Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

11m+ Paris, BNF, lat. 17002, XIe s., Moissac, O.S.B.; passionnaire ─ f. 272─272v

[Explicit libellus Grego...cii Turonensis episcopi de passione et mira martyris sancti Iuliani]

Incipit passio beatissimorum martirum Mauricii Exuperii Candidi Innocentii atque Victoris cum sociis eorum qi Agauno passi sunt.

(1) Sanctorum passionem martirum, qui Agaunoum glorioso sanguine illustrant, pro honore gestorum stilo explicamus, ea utique fide, qua ad nos martirii ordo pervenit. Nam per succedentium relationem rei geste memoriam nondum intercipit oblivio. Et si pro martiribus singulis loca singula, quę eos possident, verum singule urbes insignes habentur (h m. s.), nec inmerito, quia pro deo summo preciosas sancti animas refundunt, quanta excolendus est reverentia sacer ille Agaunensium locus, in quo tot pro Christo martirum milia ferro cesa referuntur! Nunc iam ipsam beatissime passionis causam loquamur.

Textus eiusdem passionis

II Diocletianus, quondam Romane rei publicę princeps, cum ad imperium totius orbis fuisset electus aliquasque provincias perturbari quarumdam praesumptione perspiceret, ad consortium imperii vel laboris olim sibi commilitonem Herculium Maximianum Cesarem fecit eumque contra Amandum et Helianum, qui in Bagaudarum nomen presumptione servili arma commoverant, ad Galliam destinavit. Cui ad supplementum exercitus legionem Thebeam ex orientalibus militibus ire praecepit. Quę legio sex milia sexcentos sexaginta sex viros validos animis et instructos armis antiquorum Romanorum habebat exemplo. Hi igitur milites Christianę religionis ritum orientali traditione susceperant ab Hierosolimitanę urbis episcopo fideique sacrę virtutem armis omnibus praeponebant. III Ad urbem quippe Romanam itinere adtingentes eandem Christianitatis fidem, quam acceperant, apud beatum Marcellinum, praedictę romanę urbis pontificem, confirmantes, ut ante gladio interirent quam sacram fidem Christi, quam acceperant, violarent. Recepti igitur a Diocletiano Cęsare iubentur, ut post Maximianum collegam itinere, quo ceperant, Gallias tenderent.

(2) Maximianus Cęsar, usu quidem militię bellis aptus sed idolorum praecipuus cultor, ferus animo, avaritia anxius, opere crudelis, libidini deditus ceterisque viciis obsessus potestatem imperialem nimia crudelitate polluerat. In Galliam properans ad Alpium Pienninarum (m. s.) aditum advenit. Transmeantibus iter Alpium post arduam et [h]orridam viam subita aeequalis loci campestris occurrit grata planicies. Quo in loco opidum factum est, quod Octodorus nomen accepit, circa quod [aut] irrigua fluminibus prata et agrorum fertilis cultura protenditur, [praecipue] deinde rodani fluminis validus cursus nando ineat, [qui mole sua leniter fluens regionis ipsius gratiam propria amoenitate commendat]. IIII Transcensis igitur Alpibus Maximianus Cęsar Octodorum venit ibique sacrificaturus idolis suis convenire exercitum iussit Atroci proposita iussioni ut per aras demonibus consecratas iurarent coequalibus sibi animis contra Bagaudarum turbas esse pugnandum, christianos vero velut inimicos diis suis ab omnibus persequendos. Quod cum primum pervenit ad noticiam Thebaide legionis preteriens Octodorensem oppidum ad locum, cui Agaunum nomen est, celeriter properavit, ut octo milium spacio ab Octodoro separata necessitatem committendi sacrilegium praeteriret. [Acaunum accolae interpretatione Gallici sermonis saxum dicunt]. Quo in loco ita vastis rupibus rodani fluminis cursus artatur, ut commeandi facultate subtracta constratis pontibus viam fieri itineris necessitas imperaret. Undique tamen iminentibus saxis parvus quidem tamen sed amenus et irriguis fontibus campus includitur, ubi fessi milites legionis Thebeę post laborem tanti itineris resederant. V O quanta reverentia excolendus est sacer locus iste, in quo tot pro Christo martirum milia ferro Cęsaris puniuntur!

(3) II Maximianus Cęsar, dum ad sacramenta superius memorata cunctos in exercitu suo cogeret, agnovit pretergressam, ut diximus, legionem. Subito iracundię furore conpletus satellites mittit, ut legionem ad sacramentorum suorum sacrilegia revocarent. Erat in eadem legione primicerius Mauricius et signifer Exsuperius et Candidus senator, qui ita commilitonibus suis praeerant, ut amore potius divinitatis quam terrore militari oboedienda praeciperent, viri in rebus bellicis strenui et virtute nobiles, sed fide in deo nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evangelici praecepti sub armis custodes reddebant quę dei erant deo, et quę Cęsaris Cęsari restituebant. VI Requirunt itaque quid Maximianus Cęsar ira dictante mandasset. Dictum eis est, quod Cęsar iuberet, milites omnes immolare hostias, libare sacrificia et sacramenta phanatici ordinis adtrectare, iubere Cęsarem, ut legio festinanter reverteretur ad commilitonum se praepararet exemplum. Tunc hi qui praeherant legioni mitti affatu dederunt responsum, ob hoc transgressi Octodorum, quia iam fama ad eos sacrificorum ordine pervenisset, fas sibi visum esse, ne dęmonum arais Christiani contaminari viderentur, [esse sibi in animo] deum vivum celere, et traditam orientali more religionem usque ad diem vite perhenniter custodire, ad bellorum usum paratam legionis esse virtutem, ad comitenda vero sacrilegia, sicut Cęsar precepit, Octodorum non redire.

(4) Revers itaque satelles nunciant obstinatos esse animos legionis nec velle praeceptis imperatoriis oboedire. Tunc Maximianus Cęsar iracundię nimietate succensus ad hanc vocem subito furore prosilivit dicens: "Ergo milites mei imperatoria praecepta et sacrorum meorum ordines spernunt! Statuenda esse vindicta publica etiam si tantum maiestatem regiam contemnere voluissent; Iungitur despectui meo cęlestis iniuria et mecum pariter religio Romana contempnitur. Sentiat contumax miles me non solum mihi sed etiam diis meis dare posse vindictam; iam [nunc] fidelissimorum meorum turba festinet, decimum quemque morti funesta sors praebeat, discant ęqualem necem quos ordo praemiserat moriendi, qualiter Maximianus vel sibi vel diis suis hac severitate dederit ultionem!"

(5) Post hanc vocem apparitoris iussio infausta discurritur, ad legionem velociter properatur, crudelia praecepta reserantur. Traduntur neci quos ordo repperit numerandi, Lęti percussoribus cervices praebent solaque inter eos erat de gloriosę mortis accelerationem c(?)intentio. VIII Perfecto itaque scelere ut Octodorum legio redeat iubetur. III Tunc Mauricius primicerius paululum a satellitibus regiis segregatus convocat legionem et hac oratione sanctiores alloquitur: "Gratulor virtuti vestrę, commilitones optimi, quod amore religionis nullam vobis Cęsaris praeceptum attulit formidinem; gaudentibus quodam modo animis tradi ad necem gloriosam commilitones vestros vidistis, quibus timui ne quisquam, quod armatis facile est specie defensionis, beatissimis funeribus manus obviam adferre temptaret! Iam mihi ad unius rei interdictum Christi nostri parabatur exemplum, qui exemptum vagina apostoli gladium proprię vocis iussione recondit, docens maiorem armis omnibus Christianę confidentię esse virtutem. Hic deus Christus plane mentes vestras manusque prohibuit, ne quisquam divino operi mortalibus dextris obstitisset. Quin immo cepti operis fidem perhenni religione complerent! Actenus exempla sacris inserta codicibus legebamus; iam nunc per nosmet ipsos quos sequi deberemus aspeximus. Ecce vallatus sum commilitonum meorum corporibus, quos de latere meo funestus satellies abstraxit, aspersus sum cruore sanctorum et [sacri] sanguinis reliquias vestibus meis porto et dubito eorum sequi necem, quorum gratulans admiror exemplum? Non magnopere curandum est quid imperator iubeat, qui sorte mihi mortalitatis aequalis est. Si habere aliquid virium imperatoria praecepta potuissent, circa beatissimorum trium puerorum corpora regis Persarum valuisset incendium nec contempnere ora leonum lacu clausus evadere potuisset propheta. Sacramenta olim dedisse nos memini quod contemptu lucis istius et desperatione vitę defensare rem publicam deberemus; iam tunc promissi mei corporis vilitatem et spopondi hanc imperatoribus fidem nec tamen mihi ullus tunc regna cęlestia promitebat. Quid Christo spondente faciendum est, si hoc potuimus militię devotione promittere? Quin ymmo, fortissimi commilitones, olim devotas [animas] subdamus pretiosissimę passioni, sit nobis virilis animus, fides inviolata permaneat! Iam cerno ante tribunal Christi stantes eos quos neci paulo ante satelles regius deputavit; illa vera gloria est, quę aeternitatem beatam vitę huius brevitate mercatur. Aequales omnes animo, una voce responsum satellitibus demus, id nuncia: "Milites [quidem], Cęsar, tui sumus et ad defensionem rei publicę Romana arma suscepimus nec umquam aut desertores bellorum aut proditores militię fuimus aut ignavię formidinis meruimus subire flagitium. Tuis aetiam obtemperaremus praeceptis nisi instituti legibus christianis dęmonum cultus et aras semper pollutas sanguine vitaremus. Comperimus praecepisse te, [ut] aut sacrilegiis pollui Christianos aut dedenis interfectis nos velle terrere. Non inquiras longius latitantes, nos omnes Christianos esse cognosce; habebis potestati tuę subdita omnium corpora, auctorem vero suum respicientes Christum animas non tenebis." IIII Haec [sicut] vir sanctus dixerat, legionis probatur assensio et Cęsari per satellites nuntiatur.

(6) Presenti precepit iussione, ut iterum decimum renovatę crudelitatis ordo consumeret. Post hanc vocem ad legionem velociter properatur, crudelia praecepta peraguntur, reliqui vero ut Octodorum redeant iubetur. Tunc Exsuperius, quem ante principem vel campidoctorem superius memoravi, correptis legionis suę signis hac circumstantes oratione confirmat: "Tenere me, commilitones obtimi, secularium quidem bellorum signa perspicitis, sed non ad hęc arma provoco, non ad haec bella animos vestros virtutemque cohortor; aliud nobis genus eligendum est preliorum, non per hos gladios potestis ad cęlestia regna properare. Robur nobis opus est animorum; invicta defensio [est] fidem quam deo promisimus, in ultimis custodire. Iam de commilitonum nostrorum gloria, quam divino cernebat obtutu ---------------------g-- agamus. Gloriosus Mauricius vir est locutus, ego vobis victoriam plenam, si Christo creditis, repromitto. Proiciant dexterę nostrę arma ista cum signis militaribus, prestabit hoc Christus, ut mox in ipso cęlesti, sicut promititur, regno alia vobis Exsuperium vestrum videatis signa monstrare. Vadat quin immo funestus satelles et hęc truculenti regi nuntiet: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servitutem, liberi confi[te]mur dei. Tibi miliciam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vitę exordium sumsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem nostrum negemus deum, auctorem vero velis nolis tuum. (p.11) Non nos adversum te, imperator, armavit ipsa, quę fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus arma et non resistimus, quia mori magis quam occidere volumus, et innocentes interire, quam noxii vivere preoptamus. Si quid in nos ultra statueris, igni t--m----------

[Le texte occupe le dernier feuillet du manuscrit. Il a dû être renforcé (dans les marges), comme les feuillets précédents. Les derniers feuillets manquent.]