Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

14D Vaticano, BAV, ASP A. 7, XIVe s.; lectionnaire en 9 leçons ─ f. 276─277r (BHL 5737)

Passio sanctorum martirum Mauricii et sociorum eius.

Lectio I

(1) Passionem sanctorum martyrum, qui hunc locum glorioso sanguine illustrant, pro honore gestorum stilo explicamus, ea utique fide, qua ad nos martyrii ordo pervenit. Nam per succedentium relationem rei geste memoriam nondum cepit oblivio. Et si pro martyribus singulis loca singula, que eos possident, vel singule urbes insignes habentur, nec inmerito, quia pro deo summo preciosas [sancti] animas refundunt, quanta excolendus sit reverentia sacer hic locus, in quo tot pro Christo martyrum milia [ferro] cesa referuntur! Nunc iam ipsa beatissime passionis causa loquatur.

(2) Lectio II Sub Maximiano, qui Romane rei publice cum Diocletiano collega imperium tenuit, per diversas pene provincias sunt laniati aut interfecti martyrum populi. Idem namque Maximianus, sicut avaritia libidine crudelitate ceterisque viciis obsessus fuerat, ita etiam execrabilis gentilium ritibus deditus et erga deum celi profanus, impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat. Siqui enim tunc veri dei cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebant. [ac velut] Vagatione barbaris [gentilibus] data prorsus in religione arma commoverat.

(3) Erat eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thebei appellabantur. Legio autem vocabatur, que tunc sex milia [ac] sexcentos viros in armis habebat. Lectio III Hi in auxilium Maximiano ab orientis partibus accersiti venerant, viri in rebus bellicis strenui [et] virtute nobiles, sed nobiliores fide. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evangelici precepti etiam sub armis non inmemores deo reddebant que dei erant, et que Cesaris Cesari restituebant.

(4) Itaque cum et hii sicut ceteri militum ad dilaniandum Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detrectare ausi sunt, atque huiusmodi preceptis se obtemperaturos negant. Maximianus non longe aberat, nam [se] circa Octodorum itinere fessus iacebat. Ubi cum ei per nuntium delatum esset legionem hanc adversus mandata regia rebellem in his angustiis substitisse, in furorem instinctu indignationis exarsit.

(5) Sed prius michi quam reliqua commemorem, situs loci istius relationi inserendus videtur. Locus hic sexaginta fere milibus a Gehennense urbe abest, quattuordecim vero milibus a capite Lemannici distat lacus, quo influit Rodanus. Lectio IIII Locus hic [iam] inter Alpina iuga in valle situs est, ad quem pergentibus difficilem transitum asperum atque artum iter panditur. Infestus namque Rodanus saxosi montis radicibus vix pervium viantibus aggerem relinquit . Evictis transmissisque angustiarum faucibus subito nec exiguus inter montium rupes campus apperitur. In hoc legio sancta consederat.

(6) Igitur, sicut supra diximus, cognito Maximianus Thebeorum responso precepit ira fervidus ob neglecta imperia decimum quemque ex [e]adem legione gladio ferri, quo facilius ceteri regiis preceptis territi metu cederent; redintegratisque mandatis indicit ut reliqui in persecutionem Christianorum cogantur. Ubi vero ad Thebeos denuntiatio iterata pervenit cognitumque ab eis est iniungi sibi rursus executiones prophanas, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur affirmantium numquam se ulli in hec tam sacrilega ministeria cessuros, ydolorum [se] prophana semper detestatos [Christianis se imbutos] sacra et divine religionis cultu institutos, unum se eternitatis deum colere, extrema experiri sanctius esse quam adversus Christianam fidem venire.

(7) Lectio V His deinde compertis Maximianus omni belua cruentior rursus ad ingenii [sui] sevitiam rediit atque imperat ut iterum decimus eorum morti detur; ceteri nichilominus ad hec que spreverant compellerentur. Quibus iussis denuo in castra perlatis segregatus est atque percussus qui decimus sorte obvenerat; reliqua vero se militum multitudo mutuo sermone instigabat, [ut] in tam preclaro opere persistere.

(8) Incitamentum tamen [maximum] fidei in illo tempore penes sanctum Mauricium fuit primicerium tunc, sicut traditur, legionis eius, que cum Exuperio, ut [in] exercitus appellant, campidoctore et Candido senatore militum accedebat exhortando singulos et monendo. Fidelium commilitonum et iam martyrum exempla ingerebat, pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus esse moriendum suadebat, sequendosque ammonebat illos socios et contubernales suos, qui iam in celum precesserant. Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus ardor.

(9) Lectio VI His itaque primoribus suis atque actoribus animatis Maximiano adhuc insania estuanti mandata mittunt sicut pia ita et fortia, que feruntur fuisse in hunc modum: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servi, qui libere confitemur dei. Tibi debemus militiam, illi innocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vite exordium sumsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut actorem negemus deum, utique auctorem nostrum dominum, auctorem, velis nolis, tuum. Si non in tam funesta (-m del.) compellimur, ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus; sin aliter, illi parebimus pocius quam tibi. Offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentium cruentare nefas ducimus. Dextere iste pugnare adversus impios atque inimicos sciunt, laniare pios et cives nesciunt. Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse. Pugnavimus semper pro iniustitia, pro pietate, pro innocentium salute. Hec que fuerunt hactenus nobis pretia periculorum. Lectio VII Pugnavimus pro fide, quam quo pacto conservabimus tibi, si hanc domino nostro non exhibemus? Iuravimus primum in sacramenta divina, iuravimus deinde in sacramenta regia; nichil nobis de secundis credas necesse est, si prerumpimus prima. Christianos ad penam per nos requiri iubes; iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt: habes nos hic confitentes deum patrem, auctorem omnium, et filium eius Jesum Christum credentes. Videmus laborum periculorumque nostrorum socios, nobis quoque eorum sanguine aspersis, trucidari ferro, et tamen sanctissimorum commilitonum mortes et fratrum funera non flevimus non doluimus, sed etiam laudavimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro domino deo eorum. Nunc [non] nos vel hec ultime vite necessitas in rebellionem non cogit, non nos adversus te, imperator, armavit ipsa sal[u del.]tem, que fortissima est im periculis, desperatio. Tenemus ecce arma et non resistimus, quia mori quam occidere satis malumus, et innocentes interire quam noxii vivere preoctamus. Si quis in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid ammonueris, ignem, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos fatemur, persequi Christianos non possumus."

(10) Lectio VIII Dum hec et alia Maximianus audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos virorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocare una sententia interfici omnes decrevit, et rem confici circumfusis militum agminibus iubet. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impium ferrum, mori non recusantes vite amore. Cedebantur itaque passim gladiis, non reclamantes saltim aut repugnantes, sed et depositis armis cervices persecutoribus prebentes et iugulum persecutoribus vel intectum corpus offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum munitione elati sunt, ut ferro conarentur asserere iustitie causam, sed hoc solum reminiscentes se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tamquam agnus non aperuit os suum, Ipsi quoque tanquam grex dominicarum ovium laniari se et tanquam ab irruentibus lupis passi sunt occidi.

(11) Lectio nona Aperta est mox terra illic procumbentibus in mortem corporibus piorum, fluxeruntque pretiosi sanguinis rivi. Que umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, que feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Quid ne iusti punirentur multitudo non optinuit, cum inultum esse soleat quid multitudo deliquid. Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem presencium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, que ut credimus cum illis angelorum legionibus iam collaudant semper in celis dominum deum Sabbaoth.

(12) Victor autem martyr nec legionis eiusdem fuit neque miles, sed emerite iam militie veteranus. Hic cum iter agens subito incidisset [in] illos, qui passim epulabantur leti martyrum spoliis, atque ab his ad convescendum invitatus prolatam ab exultantibus per ordinem causam cognovisset, detestatus convivas detestandumque convivium refugiebat. Requirentibusque, ne et ipse forsitan Christianus esset, Christianum se et semper futurum esse respondit ac statim ab irruentibus interfectus est ceterisque martyribus in hoc loco sicut morte [ita] etiam honore coniunctus est.

(13) Hec nobis tantum de numero isto martyrum comperta sunt nomina, id est beatissimorum Mauricii, Exuperii, Candidi atque Victoris; cetera vero nobis quidem incognita sunt, sed in libro vitae scripta.

(14) Ex [hac] eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus et Victor, quos Salodori passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est super Aram fluvium neque longe a Reno positum.

Incipit Lini pape