Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

11c+ Vaticano, BAV, lat. 966819, XIIe s., Abbaye de St-Sauveur de Redon, O.S.B.; f. 86─91v (BHL 5743)
Incipit Passio sanctorum martyrum Mauricii, Exuperii, Candidi, Innocentii atque Victoris cum sociis eorum qui pas X Kal Octobris

(1) Temporibus Diocleciani, quondam Romanę rei publicę principis, cum ad imperium totius orbis fuisset electus omnesque provincias turbari quarumdam presumptione perspiceret, ad consortium imperii vel laboris olim sibi commilitonem Herculium Maximianum Caesarem fecit eumque contra Amandum et Elianum, qui in Bagaudarum nomen (exst.) praesumptione servili arma commoverant, ad Galliam destinavit. Cui ad supplementum exercitus legionem Thebeam ex orientalibus militibus ire praecepit. Quae legio sex milia sexcentos sexaginta sex viros validos animis et instructos armis antiquorum Romanorum habebat exemplo. Hi igitur milites Christianae religionis ritum orientali traditione susceperant ab Hierosolimitane urbis epo fidemque sacram virtute armis omnibus praeponebant. Ad urbem quippe Romanam itinere adtingentes eandem Christianitatis fidem, quam acceperant, aput beatum Marcellinum, praedictę Romane urbis pontificem, confirmantes, ut ante gladio interirent quam sacram fidem Christi, quam acceperant, violarent. Preceptum est igitur a Diocleciano Caesare, ut post Maximianum collegam iter, quod coeperant, Galliis tenderent.

(2) Maximianus Caesar, usu quidem militiae bellis aptus sed idolorum specialis cultor, ferus animo, avaricia crudelis, libidini deditus ceterisque viciis obsessus severitatem imperatoriam nimia crudelitate polluerat. In Galliam igitur properans ad Alpium Penninarum aditum venit. Transmeantibus iter Alpium post arduam et horridam viam subita aequalis loci campestris occurrit grata planities. Quo in loco oppidum factum est, quod Octodorus nomen accepit, circa quod [aut] inrigua fluminibus prata aut agrorum fertilis cultura porrigitur, praecipue deinde Rodani fluminis validus cursus offertur. [qui mole sua leniter fluens regionis ipsius gratiam propria amoenitate commendat]. Transcensis igitur Alpibus Maximianus Caesar Octodorum venit ibique sacrificaturus idolis suis convenire exercitum iussit atroci proposita iussione ut per aras daemonibus consecratas iurarent quod aequales sibi animis contra Bagaudarum turbas esset pugnandum, christianos vero velut inimicos diis suis ab omnibus persequendos. Quod ubi primum pervenit ad notitiam Thebeae legionis praeteriens Octodorense oppidum ad locum, cui Agauno nomen est, celeriter properavit, ut octo milia spatio ab Octodoro separata necessitatem committendi sacrilegii praeteriret. [Acaunum accolae interpretatione Gallici sermonis saxum dicunt]. Quo in loco ita vastis rupibus Rodani fluminis cursus artatur, ut commeandi facultate subtracta constratis pontibus viam fieri itineris necessitas imperaret, undique tamen imminentibus saxis parvus quidem sed amoenus inriguis fontibus campus includitur, ubi fessi milites legionis Thebeae post laborem tanti itineris residerent. O quanta reverentia excolendus est sacer locus iste, in quo tot pro Christo martirum milia ferro caesa referuntur!

(3) Maximianus Caesar, dum ad sacramenta superius memorata cunctos in exercitu suo cogeret, agnovit praetergressam, ut diximus, legionem. Subito iracundiae furore completus satellites mittit, ut legionem ad sacramentorum suorum sacrilegia revocarent. Erat in eadem legione primicerius Mauricius et signifer Exuperius et Candidus senator, qui ita commilitonibus suis preerant, ut amore potius divinitatis quam terrore militari obedienda praeciperent, viri in rebus bellicis strenui et virtutę nobiles, sed fide in deo nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evangelici praecepti sub armis custodes reddebant quae dei erant deo, et quae Caesaris Caesari restituebant. Requirunt itaque quid Maximianus Caesar ira dictante mandasset. Dictum ab his est, quod Caesar iusserat, milites omnes immolasse hostias, libasse sacrificia et sacramenta fanatici ordinis prebuisse, iubere Caesarem, ut legio festinanter revertens commilitonum prepararet exemplum. Tunc hii qui praeerant legioni miti affatu reddiderunt responsum, ob hoc transgressi Octodurum, quia iam fama ad eos sacrificiorum ordine pervenisset, fas sibi visum esset, ne daemonum aras Christiani contaminari viderentur, [esse sibi in animo] deum vivum colere, traditam orientali more religionem usque ad diem vitae perenniter custodire, ad bellorum usum paratam legionis esse virtutem, ad committenda vero sacrilegia, sicut Caesar precepit, Octodorum non redire.

(4) Reversus itaque satelles (-is a.c.) nuntiat obstinatos esse animos legionis nec velle praeceptis imperatoris oboedire. Tunc Maximianus Caesar iracundiae nimietate succensus ad hanc vocem subito furore prosilivit dicens: "Ergo milites mei imperatoria praecepta et sacrorum meorum ordinem spernunt! Sanctiendum erat vindicta publica, etiam si tantum maiestatem regiam contempnere voluissent; igitur despectui meo caelestis iungitur iniuria et mecum pariter religio Romana contempnitur. Sentiat contumax miles me non solum michi sed etiam diis meis dare posse vindictam; iam fidelissimorum meorum turba festinet, decimum quemque morti funesta sors praebeat, ducant aequalem necem quos ordo premiserit moriendi, videantque qualiter Maximianus vel sibi vel diis suis hac severitate dederit ultionem!"

(5) Post hanc vocem apparitoris iussio infausta porrigitur, ad legionem velociter properatur, crudelia precepta reserantur. Traduntur neci quos ordo repperit numerandi, laeti percussoribus cervices praebent solaque inter eos erat de gloriosae mortis occupatione contentio. Perfecto itaque scelere ut Octodorum legio redeat iubetur. Tunc Mauritius primicerius paululum a satellitibus regis segregatus convocat legionem et hac oratione sanctiores alloquitur: "Gratulor virtuti vestrae, commilitones optimi, quod amore religionis nullum vobis Caesaris praeceptum adtulit formidinem; gaudentibus quodam modo animis tradi ad necem gloriosam commilitones vestros vidistis, quibus timui ne quisquam, quod armatis facile est, specie defensionis, beatissimis funeribus manus obviam adferre temptaret! Iam michi ad huius rei interdictum Christi nostri parabatur exemplum, qui exemptum vagina apostoli gladium propriae vocis iussione recondidit, docens maiorem armis omnibus Christiane confidentiae esse virtutem. Hic deus Christus plane mentes vestras manusque prohibuit, ne quisquam divino operi mortalibus dextris obdurasset. Quin immo coepti operis fidem perhenni religione completis! Actenus exempla sacris inserta codicibus legebamus; iam nunc per nosmet ipsos quos sequi debemus aspeximus. Ecce vallatus sum commilitonum meorum corporibus, quos de latere meo funestus satelles abstraxit, aspersus sum cruore sanctorum et sanguinis reliquias vestibus meis porto et dubito eorum sequi necem, quorum gratulans admiror exemplum? Et vacat cogitare, quid imperator iubeat, qui sorte michi mortalitatis aequalis est. Si habere aliquid virium imperatoria praecepta potuissent, circa beatissimorum trium puerorum corpora regis Persarum valuisset incendium nec contempnere ora leonum lacu clausus vel evadere potuisset propheta. Sacramenta olim dedisse nos memini quod contemptu lucis istius et desperatione vitę defensare rem publicam deberemus; iam tunc promisi mei corporis vilitatem et spopondi hanc imperatoribus fidem nec tamen michi ullus tunc regna cęlestia promittebat. Quid Christo spondente faciendum est, si hoc potuimus militię devotione promittere? Quin immo, fortissimi commilitones, [olim (lacuna)] devotas animas subdamus preciosissimę passioni, sit nobis virilis animus, fides inviolata permaneat! Iam cerno ante tribunal Christi stantes eos quos neci paulo ante satelles regius deputavit; illa vera gloria est, quae ęternitatem beatae vitae huius brevitate meretur. Aequales omnes animo, una voce responsum satellitibus damus, id nuntiate: "Milites quidem, Caesar, tui sumus et ad defensionem rei publicae Romana arma suscepimus nec umquam aut desertores bellorum aut proditores militiae fuimus aut ignav ae (-i-del.) formidinis meruimus subire flagicium. Tuis etiam obtemperaremus praeceptis nisi instituti legibus christianis daemonum cultus et aras semper pollutas sanguine vitaremus. Comperimus praecepisse te, aut sacrilegiis pollui Christianos aut dedenis interfectis nos velle terreri. Non inquiras nos longius latitantes, nos omnes Christianos esse cognosce; habebis potestati tuę subdita omnium corpora, auctorem vero nostrum respicientes Christum animas non tenebis." Hęc vir sanctus dixerat, legionis probatur assensio et Cesari per satellites nuntiatur.

(6) Pręsertim precepit iussio, ut iterum decimum renovatę crudelitatis ordo consumeret. Post hanc vocem ad legionem velociter properatur, crudelia precepta peraguntur, reliqui vero ut Octodorum redeant iubetur. Tunc Exsuperius, quem ante principem vel campidoctorem superius memoravi, correptis legionis suę signis hac circumstantes oratione confirmat: "Tenere me, commilitones optimi, saecularium quidem bellorum signa perspicitis, sed non ad haec arma provoco, non ad haec bella animos vestros virtutemque praecello (a.c.; s.lin. coortor); aliud nobis genus eligendum est praeliorum, non per hos gladios potestis ad regna caelestia properare. Robur nobis opus est animorum; invicta defensio fidem, quam deo promisimus, in ultimis custodire. Iam de commilitonum nostrorum gloria, mea (i.e. gloriam ea) qui divinum cernebat optutum, gloriosus vir Mauricius est loquutus, Ego vobis victoriam plenam, si Christo creditis, repromitto. Proiciant dexterę nostrę arma ista cum signis militaribus, prestabit hoc Christus, ut mox in ipso caelesti, sicut promittitur, regno alia vobis Exsuperium vestrum videatis signa monstrare. Vadat quin immo funestus satelles et haec truculento regi nuntiet: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servitutem libere (-i a.c.) confitemur dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vitae exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem nostrum negemus deum, auctorem vero velis nolis (nolis velis a.c.) tuum. Non nos adversum te, imperator, armavit ipsa, que fortissima est in periculis, desperatio (disp- a.c.). Tenemus arma et non resistimus, quia mori magis quam occidere volumus et innocentes interire quam noxii vivere praeobtamus. Si quid in nos ultra statueris, ignem, tormenta, ferro (ferrum p.c.) subici parati sumus. Christiani sumus, persequi Christianos non possumus. Inexsuperabiles (-is a.c.) legionis istius animos [Caesar] agnosce; tela proicimus; exarmatas quidem dexteras satelles tuus armatus, sed fide catholica pectus munitum (in marg.) invenit. Occidi, prosterni, secandas gladiis percussoribus cervices praebemus intrepidi; hec nobis luce iocundiora sunt, dummodo (erasura) te cum sacrilegiis tuis contempnimus, ad regna iam nunc caelestia properantes." Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martirii gloriosus ardor. Haec mandata legionis remeans ad Maximianum Cęsarem satelles nuntiat.

(7) At ille, quasi nichil iteratim fuisset scelus perpetratum, ire propere exercitum iubet et circumfundi imperat legionem nullumque de tanto sanctorum exercitu praecepit relinqui. Ventum itaque est, circumsistit beatam legionem turba carnificum, omnis aetas sine discretione perimitur lanianturque beata corpora et devotas deo animas fideli mortis professione commendant. Operta est terra illic procumbentibus in morte corporibus iustorum, fluxeruntque praetiosi sanguinis rivi. Quae umquam rabies absque bello tantam humanarum corporum stragem dedit, [quae feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus, Hęc est vere beata et sancta legio], qui contempsit rem presentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, quae ut credimus cum illis angelorum legionibus iam conlaudant [semper] deum in caelis. Peracta tandem cede inter omnes sanctorum percussores praeda dividitur. Namque Maximianus facultatem dederat, ut, quisque legionis illius militem iugulasset, interempti spoliis uteretur. Divisa igitur omnium praeda ad vescendum epulandumque victrix turba consedit.

(8) Interea veteranus quidam ultimę aetatis senio fatigatus, nomine Victor, ad contaminatum cedibus locum itineris necessitate deductus est. Dum ad aepulas pro aetatis veneratione ab omnibus rogaretur, requirere cepit, quaenam causa esset laetitiae, quod inter tot corpora interemptorum gaudentes exultantesque possent milites aepulari. Dictum a quodam est, quod legio Christianae legis studio cerimonias Romanas cultumque deorum, pariter cum imperatoriis iussionibus contempnere voluisset; dataque neci esset, ut disciplina militaris traditus ordo severius teneretur. Tunc Victor alte gemitum trahens graviterque suspirans detestatus convivas detestatusque et convivium exclamat: "Heu me, qui per tot annorum militiam ad hanc [infelicem aetatem veni et in hac] legionem militare non merui; quam bene inter tales gloriosae mortis honore donatus finem vitae invenire potuissem! Saltim si commilitoni indignus eram vel me ante acte horę viandi necessitas detulisset, ut senilis pectoris cruor tantorum virorum victimis misceretur, obtuleram corpus hoc neci, dummodo tantae laudis consortio non carerem." Talia dicentem profanorum statim turba vallavit, quae utrum Christianus esset [respondere] minaciter fari iubet.

(9) At ille, paululum oculos ad caelum erigens, tantum percunctantibus sermone respondit: "Longus me vivendi usus ad hanc, quam videtis, perduxit aetatem. Quaecumque in hoc mundo aguntur aut studium repperit aut rerum volubilitas agit aut varius semper casus infestat; quoscumque volumus, optamus, scimus aut cupimus, totus mundus caligine submersus tenebris circumfluentibus latet, nisi vobis aut viam Christus ostenderit aut lumen Christus effulserit. Quod ego fideli mente perpendens utinam ultimo contester affectu! Quod si me ad tempus paulo ante trucidatę legionis itineris necessitas detulisset, conviviis vel aepulis vestris horum funerum consortium praetulissem. Sed etiam nunc praestabit Christus, ut Christianum me vel post professionem meam transire ulterius per beata funera non sinatis." Haec eum loquentem subita percussoris obtruncat insania. Ita vir sanctus celeri confessione et consortium promeruit, caeterisque martiribus in eo loco sicut morte ita est honore coniunctus.

(13) Haec nobis tantum de numerosa ista multitudine [martyrum] conperta sunt nomina beatissimorum Mauricii, Exsuperii, Candidi, Innocentii atque Victoris. Cetera vero nomina nobis quidem incognita, sed in libro vite sunt scripta.

(14) Nam ex [hac] eadem legione fuisse dicuntur etiam [illi] Ursus et Victor, quos Salodoro passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est super Arola flumine, non longe a Rheno positum.

(15) Neque illud silendum est, quem deinde Maximianus progressus exitum consecutus est. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino, tunc regnum tenente, mortem moliretur, deprehensus dolo illius aput Massiliam captus nec post multo strangulatus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum martirum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro, illius loci epo, revelata traduntur. In quorum honore cum extrueretur basilica, quae vaste tunc adiuncta rupi uno tantum latere adclinis iacebat, sed nunc iubente preclaro meritis Ambrosio, loci illius abbate, denuo aedificata reclinis esse dignoscitur.

(20) Neque enim hoc omitendum est, quod per longum temporis tractum beati Innocentii martiris menbra Rodanus revelavit. Iugi enim illi viae vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernitiae ad sepulturam martiris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terrae protulit, ut in gurgitis sui procellam demergeret, sed [ut] ob gloriosam devotionem intra ambitum basilicae ceterisque martiribus sepultura preciperet sociari. Necnon ut credimus, idcirco deus, qui est innocentiae verus amator, longe post passionem sacratissimae legionis innocenti unda Rodani fluminis famulante revelavit martiris sui Innocentii inclita membra,ut et aquam exinde sanctificaret et fidelibus patrocinium provideret. Cuius translationem a sanctae recordationis Domiciano Genevense et Grato Augustanae urbis vel Protasio, tunc temporis illius loci episcopis, caelebratam recolentes cotidiana devotione et laudibus frequentamus.

(17) Quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi: Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad hoc opus videbantur, quidam esse aurifex, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die quo ceteri ad expectanda diei eius festa abscesserant, in eadem domo, in qua artem agebat, solus substitisset, in illo secreto subito mane adstantibus sanctis hic idem aurifex rapitur atque ad poenam vel ad supplicia distenditur; et visibiliter turbam martirum cernens verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ecclesiae solus deesset vel illud opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constitit, ut aurifex ille consternatus et territus salutare sibi nomen posceret; statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis praetermittam, quod per eadem loca omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralisi fuisset obstricta, ut etiam pedum usus ei negaretur, a viro suo, ut illic per multum itineris spatium deferretur, poposcit. Quo cum pervenisset sanctorum martirum basilicae famulantium manibus inlata pedibus ad diversorium rediit ac sanitati (-e a.c.) de premortuis restituta membris miraculum suum ipsa circumtulit.

(19) Haec duo tantum miracula passioni sanctorum inserenda credidi. Ceterum satis multa sunt, quae vel in purgatione daemonum vel in restauratione claudorum aut sanitate febrium ceterisque infirmitatibus (infirmantibus a.c.) cotidie illic per servos suos virtus domini operatur, quae multa narranda sunt, si per singula scribantur. Tamen fidelium cordibus absque lectione cognita esse noscuntur, quae, quanta et qualia miracula illic per sanctos suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operari non desinit. Pro eo ipso die noctuque psalmorum himnorumque decantatio non desistit, quae iubente sancto [et] preclaro Christi martire beato Sigismundo rege est instituta; hic usque hodie deo protegente est conservata. Propterea illic laudes dei servi canentes ore persolvunt illi, cui est honor et gloria, imperium et potestas per omnia saecula saeculorum. Amen.

[Es folgt die passio Iustinae virginis.]