15h+ Bruxelles, B.R., 9786─90, XVe s., Eglise de Münsterbilsen; f. 45r─55v; ce manuscrit exceptionnel contient également la Legenda, 63r─67r + 146v
[Anfang der Kopie fehlt.]
(3) Requirunt itaque quid Maximianus Caesar ira dictante mandasset. Dictum est ab hiis, quod Cesar iusserat milites omnes immolasse hostias, libasse sacrificia et sacramenta phanatici ordinis prebuisse, iubere Caesarem, ut legio festinanter revertens commilitonum pareret exemplo. Tunc hii qui preerant legioni miti affatu dedere responsum, ob hoc transgressos Octodorum, quia iam fama [ad eos] pervenisset de ordine sacrificiorum; fas sibi visum non esse, ut demonum aras christiani contaminare viderentur; esse sibi in animo deum vivum colere, traditam orientali more religionem usque ad diem vite perheniter custodire, ad bellorum usum paratam legionis esse virtutem, ad committenda vero sacrilegia, sicut Cesar precepit, Octodorum non redire.
(4) Reversus itaque satelles nuntiat obstinatos esse animos legionis nec velle preceptis imperatoriis obedire. Tunc Maximianus [Caesar] iracundie nimietate succensus ad hanc vocem subito furore prosiliit dicens: "Ergone milites mei imperatoria precepta et sacrorum meorum ordinem spernunt! Sanxiendum erat vindicta publica etiam si tantum maiestatem regiam contempnere voluissent; iungitur despectui meo celestis iniuria et mecum pariter religio Romana contemnitur. Sentiat contumax miles me non solum michi sed etiam diis meis dare posse vindictam; iam nunc fidissimorum meorum turba festinet, decimum quemque morti funesta sors prebeat, discant aequalem necem quos ordo premiserit moriendi, qualiter Maximianus vel sibi vel diis suis hac severitate dederit ultionem!"
(5) Post hanc vocem apparitoris iussio infausta porrigitur, ad legionem velociter properatur, crudelia precepta reserantur. Traduntur neci quos ordo repperit numerandi, leti percussoribus cervices prebent solaque inter eos erat de gloriose mortis occupatione contentio. Perfecto itaque scelere ut Ottodorum legio redeat iubetur. Tunc Mauricius primicerius paululum a satellitibus regis segregatus convocat legionem et hac oratione sanctiores alloquitur: "Congratulor virtuti vestre, commilitones optimi, quod amore religionis nullam vobis Cesaris preceptum attulit formidinem; gaudentibus quodam modo animis tradi ad necem gloriosam commilitones vestros vidistis. Quos timui ne quisquam, quod armatis facile est specie defensionis, beatissimis funeribus manus obviam afferre temptaret! Iam michi ad huius rei interdictum Christi nostri parabatur exemplum, qui exemptum vagina apostoli gladium proprie vocis iussu recondidit, docens maiorem armis omnibus Cristiane confidentie esse virtutem. Hic deus Cristus plane mentes vestras manusque prohibuit, ne quisquam divino operi mortalibus dextris obviaret. Quin immo cepti operis fidem perheni religione complete! Hactenus exempla sacris inserta codicibus legebamus; iam nunc per nosmet ipsos quos sequi deberemus aspeximus. Ecce vallatus sum commilitonum meorum corporibus, quos de latere meo funestus satelles eripuit, aspersus sum cruore sanctorum et sacri sanguinis reliquias meis vestibus porto nec subito eorum sequi necem, quorum gratulans ammiror exemplum? Et vacat cogitare quid imperator iubeat, qui sorte michi mortalitatis equalis est. Si habere aliquid virium imperatoria precepta potuissent, circa beatissimorum puerorum corpora regis Persarum valuissent incendium nec contempnere leonum rugitus lacu clausus propheta potuisset. Sacramenta nos olim dedisse memini quod contemptu lucis istius et desperationis vite defensare rem publicam deberemus; iam tunc promisi corporis mei vilitatem et respondi hanc imperatoribus fidem nec tamen ullus michi tunc regna promittebat celestia. Quid ergo Cristo spondente faciendum est, si hoc potuimus milicie devotione promittere? Quin immo, fortissimi commilitones, olim devotas animas subdamus preciosissime passioni, sit in nobis virilis animus, fides inviolata permaneat! Iam cerno ante tribunal Cristi stantes eos quos neci paulo ante satelles regius deputavit; illa vera gloria est, que eternitatem beatam vite huius brevitate mercatur. Aequali omnium animo, una voce responsum satellitibus est, nuntiate milites Cesari: "Tui sumus, Cesar, et ad defensionem rei publice Romana arma suscepimus nec umquam aut desertores bellorum aut proditores milicie fuimus aut ignave formidinis meruimus subire flagitium. Tuis etiam obtemperaremus preceptis nisi instituti legibus cristianis demonum cultus et aras semper pollutas sanguine vitaremus. Comperimus precepisse te, ut aut sacrilegiis pollueres Cristianos aut punires ac dedenis interfectis nos velis terrere. Non inquiras longius latitantes, nos omnes Christianos esse cognosce; habebis potestati tue subdita omnium corpora, auctorem vero suum respicientes Cristum animas non tenebis." Hec sicut vir sanctus dixerat, legionis probantur assensu et Cesari per satellites nuntiantur.
(6) Tunc Cesar inclementi precepit iussione, ut iterum decimum renovatum crudelitatis ordo consumeret. Post hanc vocem ad legionem velociter properatur, crudelia precepta peraguntur, reliqui ut Ottodorum redeant iubentur. Tunc Exuperius, quem ante principem vel campiductorem superius nominavi, correptis legionis sue signis hac circumstantes oratione confirmat: "Tenere me, commilitones optimi, secularium quidem bellorum signa conspicitis, sed non ad hec arma provoco, non ad hec bella animos vestros virtutemque percello; aliud nobis genus eligendum est preliorum, non per hos gladios potestis ad regna celestia pervenire. Robur nobis opus est animorum; invicta defensio fidem, quam deo promisimus, in ultimis custodire. Iam de commilitonum nostrorum gloria, ea que divinum cernebat obtutum, gloriosus vir Mauricius est locutus, ego vobis victoriam plenam, si Cristo creditis, repromitto. Proiciant dextre vestre arma ista cum signis militaribus, prestabit hoc Cristus, ut mox in ipso celesti, sicut promittitur, regno alia vobis Exuperium vestrum videatis signa monstrare. Vadat quin immo funestus satelles et hec truculento regi nunciet: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servi, quod libere confitemur, dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vite exordium sumpsimus. Sequi, imperator, te in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus deum, utique auctorem nostrum dominum, auctorem vero velis nolis tuum; si non tam funesta agere compellemur, ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus; sin aliter, illi parebimus potius quam tibi. Offerimus nostras in quemlibet [hostem] manus, quas sanguine innocentium cruentare nefas ducimus. Dextere iste pugnare adversus impios atque inimicos sciunt, [laniare pios et concives nesciunt]. Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse. Pugnavimus semper pro iusticia, pro pietate, pro innocentium salute. Hec fuerunt hactenus nobis precia periculorum. Pugnavimus pro fide, quam quoque conservabimus tibi, si hanc deo nostro exhibemus! Iuravimus primo in sacramenta divina, iuravimus inde in sacramenta regia; nichil nobis de secundis credas necesse est, si priorem prerumpamus. Cristianos ad penam per nos requiri iubes; iam tibi ex hoc alii requirendi sunt: habes [hic] nos confitentes deum patrem, auctorem omnium, et fidelium eius Jesum Cristum credimus. Videmus laborum periculorum[que] nostrorum socios, nobis quoque eorum sanguine aspersis, trucidari ferro, et tamen sanctissimorum commilitonum mortes et fratrum funera non flevimus non doluimus, sed potius laudavimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti sunt pati pro domino deo eorum. Nunc vobis nil hoc ultime vite necessitas in religionem cogit, non nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltim, que fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus ecce arma et non resistimus, quia mori magis quam occidere satis maluimus, et innocentes interire quam noxii vivere preoptamus. Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid admoveris, ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos esse fatemur, persequi Christianos non possumus. Inexuperabiles legionis istius animos Cesar agnoscat; tela proicimus; exarmatas quidem dextras satelles tuus, sed armatum fide catholica pectus inveniet. Occide, prosterne, secandas gladiis percussoribus cervices prebemus intrepidi; hec vobis iocundiora sunt, dummodo te cum sacrilegiis tuis contempnimus ad regna iam celestia properantes." Flagrabat enim tunc in beatissimis viris martirii gloriosus ardor. Hec mandata legionis remeans ad Maximianum Cesarem satelles nunciat.
(7) At ille, quasi nichil iterato scelere fuisset perpetratum, ire propere exercitum iubet et circumfundi imperat legionem nullumque de tanto sanctorum exercitu precepit relinqui. Ventum itaque est, circumsistit beatam legionem turba carnificum. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impium ferrum. Mori non recusantes pro vite amore cedebantur; itaque passim non gladiis reclamantes saltim aut repugnantes, sed et depositis armis cervices persecutoribus prebentes et iugulum [percussoribus] vel intectum corpus offerentes, [Non in ipsa suorum multitudine, non armorum munitione elati sunt,] ut ferrum conarentur asserere iustitie causam, sed hec solum reminiscentes se illum confiteri, qui non reclamando ad occisionem ductus est et tamquam agnus non aperuit os suum, ipsi quoque tanquam grex dominicus ovium laniari se tanquam ab irruentibus lupis passi sunt. Omnis etas sine discretione perimitur lanianturque beata corpora et beatas deo animas fideli mortis professione commendant. Operta est terra illic procumbentibus in morte iustorum corporibus, fluxeruntque pretiosi sanguinis rivi. Que unquam rabies absque [bello] tantam humanorum corporum stragem dedit, [quae feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus,] quia contempserunt rem presentium ob spem futurorum. Sic interfecta est plane illa angelica legio, que ut credimus cum illis angelorum ordinibus legionibus iam collaudant deum in excelsis. Peracta tandem cede inter omnes sanctorum percussores preda dividitur. Nam Maximianus facultatem dederat, ut, quisquis legionis illius militem iugulasset, interempti spoliis uteretur. Divisa igitur omnium preda ad vescendum epulandumque victrix turba consedit.
(8) Interea veteranus quidam ultime etatis senio fatigatus, nomine Victor, ad contaminatum cedibus locum itineris necessitate ductus est. Et cum ad epulas pro etatis veneratione ab omnibus rogaretur, requirere cepit, quenam esset causa letitie, quod inter tot corpora peremptorum gaudentes exultantesque possent milites epulari. Dictum est a quodam, quod legio Christiane legio studio cerimonias Romanas cultumque deorum pariter cum imperatoriis iussionibus contempnere voluisset dataque neci esset, ut discipline militaris traditus ordo severius teneretur. Tunc Victor alte gemitum trahens graviterque suspirans detestatus est convivium et simul exclamat: "Heu heu me, qui per tot annorum militiam ad hanc infelicem etatem perveni et in hac legione militare non merui; quam bene inter tales gloriose mortis honore donatus finem vite invenire potuissem! Saltem si commori dignus non eram vel me ante actas horas in hanc necessitas detulisset, ut senilis pectoris cruor tantorum virorum victimis insereretur, obtuleram hoc corpus neci, dummodo tantę laudis consortio non carerem." Talia dicentem prophanorum turba statim eum vallavit, que utrum Cristianus esset respondere minaciter iubet.
(9) At ille, paululum oculos ad celum erigens, tali percunctantibus sermone respondit: "Longus me vivendi usus ad hanc, quam videtis, perduxit etatem. Quecumque in hoc mundo aguntur aut studium repperit aut rerum volubilitas agit aut varius semper casus infestat; quodcumque volumus, optamus, scimus autem cupimusque, totum mundum caligine submersum tenebris circumfluentibus latet, nisi nobis aut viam Cristus ostenderet aut lumen Christus effulserit. Quod ego fideli mente perpendens utinam ultimo contester effectu! Quod si me ad tempus paulo ante trucidate legionis itineris necessitas detulisset, conviviis vel epulis vestris horum funerum consortium pretulissem. Sed etiam nunc prestabit Cristus, ut Cristianum me vel propter professionem meam ulterius per beata funera transire non sinatis." Hec eo loquente subito percussoris eum obtruncat insania. Ita vir sanctus consortium sanctorum celeri confessione promeruit ceterisque martiribus in eodem loco sicut morte ita et honore coniunctus.
(13) Hec nobis tantum de numero istomartyrum comperta sunt nomina, id est beatissimi martyrum Mauricii, Exuperii, Candidi Victoris, Innocentii atque Vitalis; cetera vero nomina nobis quidem incognita, sed in libro vite sunt conscripta.
(14) Nam et ex eadem legione etiam fuisse dicuntur Ursus et Victor, quos Solodoro passos fama confirmat. Solodorum vero castrum est super Arole flumine non longe a Reno positum.
[Ex passione Ursi et Victoris]: Igitur cum beati martyres Ursus et Victor Solodoro furorem Maximiani declinantes discessissent ipsius iussu tenti primo diris suppliciis excruciati, sed celesti super eos lumine choruscante ruentibus in terram ministris erepti sunt. Deinde beati martires in ignem missi sed veniente mox pluvia vehementi extincta pyra in nullo penitus leti (?), novissime gladio consummati sunt.
(15) Neque illud silendum, quem deinde Maximiani (?) progressus exitum consecutus est. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino, tunc regnum tenente, mortem moliretur, deprehenso dolo illius apud Massiliam captus nec post multum temporis strangulatus impiam vitam digna morte finivit.
(16) At vero beatissimorum martirum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro, illius loci epo revelata traduntur. In quorum honore cum extrueretur basilica, vaste tunc adiuncta rupi uno tantum latere acclivis iacebat, sed nunc iubente preclaro meritis Ambrosio, loci illius abbate, denuo biclivis esse dinoscitur.
(20) Neque enim hoc omittendum est, quod per longum temporis tractum beati Innocentii martyris membra Rodanus revelavit. Iugi quippe alluvione vicinum in se cespitem mergens religiosa quadam soli pernicie ad sepulturam martyris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terre protulit, ut in gurgitis sui procella dimergeret, sed ob gloriosam devotionem intra ambitum basilice ceteris martyribus sepultura preciperet sociari. Cuius translationem a sancte recordationis Domiciano Genevensi et Grato Augustane urbis vel Prothasio, tunc temporis illius loci epo, celebratam recolentes cotidiana devotione et laudibus frequentamus.
Quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi:
(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad hoc opus videbantur, quidam esset artifex, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum in dominico die, quo ceteri ad expectanda diei huius festa abcesserant, in eadem domo, in qua artem agebat, solus substitisset, in illo secreto se subito clara luce manifestantibus sanctis hic idem artifex rapitur atque ad penam vel ad supplicium distenditur, et visibiliter turbam martirum cernens, verberatus etiam increpatur, quia vel die dominico ecclesie solus deesset, vel illud ornatum opus fabrice sanctum suscipere gentilis auderet. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constat, ut faber ille consternatus et territus salutare sibi nomen posceret statimque Cristianus effectus est.
(18) Neque illud in sanctorum miraculis pretermittam, quod per eadem loca omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralisi fuisset constricta, ut etiam pedum usus negaretur, a viro suo ut illuc per multum itineris spatium deferretur poposcit. Que cum pernoctasset in sanctorum basilica famulantium manibus illata pedibus ad diversorium rediit ac sanitati de premortuis restituta membris miraculum suum ipsa circumtulit.
Aliud miraculum
(23) Mortuo Guidebaudo rege Sigismundus regnum Burgondiorum pro eo obtinuit monasteriumque Agaunense solerti cura cum domibus basilicisque edificavit. Hic filium suum Sigericum, quem ex filia Theoderici, Ytalie regis, genuit usus malo secunde sue coniugis consilio strangulari fecit. Nec mora ultra modum compunctus Agaunum dirigit, ibique coram sanctis Agaunensibus, quibus se totum devoverat prostratus penitentiam agit, deprecans ut quicquid deliquerat in hoc seculo ei ultio divina retribueret, ut scilicet habeatur in extremo iudicio absolutus, si mala que gesserat ei, priusquam de mundo recedat, recompensentur. Ibique psallentium numerum cotidianum instituit locumque tam in territoriis quam in reliquis rebus affluenter ditavit. Nec defuit ei divina ultio, ut per intercessionem sanctorum Agaunensium martyrum non deesset etiam peccatorum remissio. Causa autem ultionis bellum fuit Burgundionibus hac de causa illatum a Francis: Guidebaudus rex olim Chilpericum fratrem suum peremit uxoremque eius saxo ad collum ligato aquis immersit. Quorum filiam Rothildem Ludovicus, rex Francorum, uxorem accepit. Post Ludovici mortem Rothildis regina filios suos, Francorum reges, instigavit ad ulciscendam patris sui et matris indignam necem. Clodomeris ergo cum fratribus suis Lothario Childeberto et Theoderico Burgondias impetit, cum et cum filiis Guidebandi, Sigismundo et Godomaro pugnam iniit eosque in fugam vertit. Sigismundus ad sanctos Agaunenses fugit, et quia se non posse Francis resistere vidit, coma deposita habitum religionis ibi suscipit et ieiuniis vigiliis et orationibus die noctuque instantius vacabat. Ibique a Clodomere rege cum uxore et filiis capitur et custodie mancipatur. Clodomeris contra Godomarum iterum pugnaturus deliberavit Sigismundum prius perimere. Quo cum uxore et filiis in puteum proiecto cum Godomaro bellum repetit. Hoc modo Sigismundus sanctis Agaunensibus ex toto devotus eorum interventu et hic pro peccatis suis secundum vota [sua] recepit ultionem divinam et nichilominus de eo, qui se [innocenter] peremerat, excepit vindictam. Clodomeris enim inito prelio peremptus est a Sigismundi fratre Godomaro. Sigismundus vero divina revelatione abbati nomine Venerando manifestatus a puteo est extractus et Agaunum delatus in basilica sanctorum Agaunensium martyrum honorifice est tumulatus. Cuius penitentia quia fuerit fructuosa et quia meritis sanctorum Agaunensium adiutus consortio etiam sanctorum asciri meruerit, ipsa res que geritur prodit. Nam si qui frigoritici in eius honore missas celebrant oblationemque deo pro requie offerunt, statim compressis tremoribus et restrictis febribus sanitati restaurantur.
Magna est ad victorum martirum Mauricii Exuperii sociorumque eorum sepulchra virtus. De quibus relictis pluribus pauca restringere libuit.
(24) Mulier quedam filium suum unicum ad ipsorum monasterium adducens abbati tradidit erudiendum, videlicet ut factus clericus sanctis manciparetur officiis. Verum cum iam spiritualibus eruditus esset litteris, et cum reliquis clericis in choro psalleret canentium, modica pulsatus febre spiritum exalavit. Cucurrit mater orbata ad obsequium funeris plangens sepelivitque filium. Verumtamen non suffecerant hee lacrime doloribus, que in exsequiis sunt effuse, sed per dies singulos veniebat et super sepulchrum nati sui emissis in altum vocibus eiulabat. Cui tandem apparens per visum noctis beatus Mauricius ait "Quid tu, o mulier, incessanter filii obitum plangis, et nunquam desistis a luctu?" Cui illa: "Dies vite mee hunc planctum non explent, sed dum advixero, semper defeam unicum meum, nec unquam mitigabor a lacrimis, donec oculos corporis huius debita mors concludat". Cui ille ait: "Noli eum quasi mortuum flere, sed equanimiter age; nam scias eum nobiscum habitare et in sede vite perhennis consortio nostro perfrui. Et ut veraciter credas certa esse, que loquor, crastina die ad matutinum surge et audies vocem eius inter choros psallentium monachorum. Et non solum die crastina, sed etiam omnibus diebus vite tue cum ad ecclesiam veneris, audies inter psallentes vocem eius. Ideoque ne fleveris, eo quia gaudere te oporteat pocius quam lugere". Surgit mulier longaque trahit suspiria nec obdormit in stratu suo, donec signum ad consurgendum commoveretur a monachis. Quo commoto accedit ad ecclesiam, aliquid de visione quam viderat probatura. Nichil enim preteriit de pollicitatione sancta, sed que fuerant divinitus nuntiata mox impleta noscuntur. Verum ubi cantoris incipientis antiphonam caterva suscepit monachorum, audit genitrix parvuli vocem; agnoscit et deo gratias agit. Sed et aliud, quod martyris vote (voto ?) ore promissum habebatur, impletum est, ut omnibus diebus vite sue, cum accessisset mulier ad ecclesiam, audiret huius infantuli inter reliqua modulamina vocem.
Aliud exemplum
(25) Cum Gontrannus rex ita se spiritualibus actionibus mancipasset, ut relictis seculi pompis thesauros suos ecclesiis et pauperibus erogaret, accidit ut misso presbitero munera fratribus, qui sanctis Agaunensibus deserviunt, ex voto transmitteret, precipiens presbitero, ut ad eum rediens sanctorum sibi reliquias exhiberet. Igitur dum expleta regis preceptione regrederetur cum pignoribus, Lemartini laci per quem Rodanus influit, navigium petiit. Extenditur autem lacus ille in longitudine quasi stadiis quadringentis, in latitudine vero stadiis centum quinquaginta. Denique revertens presbiter, ut diximus, cum navigium hoc fuisset aggressus, subito tempestas exorta fluctus tollit ad sydera, surgunt undarum montes et nunc puppis navicule prora dehiscente fertur in altum, nunc iterum demersa puppi prora tollitur in sublime. Turbantur naute et nichi aliud nisi sola mors in hoc periculo prestolatur. Tunc presbiter cum videret se hiis fluctibus obrui et spumis undarum ipsarum graviter operiri, extractam a collo capsulam, que sanctorum pignora continebat, undis tumentibus fidus obiecit ac sanctorum presidium clara invocat voce dicens: " Ne peream in hiis fluctibus, virtutem vestram deprecor, martyres gloriosi, sed potius qui iugiter pereuntibus prebetis auxilium, michi, queso, dexteram salutis porrigere dignemini! Fluctus opprimite, nosque ad litus optatum vestri adiutorii ope reducite!" Et hec dicens cessante vento decidentibus undis ad litus evecti sunt.
(31b) Regu(lu)laris quidam, ordinis sui scrupulosus observator, vix poterat prelatos suos erga se mitigari. Qui tamen econtra eis et ceteris fratribus in omnibus obsequiosus fuit. Vespere igitur quodam super id quod ferre poterat tribulatus lacrimas amarissimas fundens ad exorandum sanctos martires Mauritium et socios eius se convertit. Nec mora post longas vigilias vix sompno levissimo relevatus audivit choros angelorum cantancium in sublimi. In honore prefatorum martirum Mauritii et sociorum eius gaudent in celis anime sanctorum. Et pre dulcedine illius cantus sic frater ille confortatus est et consolatus, ut postea nulla eum ledere posset turbatio.
(31c) Refert Petrus Damiani quia in Burgundia erat quidam clericus superbus et ambitiosus, qui quandam ecclesiam sancti Mauricii sibi usurpaverat quodem potente milite sibi plurimum obsistente. Dum autem quadam die missa cantaretur et in fine evangelii diceretur "omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur", derisit miser et ait: "Falsum est. Nam si ego me meis humiliassem inimicis et hostibus, tot hodie divitias ecclesie non haberem." Et ecce fulmen instar gladii in os eius, per quod blasphemie verbum evomuit, introivit et subito eum extinxit.
(31d) Anno domini nongentesimo sexagesimo tertio, cum quidam monachi obtentu Karoli a Nycholao papa corpora sanctorum Urbani pape et Tyburtii martiris impetrassent, et redeuntes scanctorum martirum Thebee legionis ecclesiam visitassent, ab abbate et monachis impetraverunt, ut et corpora sanctorum Mauritii et Innocentii apud Autisiodorum in ecclesia, quam sanctus Germanus eisdem martiribus dedicaverat, transportaverunt.
Horribile exemplum de Udone epo
(31e) 1 Anno item domini nongentesimo quinquagesimo Ottone tertio imperante apud Meydeburgh in Saxonia contigit in ecclesia sancti Mauritii sociorumque eius prodigium terribile nimis et a seculis inauditum. Quod quemadmodum factum sit stilo veraci referam, quantum malum et quam damnabile sit in statu prelationis turpiter vivere et patrimonium Christi, res sancte ecclesie distrahere iniuste et scandalorum fetoribus corrumpere ac moniales deo dicatas ausu temerario violare. 2 In predicta igitur urbe scolaris quidem nomine Udo liberalibus studiis insudabat. Qui cum esset inertis ingenii, nichil omnino proficere poterat, quantumcumque a magistris verberibus torquebatur. Quadam autem vice post enormes plagas de scolis exiens ecclesiam maiorem ad honorem sancti Mauritii sociorumque eius magnifice fabricatam introivit, ibique cum ingenti devotione se prosternens regine celi clementiam et beati Mauritii patrocinium pro illuminatione sui ingenii imploravit. 3 At ipse in prece positus aliquantulum obdormivit. Cui protinus mater misericordie apparens dixit: "Audivi orationem tuam et vidi afflictionem tuam; et ecce non solum scientie munus tibi tribuo, ymmo etiam post mortem archiepiscopi qui nunc hic preest, ecclesiam principis mei Mauritii tue fidelitati recommendo. Quam si bene rexeris, premium grande consequeris; si autem male, in anima et corpore morieris." 4 Et his dictis virgo disparuit et iuvenis evigilans scolas more solito repetivit. Cumque ad loquendum aperuisset os, cepit omnibus disputando concludere, et in omni scientia peritissimus apparere. Stupebant autem omnes, qui eum audiebant, dicentes: "Verum huic tanta et tam inspirata scientia est; nonne iste Udo, qui heri mactabatur ut pecus, et ecce hodie probatur esse philosophus!" 5 Post biennium autem archiepiscopus moritur et Udo a cunctis electus metropolitanus efficitur. Confirmatus igitur et pallio infulaque decoratus aliquantulum bene vixit. Et quia honores mutant mores, cepit processu temporis consilium matris dei negligere et proprie salutis immemor esse, ac voluptatibus deservire et dilapidare ecclesie facultates, et non solum seculares feminas sed etiam velatas violare et insuper, quod deterius est, absque ullo timore ad omnia flagitiorum genera habenas laxare. 6 Sicque facta est eius vita omnibus odiosa atque detestanda. Proh pudor! Cumque per multa annorum curricula dictus Udo epus aerem mundumque totum suis sceleribus corrupisset et quadam nocte quandam nigrarum monialium abbatissam de regali cenobio quod nunc 'vallis liliorum' dicitur, secum haberet, audivit vocem in hec verba terribiliter intonantem: "Cessa de ludo, quia lusisti satis Udo." 7 His auditis multum cachinnans ficticium suspirabatur. Et mane facto rursus deliciis se involvens factusque durus quasi lapis ad prodigiose vocis comminationem minime compungebatur. Sequenti etiam nocte vocem similem audivit, sed parvipendens stultus ille in duricia sua perduravit. Nocte igitur tertia apud abbatissam predictam cubans cum nefandum opus libidinose commixtionis exercuisset, vox sepe dicta cum ingenti fragore intonuit dicens: "Cessa de ludo, quia lusisti satis Udo. 8 Hac igitur voce audita, vehementer stupefactus aliquantulum ingemuit, sed non resipuit. Verumtamen damnationi iam proximus miser ille corvinum quidem cras sepe cecinit, sed nequaquam ad penitentie lavacrum properavit. 9 Mira dicturus sum, vera tamen, que si Saxones apud quos gesta sunt tacerent, lapides clamarent, sicut sequentia manifestant. Post menses igitur tres canonicus quidam Maydeburgensis, Fredericus nomine, in choro sancti Mauricii existens et orationi ferventius insistens deum pro sancta universali ecclesia precabatur, maxime pro sua metropolitana, ut conditor omnium iustus iudex aut citius morbidum caput Udonem sanctum episcopum per interitum de medio tolleret aut certe in melius commutaret. 10 Verba pondus habuerunt et ecce secuta est visio nimis horribilis et cunctis mortalibus metuenda, maxime tamen ecclesiarum rectoribus, qui gregem dominicum sibi commissum precedentes et malis exemplis infitientes precipitant sepius in infernum. 11 Vidit ergo realiter sensu compotissimus ac apertis corporalibus oculis, et ecce ventus omnes lampades ecclesie pariter extinxit. Quapropter terrore nimio correptus loco adhesit, steterunt come, sudor evaporavit, vox est faucibus interclusa. Tunc venerunt duo iuvenes duos cereos gestantes et ad altare procedentes huicc inde iuxta cornua astiterunt. 12 Post quos ingressi sunt alii duo quorum unus tapetia ante altare decenter sternebat, alter vero duas aureas cathedras desuper collocavit. Post illos alius quidam solus intravit qui velut pugil strennuus incedebat evaginatum tenens gladium et stans in medio ecclesie valenter clamabat: 13 "Omnes sancti quorum hic habentur reliquie, surgite et venite ad iudicium dei". His dictis apparuit maxima et prefulgida multitudo utriusque sexus, alii militari habitu adornati, alii etiam pontificalibus infulis insigniti. Et hi omnes chorum intraverunt et secundum ordinem et secundum merita sua hinc inde se invicem collocaverunt. 14 Tunc etiam duodecim viri intraverunt, in quorum medio gradiebatur quidam sole splendidior regio dyademate et sceptro adornatus. Apostoli vero erant et dominus Ihesus Cristus, celi et terre rex. Quem mox ut viderunt omnes devotissime adoraverunt et super cathedram sedere fecerunt . Affuit preterea regina celorum, luna et stellis clarior, quam clarissima turba virginum sequebatur. 15 Sancti vero omnes dei matrem honorantes genicularitur susceperunt. Cui Cristus mox occurrens iuxta se visibiliter collocavit. Et ecce postremo apparuit sanctus Mauricius dux gloriosus cum sua legione sex milibus sexcentis sexaginta sex, qui unanimiter se prosternentes adoraverunt dicentes: "Equalissime iudex et conditor seculorum, da iudicium". His dictis surgentes steterunt reverenter prestolantes. 16 Quibus dominus respondit: "Sancti, quid queritis?" Et adiecit: "Portate Utonem epm!" Continuo quidam ex astantibus abierunt et miserum Udonem de latere abbatisse trahentes miserabiliter adduxerunt. Quem sanctus Mauritius severius intuens dixit: "Domine mi, iudica! Ecce iste Udo, non episcopus sed lupus, non pastor sed raptor, maculator et devorator gregis tui. 17 Iste etiam est cui domina mea, mater tua scientiam donavit, cui hanc ecclesiam ad honorem nominis mei sociorumque meorum factam commendavit, predicens ei si bene regeret vitam eternam, si autem male, mortem in anima et corpore mereretur. Iste miser est qui admonitus semel et iterum et tertio se corrigere noluit. Et non solum hanc ecclesiam sed etiam se et omnia sibi commissa profanando ad nichilum redegit, ymmo sponsas tuas semper et ubique turpiter et temere violavit. Ergo iudica de eo, iudex equissime!" 18 His auditis dominus presidens iudicio sanctosque respiciens dixit: "Quid vobis videtur de isto?" Pugil autem supradictus voce magna clamavit dicens: "Reus est mortis". Iudex vero et omnes sancti qui aderant in unum convenerunt et quale genus mortis ille impius suscipere deberet intra se tractaverunt. 19Tunc iudex ait: "Caput amittere meruit, qui sine capite tempus consumendo in sordibus computruit." Quo dicto pugil confestim precepit Udoni, ut cervicem tenderet. Quod cum Udo fecisset et pugil gladium ad ictum levasset, quidam clamavit dicens: "Contine manum tuam, donec ab eo reliquie auferantur". Tunc quidam cum calice coram Udone stetit, donec pugil miserrimi hominis collum cum pugno multis viribus percussisset. 20 Et ecce post quemlibet pulsum hostia polluta per os episcopi exiens in calicem corruit; quas omnes regina celi reverenter accipiens diligentissime lavit et super altare in calice ponens cum sua turba decenter inclinavit, abiit et recessit. Post hec sepedictus pugil miserabilem Udonem aggrediens decollavit. Sicque tota illa congregatio disparuit. 21 Canonicus autem supradictus homo iustus qui hec vidit, non in somnis sed apertis oculis, stupens et tremens lumen in cripta reperiens omnes ecclesie lampades reaccendit. Cumque adhuc de facto dubius et anxius secum miraretur, tandem resumpta audacia ad locum iudicii paululum processit viditque calicem cum hostiis in altari et caput Udonis a trunco corporis longius proiectum necnon et pavimentum sanguine madefactum. 22Tunc exclamare poterat et dicere: "O triste spectaculum, O grande miraculum. O vere dei tremendum iudicium. O quam horrendum est incidere in manus dei viventis, quia quos diu ut convertantur tolerat non conversos durius damnat." Post hec omnes ecclesie ianuas obseravit, nullum omnino ingredi permittens, donec sole iam orto omnes clericos et laicos convocavit. Tunc ianuas reserans severissimam dei ultionem Udonem videt archiepiscopum in suo sanguine tabefactum, omnibus et cuncta que viderat et audierat per ordinem enarravit. 23 Eodem vero die quidam ex capellanis olim Udonis epi, nomine Bruno, cum legationem sibi commissam peregisset, Perchinopolim id est ad urbem Maydeburgensem continuo longe famulis autem precedentibus studuit remeare. Interim gravi oppressus somno arborem quandam umbrosam vidit, de equo descendit et frenum fortiter ad brachium alligans ibidem paululum obdormivit. Et ecce ingens globus spirituum immundorum cum tubis et tympanis, cum gladiis et fustibus, cum lanceis et securibus ad eundem locum gradu concito properabant. 24 Cumque omnes convenissent, unum ex eis qui princeps videbatur, qui erat statura procerior et vultu terribilior solium construentes desuper sedere fecerunt. Nec mora alter cuneus grandis clamans, cachinnans et tripudians eminus apparuit, de quo quidam velociores aquilis precesserunt et fortiter clamaverunt: "Date locum, date locum! Ecce princeps Udo vir carissimus appropinquat." Hiis dictis satellites Sathane miseram Udonis animam in effigie corporali catena ignea ad collum eius constricta ad suum principem adduxerunt. 25 Cui princeps Sathan protinus exurrexit salutans eum verbis pacificis in dolo. "Bene" inquit "venisti, o princeps, fautor et dilatator regni nostri. Ecce paratissimus sum tibi et omnibus amicis tuis fidelibus reddere talionem." Cumque Udo obmutesceret, Sathan assistentibus ait: "Fatigatus est dilectus vir huc veniendo, et ideo placet nobis ut consoletur. Date et manducare." 26 Illo autem tremente, renuente et caput revertente crudeles ministri ori eius bufones et serpentes violenter impresserunt et liquorem sulfureum postmodum infuderunt. Adhuc illo non loquente Sathan precepit dicens: "Ad balneum principum deducatur et cautus (lautus ?) post horam ilico revertatur. Et ecce non procul erat puteus cooperculum habens, quo oblato flamma vorax usque ad celum erumpebat que non solum arbores montes et lapides, ymmo etiam aquam iuxta manantem velut stipulam consumebat. 27 In quem illam infelicem Udonis animam precipitaverunt et postmodum extrahentes in modum ferri candentis totam igneam suo principi Sathane detulerunt. Qui subridens dixit: "Nonne balneum suave habuisti, o princeps?" Tunc Udo damnatum se omnino videns cepit blasfemare et dicere: "Maledictus Sathan, tu et omnis familia tua, omnisque suggestio tua et omne imperium tuum! Maledictus deus qui me creavit! Maledica terra que me portavit! Maledicti parentes qui me genuerunt! Et maledicta omnis creatura in celo et in terra!" 28 Tunc demones una cum principe suo Sathana ceperunt manibus plaudere et dicere: "Vere dignus est iste manere nobiscum, quia peroptime scit nostrum officium. Mittatur ergo nunc ad principalem scolam damnatorum, ut videat audeat sentiat et addiscat amplius, indeque ut exeat in secularia clericorum!" Vix verba finierat et ecce unanimiter in odiosam illam creaturam irruerunt eamque tam impetuose in Tartareum illud baratrum iactando miserunt, ac si celum et terra et omnes montes huius mundi invicem quassarentur.
29 Capellanus autem ille supradictus hec omnia insomnis videns et audiens timuit vehementer. Tunc princeps tenebrarum Sathan digito eum ostendens dixit: "Videte ne effugiat clericus ille qui vos aspicit, quia semper extitit malitiarum Udonis cooperator, conscius et defensor. Ergo sicut culpe fuit fautor, sic sit particeps eius et vindicte. Ideoque in illum puteum ad suum dominum dimergatur!" 30 Quo dicto cum demones eum capere vellent et ipse fugere conaretur, repente a somno exiliens evigilavit. Sicque equus territus tam diu hinc et inde saliebat, miserum trahens hominem freno ad brachium eius ligato, donec a sua iunctura eius brachium penitus solvebatur. Difficulter equum tandem ascendens Perchinopolim, id est Maydeburgh, venit et mox, ut dominum suum mortuum esse cognovit, visionem visioni, terrorem terrori, iudicium iudicio, prodigium prodigio cumulavit et omnia que sibi acciderant, que viderat et audierat patefecit, ostendens etiam a sua compage brachium avulsum et repentinam canitiem in augmentum veritatis. 31 Cives autem videntes et audientes hoc horribile et insolitum dei iudicium vehementer timuerunt et cadaver illud ignobile procul ab urbe in paludem iactaverunt, quod bestie infernales cum plausibus et lusibus protinus exceperunt et huc illucque trahendo morsibus discerpserunt, et ruricolas iuxta habitantes variis iniuriis affecerunt. 32 Tandem consilio inito glebam illam maledictam de palude trahentes combusserunt et pulverem in fluvium qui dicitur Alba proiecerunt. Mira res: tunc omnes pisces suum gurgitem relinquentes Occeanum mare adierunt, donec letaniis, orationibus et penitentiis placatus iam dominus, post decennium precibus beatorum Mauricii et sociorum eius redierunt. 33 Huius horrendi iudicii et prodigii memoriam ingerit oculis super pavimentum marmoreum candidum positus ex decollatione cruor Udonis effusus, qui tam visibiliter adheret pavimento, ut de essentia marmoris quodammodo esse videatur. 34 Super locum autem illum, ubi decollatio est facta, semper prosternuntur tapetia. Sed quando super electos ad episcopatum ex more 'te deum laudamus' canitur, tolluntur et tunc ipsi electi ibi ad orationem sternuntur, ut videntes sibi caveant, ne forte pereant, sicut miserrimus ille Udo. 35 A domino vere factum est istud ad laudem dei et reverentiam sancti Mauritii sociorumque eius ac utique ad terrorem episcoporum illius ecclesie, et omnium inutilium prelatorum malis exemplis subditos suos et quoscumque corrumpentium, ut audientes contremiscant divine maiestatis terribile iudicium et severissimam ultionem. Hec supradicta miracula passioni sanctorum Thebeorum Mauritii et sociorum eius inserenda credidi.
(31f) Ceterum satis multa sunt, que vel in purgatione demonum vel in reliquis curationibus tumorum inflationumque et variarum infirmitatum codidie hinc et inde vel et in piis succursibus quorumlibet periculorum per eosdem sanctos martires virtus domini operatur, qui pro eius amore sanguinem suum fundere non timuerunt.
(31g) Verum et merito beatus Ambrosius Mediolanensis epus de ipsis in quadam prefatione dulciter ita deprompsit: 'Domine deus, caterva fidelium divino illustrata lumine ab extremis terre finibus veniens tibi fideliter supplicavit et tam corporeis bellatorum legio mucronibus circumsepta quam spiritalibus etiam armis vallata ad martirium vigili constantia properavit. Quos pestifer tyrannus ut eos metu perterreret bis ad interitionem supplicii gladio decimavit, atque postmodum constanter eos perdurantes in fide universos pariter capite plecti precepit. Sed hi tanto caritatis ardore fervebant ut eiectis armis flexo poplice passim geniculantes spiculatorum tela hilari corde susciperent. Inter quos beatus Mauritius tue fidei amore succensus decertando martirii est coronam adeptus'. Hactenus Ambrosius sanctus ita de gloriosissimo martire Mauritio ac sociis eius sex milibus sexcentis sexaginta sex locutus est.
31h) Sequuntur rigmata prose seu vesus (=versus ?) de eisdem sanctis.
Ave martyr preciose, alme princeps gloriose legionis generose.
O Mauriti martir Cristi, fide mundum qui vicisti, et coronam meruisti,
fac nos tecum gratulari, et in Cristo coronari,
princeps alme, dux invicte, legionis benedicte,
dux virtutis, dux salutis, da virtutem, da salutem!
Nos custodi, nos tuere, et nos tecum fac gaudere!
O Mauriti dux beate, cuius virtus flagrat late,
cuius odor ut unguenti, cuius sapor ut pigmenti,
martir alme, ductor bone, cum preclara legione
pietati nos divine, tu commendes sine fine!
O Mauriti princeps alme, fulgens fulges instar palme, in conspectu glorie.
Exuperi, superasti mundi luxus et calcasti, virtute constantie.
Super nivem candide candidaris candide lilii candore.
Victor vincit fortius rubet innocentius, roseo cruore.
Hi sunt viri, fide miri, viri fortes quorum sortes regna tenent celica.
Gaudent ita vera vita, ut fideli deo celi nova canant cantica.
Qui seipsos negaverunt et pro Cristo pertulerunt tormenta fortissima.
Olocausta medulata, fide multa concremata, offerunt gratissima.
Reddunt vota mente tota, corde mero deo vero perhenni cum iubilo,
Ubi Rachel non iam Lya, non est Martha sed Maria, dies sine nubilo.
Vos precamur testes dei, natos lucis et diei, decoratos gloria,
Ut nos ibi iam describi, cum beatis faciatis in tristi militia.
O flores purpurei milites Thebei, vere testes fidei gloria trophei.
Facite nos provehi, ante thronum dei quo luce siderei fruamur diei!
O regalis legio, regie collecta,o celestis contio, celitus electa,
vestra nos precatio via ducat recta, ubi dei visio radiat perfecta.
(31j) Deus qui sanctorum Thebeorum martirum tuorum Mauritii, Exuperii, Candidi, Victoris, Innocentii et Vitalis, Gereonis, Cassii, Florentii, Constantii, Malusii, Ursi, Victoris, Gregorii, Alexandri, Secundi, Solutoris, Aventoris, Octavi, Tyrcis, Constantini, Valeni ac sociorum eorundem sex s. milium sexcentorum sexaginta sex beatissimam legionem vitali mortis precio vexisti ad celos et pia fecisti palma florere, concede quesumus ut tantorum martirum et patronorum intercessione et tue pietatis defensione ab omnibus in anima et corpore liberemur adversis et tranquilla prosperitate in tua ac eorum laude letemur, quatinus et sic ad eorum gaudia pertingamus, de quorum nos virtute et passione tribuis annua solemnitate gaudere. Per dominum.
(31k) Salve Mauriti martyr clarissime Cristi,
qui volito miti perpessus mira fuisti,
fac nos inniti documentis que docuisti,
ne Satane triti fiamus pondere tristi,
sed magis acciti precor ad celum quod inisti.
Atque deo diti valeamus concito sisti.
Amen Mauriti, valeasque throno pius isti.
Sequitur oratio devota ad signiferum et ducem martirum militum Christi Sanctissimum Mauritium ductorem evangelice legionis et devoti exercitus Christi:
(31l) Inclite et emerite miles Christi, sanctissime Mauriti, qui per dei gratiam martirum preclaram Thebeorum virorum cohortem adhortatus es ad subeundam martirii et penam et gloriam, ut nedum tibi corona una? martirio tuo a deo predestinata, sed tam multiplex pro tam multorum militum martirum meritis debita et mira varietate contexta donaretur, qui omnibus mundi et voluptatibus et honoribus ac reliquis cupiditatibus calcatis ut Christo vicem redderes et suppleres ea que deerant passionis Christi in corpore tuo, ultro te carnificum manibus holocaustum deo in odorem suavitatis tradidisti. Rogo te, pauperculus servulus tuus, ego qui sum miser et miserabilis multis viciorum et malarum affectionum et concupientiarum fetibus inquinatus, peccatorumque spinis plurimum laceratus, ostende ad me favorem tuum apud dominum Ihm Christum, cuius tu scis pectus tibi esse devotum et coram te prostratum. Nam pre multis sanctis iam glorificatus ab ineunte etate te elegi in