Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

12x+ Rouen, B.M., 1404 (U. 20), début XIIe s., Fécamp, O.S.B.; passionnaire ─ f. 79v─81v
LC I Incipit passio sancti Mauricii sociorumque eius.

(Prologus Eucherii) Sanctorum passionem martyrum, qui Agaunum locum glorioso sanguine illustrant, pro honore gestorum stilo explicamus, ea utique fide, qua ad nos martyrii ordo pervenit. Nam per succedentium relationem rei gestę memoriam nondum intercepit oblivio. Et si pro martyribus singulis loca singula,quę eos possident, vel singule urbes insignes habentur, nec immerito, quia pro deo summo preciosas sancti animas refundunt, quanta excolendus est reverentia sacer ille locus, in quo tot pro Christo martyrum milia ferro cesa referuntur! Nunc iam ipsam beatissimę passionis causam loquamur.

(1) LC II Dioclitianus igitur quondam Romanę rei publicę princeps, cum ad imperium [totius orbis] fuisset electus aliasque provincias perturbari quorundam pręsumptione perspiceret, ad consortium imperii vel laboris olim sibi commilitonem Herculium Maximianum Cęsarem fecit eumque contra Amandum et Elianum, qui in Bagaudarum loco presumptione servili arma commoverant, ad Gallias destinavit. Cui ad supplementum exercitus legionem Thebeam ex orientalibus militibus ire pręcepit. Que legio sex milia sescentos sexaginta sex viros validos animis et instructos armis antiquorum Romanorum habebat exemplo.

LC III Hi igitur milites Christianę religionis ritum orientali traditione susceperant ab Ierosolimitanę urbis epo nomine Zabda fideique sacrę virtutem armis omnibus preponebant. Ad urbem quippe Romanam itinere attingentes eandem Christianitatis fidem, quam acceperant, apud beatum Marcellinum, predictę Romanę urbis pontificem, confirmaverunt, ut ante gladio interirent quam sacram Christi fidem, quam acceperant, violarent. Recepti igitur a Dioclitiano Cęsare iubentur, ut post Maximianum collegam itinere, quo cęperant, Gallias tenderent.

(2) Maximianus Cęsar, qui usu quidem milicię bellis aptus sed idolorum precipuus cultor, ferus animo, avaritia anxius, opere crudelis, libidini deditus cęterisque vitiis obsessus potestatem imperialem nimia crudelitate polluerat, in Galliam properans ad Alpium Pinninarum aditum venit. Transmeantibus iter Alpium post arduam et horridam viam subito ęqualis loci campestris occurrit grata planities. Quo in loco oppidum factum est, quod Octodorum nomen accepit, circa quod irrigua fluminibus prata et agrorum fertilis cultura protenditur, deinde Rodani fluminis validus cursus nando meat. [qui mole sua leniter fluens regionis ipsius gratiam propria amenitate commendat.] LC IIII Transcensis igitur Alpibus Maximianus Cesar Octodorum venit ibique sacrificaturus idolis suis convenire exercitum iussit atroci proposita iussione ut per aras dęmonibus consecratas iurarent coęqualibus sibi animis contra Bagaudarum turbas esse pugnandum christianos vero velut inimicos diis suis ab omnibus persequendos. Quod cum primum pervenit ad noticiam Thebaidę legionis preteriens Octodorense oppidum ad locum, cui Agaunum nomen est, celeriter properavit, ut octo milium spacio ab Octodoro separata necessitatem committendi sacrilegium preteriret. [Agaunum accole interpretatione Gallici sermonis saxum dicunt.] Quo in loco vastis rupibus Rodani fluminis cursus artatur, ut commeandi facultate subtracta constratis pontibus viam fieri itineris necessitas imperaret. Undique tamen imminentibus saxis parvus quidem sed tamen amęnus et irriguus fontibus campus includitur, ubi fessi milites legionis Thebeę post laborem tanti itineris resederant.

(3) LC V Maximianus Cęsar, dum ad sacramenta superius memorata cunctos in exercitu suo adesse cogeret, agnovit pretergressam, ut diximus, legionem. Et subito iracundię furore completus satellites mittit, ut legionem ad [Halbe Seite wohl zerstört. sacramentorum suorum sacrilegia revocarent. Erat autem in eadem legione primicerius Mauricius et signifer Exsuperius et Candidus senator, qui ita commilitonibus suis preerant, ut amore potius equalitatis quam terrore militario ebediendo preciperent. Requirunt itaque quid Maximianus Cesar ira dictante mandaret.] 3,5 Dictumque est eis, quod Cęsar iuberet milites suos omnes immolare hostias, libare sacrificia et sacramenta fanatici ordinis attrectare, iuberetque Cęsar, ut legio festinanter reverteretur et ad commilitonum se prepararet exemplum. Tunc hi qui pręerant legioni miti affatu dederunt responsum, ob hoc transgressos Octodorum, quia iam fama ad eos sacrificiorum ordine pervenisset, nefas sibi visum esse, ut dęmonum aris christiani contaminari viderentur. [esse sibi in animo] Deum vivum colere, et traditam orientali more religionem usque ad finem vitę perenniter custodire; ad bellum pręparatam esse virtutem legionis, ad committenda vero sacrilegia, sicut Cęsar praecepit, Octodorum non redire.

(4) LC VII Reversi itaque satellites nunciant obstinatos esse animos legionis nec velle pręceptis imperatoris obędire. Tunc Maximianus Cęsar iracundię nimietate succensus ad hanc vocem subito furore repletus prosilivit dicens: "Ergo milites mei imperatoria precepta et sacrorum meorum ordinem spernunt! Statuenda esset vindicta publica, etiam si tantum maiestatem regiam contemnere voluissent; iungitur despectui meo cęlestis iniuria et mecum pariter religio Romana contemnitur. Sentiat contumax miles non solum mihi sed etiam diis meis me dare posse vindictam; iam fidissimorum turba festinet, decimum quenque morti funesta sors prebeat, discant ęquali nece (-em necem a.c.?.) quos ordo premiserit moriendi, qualiter Maximianus vel sibi vel diis suis hac severitate dederit ultionem!" VIII

(5) Post hanc denique vocem apparitoris iussio infausta discurrit, ad legionem velociter properatur, crudelia precepta reserantur. Traduntur neci quos ordo repperit numerandi, lęti percussoribus cervices prebent solaque inter eos erat de gloriosę mortis acceleratione contentio. Perfecto itaque scelere ut Octodorum legio redeat iubetur. Tunc Mauricius primicerius paululum a satellitibus regis segregatus convocat legionem et hac oratione sanctiores alloquitur: "Gratulor virtuti vestrę, commilitones optimi, quod amore religionis nullam vobis Cęsaris preceptum attulit formidinem; gaudentibus quodam modo animis tradi ad necem gloriosam commilitones vestros vidistis, quibus timui ne quisquam, quod armatis facile est specie defensionis, beatissimis funeribus manus obviam afferre temptaret! [Iam mihi ad huius rei interdictum Christi nostri paratur exemplum, qui exemptum vagina apostoli gladium proprie vocis iussione recondidit, docens maiorem armis omnibus Christiane confidentie esse virtutem.] Hic deus Christus plane mentes vestras manusque prohibuit, ne quisquam divino operi mortalibus dextris obstitisset. Quin immo cępti operis fidem perenni religione complerent! Hactenus igitur exempla sacra inserta, commilitones mei, codicibus legebamus; iam nunc per nosmet ipsos quos sequi deberemus aspeximus. Ecce vallatus sum commilitonum meorum corporibus, quos de latere meo funestus satelles abstraxit, aspersus sum cruore sanctorum et sanguinis reliquias vestibus meis porto et dubito eorum sequi necem, quorum gratulans admiror exemplum? Non magnopere curandum est, quid imperator iubeat, qui sorte mihi mortalitatis ęqualis est. [Si habere aliquid virium imperatoria precepta potuissent, circa beatissimorum puerorum corpora regis Persarum valuisset incendium nec leonum ora lacu clausus evadere propheta potuisset. Sacramenta olim dedisse nos memini quod contemptu lucis istius et desperatione vite defensare rem publicam deberemus; iam tunc promisi mei corporis vilitatem et spopondi hanc imperatoribus fidem nec tamen mihi ullus tunc regna celestia promittebat. Quid Christo spondente faciendum est, si hoc potuimus milicie devotione promittere? Quin immo, fortissimi commilitones, olim devotas animas subdamus preciosissime passioni, sit nobis virilis animus, fides immolata permaneat! Iam cerno ante tribunal Christi stantes eos quos neci paulo ante satelles regius deputavit; illa vera gloria est, que eternitatem beatam vite huius brevitate mercatur.] Equales omnes animo, una voce responsum satellitibus demus: "Milites quidem, Cęsar, tui sumus et ad defensionem rei publicę Romana arma suscepimus nec unquam aut desertores bellorum aut proditores fuimus milicię aut ignavę formidinis meruimus subire flagitium. [Tuis etiam obtemperaremus preceptis nisi instituti legibus christianis demonum cultus et aras semper pollutas sanguine vitaremus. Comperimus praecepisse te, ut aut sacrilegiis pollueres Christianos aut deleres] Non inquiras longius latitantes, nos omnes Christianos esse cognosce; habebis potestati tuę subdita omnium corpora, auctorem vero suum respicientes Christum animas non tenebis." Hęc denique vir sanctus dei Mauritius dixerat, legionis probatur assensio et Cęsari per satellites nunciatur.

(6) Pręsenti precepit iussione, ut iterum decimum renovatę crudelitatis ordo consumeret. Post hanc vocem ad legionem velociter properatur, crudelia precepta peraguntur, reliqui vero ut Octodorum redeant iubetur. Tunc Exuperius, quem ante principem vel campidoctorem [superius] memoravi, correptis legionis sue signis hac circumstantes oratione confirmat: "Tenere me, commilitones optimi, secularium quidem bellorum signa perspicitis, sed non ad hec arma provoco, nec ad hęc bella animos vestros virtutemque cohortor; aliud genus nobis eligendum est preliorum, non per hos gladios potestis ad regna cęlestia properare. Robur nobis opus est animorum; invicta defensio fidem, quam deo promisimus, in ultimis custodire. Iam de commilitonum nostrorum gloria, qui divino certaverunt obtutu, -superest, ut victori deo gratias agamus -(insertum: ... descendens dominus Iesus de monte. Require innatali Sancti Sebastiani martyris. L XII,) gloriosus igitur vir Mauricius sic est locutus, ego vobis victoriam plenam, si Christo creditis, repromitto. Proiciant dexterę vestrę arma ista cum signis militaribus, prestabit hoc Christus, ut mox in ipso cęlesti, sicut promittitur, regno alia vobis Exuperium vestrum videatis signa monstrare. Vadat quin immo funestus satelles et hęc truculento regi nunciet: "Milites sumus, imperator tui, sed tamen servitutem libere confitemur dei. Tibi miliciam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vitę exordium sumpsimus. Offerimus in quenlibet hostem manus nostras, quas sanguine innocentum cruentare nefas ducimus. Dexterę istę pugnare adversus impios atque inimicos sciunt, laniare pios et concives nesciunt. Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse. Nichil nobis de secundis credas necesse est, si prima prumpimus. Christianos ad penam per nos requiri iubes; iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt: habes hic nos confitentes deum patrem omnipotentem, auctorem omnium, et filium eius Jesum Christum deum credimus. Tenemus ecce arma et non resistimus, quia mori magis quam occidere parati sumus, et innocentes interire quam noxii vivere preoptamus. Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid admoveris, ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos fatemur, persequi Christianos non possumus.

Hec nobis iocundiora sunt, dummodo [quia] te cum sacrilegiis tuis contemnimus et ad regna iam nunc cęlestia properamus." Flagrabat iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus ardor.

(7) Hęc denique mandata legionis Maximianus Cęsar per satellites cum audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos virorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocari, quasi nichil iteratum fuisset scelus perpetratum, ire propere exercitum iubet et una sententia circumfundi imperat legionem nullumque de tanto sanctorum exercitu precepit relinqui. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impium ferrum, mori non recusantes vitę amore. Cędebantur itaque passim gladiis, non reclamantes saltem aut repugnantes, sed depositis armis cervices persecutoribus prębentes ad iugulum persecutoribus vel intactum corpus offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum multitudine elati sunt, ut ferro conarentur asserere iusticię causam, sed hoc solum reminiscentes se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tanquam agnus non aperuit os suum, ipsi quoque tanquam grex dominicarum ovium laniari se veluti ab irruentibus lupis passi sunt. [Ventum itaque est, circumsistit legionem beatam turba carnificum,] Omnis ętas sine discretione perimitur trucidanturque (-que m.sec.adi.) beata corpora et devotas deo animas fideli mortis professione commendant. Operta est terra illic procumbentibus in mortem corporibus iustorum, fluxeruntque pretiosi sanguinis rivi. Quę unquam rabies absque bello tantam (tantum?) humanorum corporum stragem dedit, quę feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo deliquit. Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem presentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, quę ut credimus cum illis angelorum legionibus iam collaudat deum Sabaoth in cęlis.

[Hic desinit passio codicis 12x.]