Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

9c Zürich, C.10.i, IX─Xe s., St. Gallen; un des volumes du Passionarium maius ─ f. 184v─187r (Krusch X 2a)
Incipit passio sancti Mauricii cum sociis suis, qui passi sunt Acauno X Kal.Octo.

(1) Diocletianus, quondam Romanae rei publicae princeps, cum ad imperium totius orbis fuisset electus omnesque provincias turbari quorundam praesumptione praespiceret (prosp. m.s.), ad consortium imperii vel laboris olim sibi conmilitonem Herculium Maximianum Caesarem fecit eumque contra Amandum et Aelianum, qui in Bacaudarum nomen praesumptione servili arma commoverant, ad Gallias destinavit. Cui ad supplementum exercitus legionem Thebeorum ex orientalibus militibus dedit. Quae legio sex milia sexcentos ac sexaginta viros validos animis et instructos armis antiquorum Romanorum habebat exemplo. Hi igitur milites Christianę religionis ritum orientali traditione susceperant fidemque sacram virtute et armis omnibus praeponebant.

(2) Maximianus Caesar, usu quidem militiae bellis aptus sed idolorum specialis cultor, ferus animo et qui severitatem imperatoriam nimia crudelitate pollueret. In Galliam properans ad Alpium Penninarum aditum venit. Transmeantibus iter Alpium per arduam et horridam viam subita aequalis loci campestris occurrit grata planicies. Quo in loco oppidum factum est, quod Octodori nomen accepit, circa quod aut inrigua fluminibus prata aut agrorum fertilis cultura porrigitur, praecipue deinde Rhodani fluminis cursus offertur, qui mole sua leniter fluens regionis ipsius gratiam propria amoenitate commendat. Transcensis igitur Alpibus Maximianus Caesar Octodorum venit ibique sacrificaturus idolis suis convenire exercitum iussit atroci proposita iussione ut per aras dęmonibus consecratas iurarent aequalibus sibi animis contra Bacaudarum turbas esse pugnando (-um ms.s.) christianosque velut inimicos diis suis ab omnibus persequendos. Quod ubi primum pervenit ad notitiam Thebaidę legionis praeteriens Octodorum oppidum ad locum, cui Acauno nomen est, celeriter properavit, ut duodecim milium spatio ab Octodoro separata necessitatem committendi sacrilegii praeteriret. Acaunum accolę interpretatione Gallici sermonis saxum dicunt. Quo in loco ita vastis rupibus Rhodani fluminis cursus artatur, ut commeandi facultate subtracta constratis pontibus viam fieri itineris necessitas imperaret. Undique tamen inminentibus saxis parvus quidem sed amoenus inriguis fontibus campus includitur, ubi fessi milites legionis Thebeae post laborem tanti itineris resederunt (resid- m.pr.).

(3) Maximianus Caesar, dum ad sacramenta superius memorata cunctos in exercitu suo cogeret, agnovit praetergressam, ut diximus, legionem. Subito iracundiae furore conpletus satellites mittit, ut legionem ad sacramentorum suorum sacrilegia revocarent. Erat in eadem legione primicerius Mauricius et signifer Exsuperius et Candidus senator, qui ita commilitonibus suis praeerant, ut amore potius aequalibus (aequalitatibus m.pr.) quam terrore militari (-e m.pr.) oboedienda praeciperent. Requirunt itaque quid Maximianus Caesar ira dictante mandasset. Dictum ab his est, quos Caesar miserat milites omnes immolasse hostias, libasse sacrificia et sacramenta fanatici ordinis praebuisse, iubere Caesarem, ut legio festinanter reverteretur (revertens ? m.pr.) commilitonumque (que adi.m.sec.) pareret exemplo. Tunc hi qui praeerant legioni miti affatu dedere responsum, praetergressos se Octodurum, quia iam fama ad eos sacrificiorum ordinem detulisset, fas sibi visum esse, ne demonum aras christianorum videret obtutus; esse sibi in animo deum vivum colere, traditam orientali more religionem (releg- m.pr.) usque ad diem vitae perenniter custodire, ad bellorum usum paratam legionis esse virtutem, ad committenda vero sacrilegia, sicut Caesar praecepit, Octodorum non redire.

(4) Reversi itaque satellites (-iti m.pr.) nuntiaverunt obstinatos esse animos legionis nec velle praeceptis imperatoris oboedire. Tunc Maximianus Caesar iracundiae nimietate succensus ad hanc vocem subito furore prosiluit: "Ergone milites mei imperatoria praecepta et sacrorum meorum ordinem spernunt! Sanctiendum erat vindicta publica etiam si tantum maiestatem regiam contempnere voluissent; iungitur dispectui meo caelestis iniuria et mecum pariter religio Romana contemnitur. Sentiat contumax miles me non solum mihi sed etiam numinibus meis dare posse vindictam; iam nunc fidelissimorum meorum turba festinet, decimum quemque morti funesta sors praebeat, discant aequalium nece quos ordo praemiserat moriendi, qualiter Maximianus vel sibi vel numinibus suis hac severitate dederit ultionem!"

(5) Post hanc vocem parituris iussio infausta porrigitur, ad legionem velociter properatur, crudelia praecepta reserantur. Traduntur neci quos ordo reperit numerandi, laeti percussoribus cervices prebent (prob- m.pr.) solaque inter eos est de gloriosę mortis occupatione contentio. Perfecto scelere ut Octodorum legio redeat iubetur. Tunc Mauritius primicerius paulolum a satellitibus regiis segregatus convocat legionem et hac oratione sancti oris alloquitur: "Gratulor virtuti vestrae, commilitones optimi, quod amore religionis nulla (nullam m.pr.) vobis Caesaris praecepta attulere formidinem; gaudentibus quodam modo animis tradi ad necem gloriosam commilitones vestros vidistis. Quam timui ne quisquam, quod armatis facile est specie defensionis, beatissimis funeribus manus obvias afferre (m.pr. adf??) temptaret! Iam mihi ad huius rei interdictum Christi nostri parabatur exemplum, qui exemptum vagina apostoli gladium propriae vocis iussione recondidit, docens maiorem armis omnibus Christianam esse virtutem. Hic deus Christus plane mentes vestras manusque prohibuit, ne quisquam divino operi mortalibus dexteris obviaret. Quin immo coepti operis fidem perenni religione complete! Actenus exempla sacris inserta codicibus legebamus; iam nunc per nosmet ipsos quos sequi deberemus aspeximus. Ecce vallatus sum commilitonum meorum corporibus, quos de latere meo funestus satelles eripuit, aspersus sum cruore sanctorum et sacri sanguinis reliquias vestibus meis porto et dubito eorum sequi necem, quorum gratulans ammiror exemplum? Et vacat cogitare quid imperator iubeat, qui sorte mihi mortalitatis aequalis est. Si habere aliquid virium imperatoria praecepta potuissent, circa beatissimorum puerorum corpora regis Persarum valuisset incendium nec contempnere leonum rugitus lacu clausus propheta potuisset. Sacramenta olim dedisse nos memini quod contemptu lucis istius et disperatione vitae defensare rem publicam deberemus; iam tunc promisi mei corporis vilitatem et spopondi hanc imperatoribus fidem nec tamen mihi ullus tunc regna caelestia promittebat. Quid Christo spondente faciendum est, si hoc potuimus militię devotione promittere? Quin immo, fortissimi commilitones, olim devotas animas subdamus (-demus ? m.sec.) praeciosissimę passioni, in nobis virilis animus, fides inviolata permaneat! Iam cerno ante tribunal Christi stantes eos quos neci paulo ante satelles regius deputavit; illa vero gloria est, quae aeternitatem beatam vitae huius brevitate mercatur. Aequali omnes animo, una voce responsum satellitibus demus, adnuncia: "Milites quidem, Caesar, tui sumus et ad defensionem rei publicae Romana arma suscepimus nec umquam aut desertores bellorum aut proditores militiae fuimus aut ignave formidinis meruimus subire flagitium. Tuis etiam obtemperaremus pręceptis nisi instituti legibus christianis daemonum cultus et aras semper pollutas sanguine vitaremus. Comperimus praecepisse te, ut aut sacrilegiis pollueres Christianos aut punires (punieris m.pr.). Nec non inquiras longius latitantes, nos omnes Christianos esse cognosce; habebis potestati tuae subdita omnium corpora, auctorem vero suum respicientes Christum animas non tenebis." Haec sicut vir sanctus dixerat, legionis probatur assensu et Caesari per satellites nuntiatur.

(6) Inclementi praecepit iussione, ut iterum decimum renovatae crudelitatis ordo consumeret. Post hanc vocem ad legionem velociter properatur, crudelia pręcepta peraguntur, reliquos Octodurum redeant (redirent m.s.) iubetur. Tunc Exsuperius, quem ante principem vel campiductorem (-doc- m.pr.) superius memoravi, correptis legionis suae signis hac circumstantes oratione confirmat: "Tenere me, commilitones optimi, saecularium quidem bellorum signa perspicitis, sed non ad haec arma provoco, non ad haec bella animos vestros virtutemque conpello; aliud nobis genus eligendum est proeliorum, non per hos gladios potest ad regna caelestia properari. Robur (robor m.pr.) nobis opus est animorum; invicta defensio est fidem, quam deo promiseris, in ultimis custodire. Iam de commilitonum nostrorum gloria, ea quae divino cernebat obtutu, Mauricius est locutus, ego vobis victoriam plenam, si Christo creditis (credidistis a.c.), repromitto. Proiciant dexterae nostrae arma ista cum signis militaribus, prestabit hoc Christus, ut mox in ipso caelesti, sicut promittitur, regno alia vobis Exsuperium vestrum videatis signa monstrare. Vadat quin immo funestus satelles et haec truculento regi nuntiet: "Inexsuperabiles legionis istius animos, Caesar, agnosce; tela proicimus; exarmatas quidem dexteras satelles tuus (tuis m.pr.), sed armatum fide catholica pectus inveniet. Occide, prosterne, resecandas gladiis percussoribus cervices praebemus intrepidi; haec nobis iocundaria sunt, dummodo quod te cum sacrilegiis tuis contemnimus ad regna iam nunc caelestia properantes (properemus p.c.)." Haec mandata legionis remeans ad Maximianum Caesarem satelles nunciat.

(7) At ille, quasi nihil iterato fuisset scelere perpetratum, ire propere exercitum iubet et circumfundi (iubet del.) legionem nullumque de tanto sanctorum exercitu praecipit derelinqui. Ventum itaque est, circumsistit beatam legionem turba carnificum, omnis aetas sine discretione perimitur lanianturque beata corpora et devotas deo animas fideli mortis professione commendant. Peracta tandem caede inter omnes sanctorum percussores pręda dividitur. Namque Maximianus facultatem dederat, ut, quisque legionis illius militem iugulasset, interempti spoliis uteretur. Divisa igitur omnium praeda ad vescendum epulandumque victrix turba consedit,

(8) cum interea veteranus quidam ultimę aetatis senio fatigatus, nomine Victor, ad contaminatum caedibus locum itineris necessitate deductus est. Dum ad epulas pro aetatis veneratione ab omnibus rogaretur, requirere coepit, quaenam esset causa laetitiae, quod inter tot corpora peremptorum gaudentes exultantesque possint milites epulari. Dictum a quodam est, quod legio Christianę legis studio cęrimonias Romanas cultumque numinum pariter cum imperatoriis iussionibus contempnere voluisset (-nt m.pr.) dataque neci esset, ut disciplinę militaris traditus ordo severius teneretur. Tunc Victor alte gemitum trahens graviterque suspirans exclamat: "Heu me, qui per tot annorum militiam ad hanc infelicem aetatem veni et in hac legione militare non merui; quam bene inter tales gloriosęmortis honore donatus (-tis m.pr.) finem vitae invenire potuissem! Saltim si commilito indignus eram vel me ante actas oras viandi necessitas detulisset, ut senilis pectoris cruor tantorum virorum victimis misceretur, obtuleram (obtulissem s.lin.) corpus hoc neci, dummodo tantę laudis consortio non carerem." Talia dicente (-em m.pr.) profanorum statim turba vallavit, quae utrum Christianus esset respondere minaciter iubet.

(9) At ille, paululum oculos ad caelum erigens, tali percunctantibus (-cont- p.c.) sermone respondit: "Longus me vivendi usus ad hanc, quam videtis, perduxit aetatem. Quaecumque in hoc mundo aguntur (agantur m.pr.) aut studium reperit aut rerum volubilitas agit aut varius semper casus infestat; quodcumque volumus, optamus, scimus aut cupimus, totum mundum caligine submersum tenebris circumfluentibus latet, nisi nobis aut viam Christus ostenderit aut lumen Christus effulserit. Quod ego fideli mente perpendens utinam ultimo contester affectu! Quod si me ad tempus paulo ante trucidatę legionis itineris necessitas detulisset, conviviis vel epulis vestris horum funerum consortia (-io m.pr.) praetulissem. Sed etiam nunc praestabit Christus, ut Christianum me vel post professionem meam transire ulterius per beata funera non sinatis." Haec eo loquente subita percussoris obtruncat insania. Ita vir sanctus consortium sanctorum celeri confessione promeruit.

(13) Haec nobis tantum de numero isto martyrum comperta sunt (sint m.pr.) nomina, id est beatissimi Mauricii, Exsuperii, Candidi, Innocentii Victoris atque Vitalis; cetera vero nobis quidem incognita, sed in libro vitae sunt scripta.

(14) Ex hac eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus et Victor, quos Salodoro passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est super Ara flumine (-a m.pr.) non longe a Reno positum.

(15) Opere praetium est etiam illud indicare, quis (quid a.c.) deinde Maximianum trucem tyrannum exitus consecutus sit. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino, tunc regnum tenenti, mortem moliretur, deprehenso dolo illius aput Massiliam captus nec multo post strangulatus teterrimoque hoc supplicio affectus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum martyrum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro, huius loci episcopo revelata traduntur. In quorum honore cum strueretur basilica, quae vaste nunc adiuncta rupi est, quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi:

(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad hoc opus videbantur, quidam adesset faber, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, quo ceteri ad expectanda diei eius festa abscesserant, in fabrica solus substitisset (-stet- m.pr.), in illo secreto se subito clara luce manifestantibus sanctis hic idem faber rapitur atque ad poenam vel ad suplicia distenditur, et visibiliter turbam martyrum cernens, verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ecclesiae solus deesset, vel illud fabricae opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constitit, ut faber ille consternatus et territus salutare sibi nomen poposceret, statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis pretermittam, quod perinde clarum atque omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralitica fuisset obstricta, ut etiam pedum usus negaretur, a viro suo istic per multa itineris spatia (multorum it. spatium a.c.) deferretur (defereretur m.pr.) poposcit. Quo cum pervenisset, sanctorum martyrum basilicam famulantium manibus inlata pedibus ad diversorium rediit ac sanitati (-e ? m.pr.) de praemortuis restituta membris miraculum suum ipsa circumtulit.

(19) Haec duo tantum mira passione sanctorum inserenda credidi. Ceterum satis multa sunt, quae vel in purgatione demonum vel in reliquis curationibus cotidie illic per sanctos martyres domini virtus operatur.

(20) Neque enim hoc omitendum (omm- m.pr.) est, quod per longum temporis tractum beati Innocentii martyris ossa Rodanus revelavit. Iugi enim eluvii (-io m.pr.) vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernicie (-ae m.pr.) ad sepulturam martyris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terrae protulit, ut in gurgitis sui procella dimergeret, sed ob gloriosa devotione intra ambitum basilicae ceteris martyribus sepulturae praeciperet (-it m.pr.) sociari. Cuius translationem a sanctae recordationis Domiciano Genavensi et Grado Agustanę urbis vel Protasio, tum temporis huius loci epo (epi a.c.), caelebratam recolentes cotidiana devotione et laudibus frequentamus, adiuvante domino nostro Iesu Christo filio tuo (f.t. del.) qui tecum (te del.) patre et spiritu sancto vivit et regnat in saecula seculorum. Amen.

Explicit passio sancti Mauricii cum sociis suis.