venit. Transmeantibus iter Alpium post arduam et horridam viam subito ęqualis loci campestris occurrit grata planicies. Quo in loco opidum factum est, quod Octodori nomen accepit, circa quod aut irrigua fluminibus prata aut agrorum fertilis cultura protenditur, [praecipue] deinde Rodani fluminis cursus effertur, qui mole sua leniter fluens regionis ipsius gratiam propria amenitate commendat. Transcensis igitur Alpibus Maximianus Cesar Octodorum venit ibique sacrificaturus ydolis suis convenire exercitum iussit atroci proposita iussione ut per aras demonibus consecratas iurarent coequalibus sibi animis contra Bagaudarum turbas esse pugnandum, christianos vero velud inimicos diis suis ab omnibus persequendos. Quod cum primum pervenit ad notitiam Thebeę legionis preteriens Octodorense oppidum ad locum, cui Agauno nomen est, celeriter properavit, ut octo milium spacio ab Octodoro separata necessitatem committendi sacrilegii praeteriret. Agaunum acolae interpretatione Gallici sermonis saxum dicunt. Quo in loco ita vastis rupibus Rodani fluminis cursus artatur, ut commeandi facultate subtracta constratis pontibus viam fieri itineris necessitas imperaret. Undique tamen iminentibus saxis parvus quidem sed amenus et inriguis (-uus a.c.) fontibus campus includitur, ubi fessi milites legionis Thebee post laborem tanti itineris resederunt. O quanta reverentia excolendus est sacer locus iste, in quo tot pro Christo martyrum milia ferro Cęsaris puniuntur!

(3) Maximianus Cęsar, dum ad sacramenta superius memorata cunctos in exercitu suo cogeret, agnovit pretergressam, ut diximus, legionem. Subito iracundię furore completus satellites mittit, ut legionem ad sacramentorum suorum sacrilegia revocarent.

Si quis tunc veri dei cultum profiteri audebat, sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebatur ac velud vacatione barbaris data prorsus in religionem arma commoverat. Erat in eadem legione primicerius Mauricius, signifer Exuperius et Candidus senator, qui ita commilitonibus suis preerant, ut amore pocius equalibus quam terrore militari obedienda preciperent, viri in rebus bellicis strenui et virtute nobiles, sed fide in deo nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evangelici precepti sub armis custodes reddebant quę deo erant deo, et quę Cęsaris Cęsari restituebant. Requirunt itaque quid Maximianus Cesar ira dictante mandasset. Dictum est ab his, quod Cęsar iuberet, milites omnes immolare hostias, libare sacrificia et sacramenta fanatici ordinis adtrectare, iubere Cęsarem, ut legio festinanter reverteretur et ad commilitonum se prepararet exemplum. Tunc hi qui preerant legioni miti affatu dederunt responsum, ob hoc transgressos se Octodorum, quia iam fama ad eos sacrificiorum ordine pervenisset, fas sibi visum esse, ne demonum aris Christiani contaminari viderentur, esse sibi in animo deum vivum colere, et traditam orientali more religionem usque ad finem vite perhenniter custodire, ad bellorum usum paratam legionis esse virtutem, ad committenda vero sacrilegia, sicut Cesar precepit, Octodorum non redire.

(4) Reversus itaque satelles nuntiavit obstinatos esse animos legionis nec velle preceptis imperatoris obedire. Tunc Maximianus Cęsar iracundie furore (nimietate s.lin. adi.) succensus [ad hanc vocem subito furore prosilivit dicens] ait: "Ergone milites mei imperatoria precepta et sacrorum meorum ordinem spernunt! Statuenda esset vindicta publica etiam si tantum maiestatem regiam contempnere voluissent; iungitur despectui meo celestis iniuria et mecum pariter religio Romana contempnitur. Sentiat contumax miles me non solum mihi sed etiam diis meis posse dare vindictam; iam nunc fidelissimorum meorum turba festinet, decimum quemque morti funesta sors prebeat, discant equalium nece quos ordo premiserit moriendi, qualiter Maximianus vel sibi vel diis suis hac severitate dederit ultionem!"

(5) Post hanc vocem apparitoris iussio infaustum porrigitur, ad legionem velociter properatur, crudelia precepta reserantur. Traduntur neci quos ordo repperit numerandi, lęti percussoribus cervices prebent solaque inter eos erat de gloriose mortis acceleratione contentio.

Perfecto itaque scelere ut Octodorum legio redeat iubetur. Tunc Mauritius primicerius paululum a satellitibus regiis segregatus convocat legionem et hac oratione sanctiores alloquitur: "Gratulor virtuti vestrę, commilitones obtimi, quod amore religionis nullam vobis Cęsaris precepta adtulere formidinem; gaudentibus quodammodo animis tradi ad necem gloriosam conmilitones vestros vidistis, quibus timui ne quisquam, quod armatis facile est specie defensionis, beatissimis funeribus manus obviam adferre temptaret! Iam mihi ad huius rei interdictum Christi nostri parabatur exemplum, qui exemtum vagina apostoli gladium proprię vocis iussione recondidit, docens maiorem armis omnibus Christianę confidentie esse virtutem. Hic deus Christus plane mentes vestras manusque prohibuit, ne quisquam divino operi mortalibus dextris obstitisset. Quin immo cepti operis fidem perhenni religione complete! Hactenus exempla sacris inserta codicibus legebamus; iam nunc per nosmet ipsos quos sequi debemus aspeximus. Ecce vallatus sum commilitonum meorum corporibus, quos de latere meo funestus satelles abstraxit, aspersus sum cruore sanctorum et sacri sanguinis reliquias vestibus meis porto et dubito eorum sequi necem, quorum gratulans admiror exemplum? Non magnopere curandum est, quid imperator iubeat, qui sorte mihi mortalitatis equalis est. Si habere aliquid virium imperatoria precepta potuissent, circa beatissimorum trium puerorum corpora regis Persarum valuisset incendium nec contempnere ora leonum lacu clausus evadere potuisset propheta. Sacramenta olim dedisse nos memini quod contemptu lucis istius et desperatione vitę defensare rem publicam deberemus; iam tunc promisi mei corporis vilitatem et spopondi hanc imperatoribus fidem nec tamen mihi ullus tunc regna cęlestia promittebat. Quid Christo spondente faciendum est, si hoc potuimus militię devotione promittere? Quin immo, fortissimi commilitones, olim devotas animas subdamus preciosissime passioni, sit nobis virilis animus, fides inviolata permaneat! Iam cerno ante tribunal Christi stantes eos quos neci paulo ante satelles regius deputavit; illa vero gloria est, que eternitatem beatam vitę huius brevitate mercatur. Equali omnes animo, una voce responsum satellitibus demus, id nuntia: "Milites quidem, Cesar, tui sumus et ad defensionem rei publice Romana arma suscepimus, nec umquam aut desertores bellorum aut proditores militie fuimus aut ignavie vel formidinis meruimus subire flagitium. Tuis etiam obtemperaremus preceptis nisi instituti legibus christianis demonum cultus et aras semper pollutas sanguine vitaremus. Comperimus precepisse te, aut sacrilegiis pollui Christianos aut dedenis interfectis nos velle terreri. Non inquiras longius latitantes, nos omnes Christianos esse cognosce; habes potestati tuę subdita omnium corpora, auctorem vero suum respicientes Christum animas non tenebis." Haec sicut vir sanctus dixerat, legionis probatur assensu et Cęsari per satellites nuntiatur.

(6) Tunc preses inclementi precepit iussione, ut iterum decimum renovate crudelitatis ordo consumeret. Post hanc vocem ad legionem velociter properatur, crudelia precepta peraguntur, reliqui vero ut Octodorum redeant iubetur. Tunc Exuperius, quem ante principem vel campidoctorem superius memoravi, correptis legionis suę signis hac circumstantes oratione confirmat (confirmabat a.c.): "Tenere me, conmilitones optimi, secularium quidem bellorum signa perspicitis, sed non ad hęc arma provoco, non ad hęc bella animos vestros virtutemque cohortor; aliud nobis genus eligendum est preliorum, non per hos gladios potestis ad regna cęlestia properare. Robur nobis opus est animarum; invicta defensione fidem quam deo promisimus, in ultimis custodire. Iam de conmilitonum nostrorum gloria, quam divino cernebatis obtutu, -super est, ut victori deo gratias agamus - gloriosus vir Mauritius est locutus, ego vobis victoriam plenam, si Christo creditis, repromitto. Proiciant dexterę nostrę arma ista cum signis militaribus, prestabit hoc Christus, ut mox in ipso cęlesti, sicut promittitur, regno alia vobis Exuperium vestrum videatis signa monstrare. Vadat quin immo funestus satelles et hęc truculento regi nunciet: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servi quam liberi confitemur dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vitę exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem nostrum negemus deum, auctorem vero velis nolis tuum. Non nos adversum te, imperator, armavit ipsa, que fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus arma et non resistimus, quia mori magis quam occidere volumus, et innocentes interire quam noxii vivere preoptamus. Sed quid in nos ultra statueris, igne tormento ferro subici parati sumus. Christiani sumus, persequi Christianos non possumus. Inexuperabiles animos legionis istius [Caesar] agnosce; tela proicimus; exarmatas quidem dextras satelles tuus, sed armatum fide catholica pectus inveniet. Occide, prosterne, secandas gladiis percusoribus cervices prebemus intrepidi; hęc nobis iocundiora sunt, dummodo quia te cum sacrilegiis tuis contempnimus ad regna iam nunc cęlestia properantes." Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus odor. Haec mandata legionis remeans ad Maximianum Cęsarem satelles nunciat.

(7) At ille, cum talia audisset obstinatosque in fide Christi animos virorum cerneret, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocari, quasi nichil iterato scęlere fuisset perpetratum, ire propere exercitum iubet et circumfundi imperat legionem nullumque de tanto sanctorum exercitu precepit relinqui. Ventum est itaque et circumsistit beatam legionem turba carnificum. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impium ferrum, mori non recusantes vite amore. Cedebantur itaque passim gladiis, non reclamantes saltim aut repugnantes, sed depositis armis cervices persequutoribus prebentes et iugulum percussoribus vel intectum corpus offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum munitione elati sunt, ut ferro conarentur adsserere iustitie causam, sed hoc solum reminiscentes se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tamquam agnus non aperuit os suum, ipsi quoque tanquam grex dominicus ovium laniari [se] tamquam ab irruentibus lupis passi sunt. Omnis ętas sine discretione perimitur lanianturque beata corpora et devotas deo animas fideli mortis professione commendant. Operta est terra [illic] procumbentibus in morte corporibus iustorum, fluxeruntque preciosi sanguinis rivi. Que umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum strage dedit, que feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem presentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, quę ut credimus cum illis angelorum legionibus iam collaudant [semper] deum in celis. Peracta tandem cęde inter omnes sanctorum percussores preda dividitur. Namque Maximianus facultatem dederat, ut, quisque legionis illius militem iugulasset, interempti spoliis uteretur. Divisa igitur omnium preda ad vescendum ępulandumque victrix turba consedit,

(8) cum interea veteranus quidam ultimę ętatis senio fatigatus, nomine Victor, qui nec legionis eiusdem fuit neque miles, ad contaminatum cedibus locum itineris necessitate deductus est. Dum ad ępulas pro ętatis veneratione ab omnibus rogaretur, requirere cępit, quenam causa esset leticię, quod inter tot corpora interemptorum gaudentes et exultantes possent milites ępulari. Dictum a quodam est, quod legio Christiane legis studio cerimonias Romanas cultumque deorum pariter cum imperatoriis iussionibus contempnere voluisset dataque neci esset, ut disciplinę militaris traditus ordo severius teneretur. Tunc Victor alte gemitum trahens graviterque suspirans detestatus convivas detestatusque et convivium exclamat: "Heu me infelicem, qui per tot annorum militiam ad hanc ętatem perveni et [in] hac legione militare non merui, quam bene inter tales gloriosę mortis honore donatus finem vite invenire potuissem! Saltem si commilitare indignus eram vel me ante actas horas viandi necessitas detulisset, ut senilis pectoris cruor tantorum virorum victimis misceretur, obtuleram corpus hoc neci, dummodo tantę laudis consortio non carerem." Talia dicentem profanorum statim turba vallavit, quem utrum Christianus esset respondere minaciter iubet.

(9) At ille, paululum oculos ad cęlum erigens, tali percunctantibus sermone respondit: "Longus me vivendi usus ad hanc, quam videtis, perduxit etatem. Quecumque in hoc mundo aguntur aut studium repperit aut rerum volubilitas agit aut varius semper casus infestat; quodcumque volumus, obtamus, scimus et cupimus, totus mundus caligine submersus tenebris circumfluentibus latet, nisi aut viam nobis Christus (in marg.) ostenderit aut lumen Christus effulserit. Quod ego fideli mente perpendens utinam ultimo contest (?) affectu! Quod si me ad tempus paulo ante trucidatę legionis itineris necessitas detulisset, conviviis vel ępulis vestris horum funerum consortium pretulissem. Sed etiam nunc prestabit hoc Christus, ut Christianum me vel post professionem meam transire ulterius per beata funera non sinatis." Hęc eo loquente subita percussoris obtruncat insania. Ita vir sanctus cęleri confessione consortium sanctorum promeruit cęterisque martyribus in eo loco sicut morte ita est honore coniunctus.

(13) Hec nobis tantum de numerosa ista multitudine martyrum comperta sunt nomina, id est beatissimorum Mauricii, Exuperii, Candidi, Innocentii, Victoris atque Vitalis; cetera vero nomina nobis quidem incognita, sed in libro vitę sunt scribta.

(14) Nam ex eadem legione fuisse dicuntur etiam [illi martyres] Ursus et Victor, quos Solodoro passos sermo confirmat. Solodorum vero castrum est super Arola flumine non longe a Reno positum.

(15) Neque illud silendum est, quem inde Maximianus progressus exitum consecutus est. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino, tunc regnum tenenti, mortem moliretur, deprehenso dolo illius apud Massiliam captus post nec multo strangulatus teterrimoque hoc impiam vitam supplicio affectus digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum martyrum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro, huius loci epo revelata traduntur. In quorum honore cum extrueretur basilica, que vaste tunc adiuncta rupi uno tantum latere adclinis iacebat, sed nunc iubente preclaro meritis iam dicto viro Ambrosio, loci illius aba-, in fine paginae adiunctum: ita usque ad tempora Ambrosii eius loci abbatis, ut fuerat permansit. -te denuo edificata reclinis esse dinoscitur.

(20) Neque enim hoc omittendum est, quod per longum temporis tractum beati Innocentii martyris membra Rodanus revelavit. Iugi enim illuvie eius vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernicie ad sepulturam martyris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terrę protulit, ut in gurgitis sui procellam demergeret, sed ob gloriosam devotionem intra ambitum basilicę cęterisque martyribus sepulture preceperit sociari. Cuius translationem ac recordationem a sancto Domitiano Genevense et Grato Agustane urbis vel Prothasio, tunc temporis huus loci epi, celebratam recolentes cotidiana devotione et laudibus frequentamus.

Quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi:

(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad hoc opus videbantur, quidam esset faber aurifex quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, dum ceteri ad expectanda diei huius festa abscesserant, in eadem domo, in qua artem agebat, solus substitisset, in illo secreto subito mane in marg.adiunctum: ab adstantibus sanctis hic idem faber autem rapitur atque ad pęnam vel ad supplicia distenditur, et visibiliter turbam martyrum cernens, verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ecclesię solus deesset, vel illud opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constitit, ut aurifex ille consternatus et territus salutare sibi nomen deposceret statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis pretermittam, quod per eadem loca omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralysi fuisset obstricta, ut ei etiam pedum usus negaretur, a viro suo ut illuc per multum itineris spacium deferretur poposcit. Quo cum pervenisset, sanctorum martyrum basilicam famulantium manibus inlata pedibus ad diversorium rediit ac sanitati de premortuis restituta membris miraculum suum ipsa circumtulit.

(19) Hęc duo tantum miracula passioni sanctorum inserenda credidi. Cęterum satis multa sunt, quę vel in purgatione demonum vel restauratione claudorum aut sanitate frebrium cęterisque infirmitatibus cottidie illic per servvos suos virtus domini operatur. Quę multa narrarentur, si per singula scriberentur. Tamen fidelium cordibus absque lectione cognita esse noscuntur, quę et quanta et qualia miracula illic per servos (sanctos s.lin.) suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operari non desinit. Pro eo ipso die noctuque psalmorum hymnorumque decantatio non desistit, quę iubente sancto et preclaro Christi martyre, beato Sigismundo rege, est instituta et usque hodie deo protegente est conservata. Et propterea illic degentes mente et ore deo debitas incessanter laudes reboant, cui est honor et gloria, imperium et potestas per omnia secula seculorum. Amen.