Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

14C Arras, 344 (961), XIVe s., Cathédrale d'Arras; homéliaire-légendier ─ f. 142r─143v (BHL 5737)

[ab hier transkribiert:]

(3) -men armaverat. Erat autem eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thebei appellabantur. Legio autem vocabatur, que tunc sex milia sexcentos sexaginta sex viros in armis habebat. Hii in auxilium Maximiani ab orientis partibus accincti venerant, viri in rebus bellicis strenui et virtute nobiles, sed nobiliores fide. Erga imperatorem fortitudine, erga deum devotione certabant. Evvangelici etiam precepti sub armis non immemores reddebant que dei erant deo, et que Cesaris Cesari restituebant.

(4) Itaque cum et hii sicut ceteri militum ad dilaniandam Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detrectare ausi sunt, atque huiusmodi preceptis se obtemperaturos negant. Maximianus non longe aberat, nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat. Ubi cum ei per nuntios delatum esset legionem hanc adversus mandata regia rebellem in hiis angustiis substitisse, in furorem intinctu exarsit indignationis.

(5) [Sed mihi, priusquam reliqua commemorem, situs loci eius relationi inserendus videtur.] Locus ille in quo legio sancta consederat, sexaginta ferme milibus a Genuensi urbe abest, quatuordecim vero milibus distat a capite Lemanni lacus, quo influit Rodanus. [Locus ipse iam inter Alpina iuga in valle situs est, ad quem pergentibus difficili transitu asperum atque artum iter panditur. Infestus namque Rhodanus saxosi montis radicibus vix pervium viantibus aggerem reliquit. Evictis transmissisque angustiarum faucibus subito nec exiguus inter montium rupes campus aperitur. In hoc legio sancta consederat.]

(6) Igitur, [sicut supra diximus,] cognito Maximianus Thebeorum responso precepit ira fervidus ob neglecta imperia decimum quemque ex eadem legione gladio feriri, quo facilius ceteri rebus certis territi metu cederent; redintegratisque mandatis edicit ut reliqui in persecutionem Christianorum cogantur. Ubi vero [ad Thebaeos denuntiatio iterata pervenit] hoc cognitum ab eis est [iniungi sibi rursum exsecutiones profanas, vociferatio passim ac] tumultus in castris oritur numquam se ulli in hec tam sacrilega ministeria cessuros, [idolorum se profana semper detestatos, Christianis se imbutos sacris et divinae religionis cultu institutos, unum se aeternitatis deum colere], extrema experiri satius esse quam adversus Christianam fidem venire.

(7) Hiis deinde compertis a Maximiano [omni belua cruentior rursus ad ingenii sui saevitiam redit atque imperat ut iterum decimus eorum morti detur; ceteri nihilominus ad haec quae spernerent compellerentur.] iussu eius rursum segregatus atque percussus est qui decimus sorte obvenerat; V reliqua vero se militum multitudo intento sermone instigabat, ut in tam preclaro opere persisterent.

(8) Incitamentum tamen maximum fidei sanctus Mauritius fuit primicerius tunc, sicut traditur, legionis eius, qui cum Exuperio, ut in exercitu appellant, campidoctore [et Candido senatore militum] accedebat ad exhortandos singulos ad mortem. [Fidelium commilitonum et iam martyrum exempla ingerens pro sacramento Christi,] pro divinis legibus, si ita necessitas ferret. [omnibus et moriendum suadebat, sequendosque admonebat socios illos et contubernales suos, qui iam in caelum praecesserant. Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus ardor.]

(9) Hiis [itaque primoribus suis atque auctoribus] animati Maximiano adhuc insania estuanti mandata mittunt [sicut pia ita et fortia, quae feruntur fuisse] in hoc modo: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servi dei. [Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vitae exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus deum, utique auctorem nostrum, deum auctorem, velis nolis, tuum.] Si non tam funesta agere compellimur, ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus; sin aliter, illi parebimus potius quam tibi. [Offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentium cruentare nefas ducimus. Dexterae istae pugnare adversum impios atque inimicos sciunt, laniare pios et cives nesciunt. Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse.] Pugnavimus semper pro iustitia, pro pietate, pro innocentium salute. [Hec fuerunt hactenus nobis pretia periculorum.] Pugnavimus pro fide, quam quo pacto conservabimus tibi, si hanc deo nostro non exhibemus? Iuravimus primum in sacramenta divina, [iuravimus] deinde in sacramenta regia; nichil nobis de secundis credi necesse est, si prima prorumpimus.. [Christianos ad poenam per nos requiri iubes; iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt: habes hic nos confitentes deum patrem, auctorem omnium, et filium eius Jesum Christum et Spiritum Sanctum] Vidimus periculum nostrorum sociorum, nos quoque sanguine eorum aspersos, et tamen [sanctissimorum commilitonum mortes et fratrum funera non flevimus non doluimus, sed potius laudavimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro domino deo eorum. Et nunc non nos vel haec ultima vitae necessitas in rebellionem coegit,] non nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltem, que fortissima est in periculis, desperatio. [Tenemus ecce arma et non resistimus, quia mori quam occidere satis malumus, et innocentes interire quam noxii vivere praeoptamus.] Si quid in nos ultra statueris, [si quid adhuc iusseris, si quid admoveris,] ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos fatemur, persequi Christianos non possumus."

(10) VI Cum predicta Maximianus audisset [obstinatosque in fide Christi cerneret animos virorum], desperans se gloriosam eorum constantiam posse revocare una sententia omnes interfici decrevit, et rem perfici circumfusis militum agminibus iubet. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impium ferrum, mori non recusantes vite amore eterne [Caedebantur itaque passim gladiis, non reclamantes saltim aut repugnantes], sed depositis armis hiis cervices persequutoribus prebentes ad iugulum intectum corpus offerentes. Non in ipsa suorum multitudine, non armorum motione elati sunt, ut ferro conarentur asserere iusticie causam, sed hoc solum reminiscentes se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tanquam agnus non aperuit os suum, ipsi quoque tamquam grex dominicarum ovium laniari se tamquam ab irruentibus lupis passi sunt.

(11) Operta est terra illic procumbentibus in morte corporibus piorum, fluxeruntque preciosi sanguinis rivi. [Quae umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, quae feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit!] Nec iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit (derelinquit ante corr.). [Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem praesentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, quae ut credimus cum illis angelorum legionibus iam conlaudat semper in caelis dominum deum Sabaoth.]

(12) VII Victor autem martyr nec legionis eiusdem fuit neque miles, sed emerite iam militie veteranus. Hic cum iter agens subito incidisset in hos, qui passim epulabantur leti martyrum spoliis, et ab hiis ad convescendum invitatus prolatam ab exultantibus per ordinem causam cognovisset, detestatus convivas [detestatusque] convivium refugiebat. Requirentibusque, ne et ipse forte Christianus esset, Christianum se esse et semper futurum respondit ac statim ab irruentibus interfectus est ceterisque martyribus in hoc loco sicut morte ita etiam honore coniunctus est.

(13) Hec nobis tantum de numero istorum martyrum comperta sunt nomina, id est beatissimorum Mauritii, Exuperii, Candidi atque Victoris; cetera vero nobis quidem incognita sed in libro vite sunt scripta.

(14) Ex hac eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus et Victor, quos Salodoro passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est super Arolam flumen neque longe a regno positum.

(15) VIII [Opere pretium est etiam illud indicare, qui deinde] Maximianus autem cum dispositis insidiis genero suo Constantino tunc regnum tenenti mortem moliretur, deprehenso dolo eius apud Massiliam captus nec multo post trangulatus [teterrimoque hoc supplicio affectus] impiam vitam digna morte finivit.

(16) [At vero] Beatissimorum martyrum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro, loci illius epo, revelata traduntur. In quorum honore cum extrueretur basilica, [quae vastae nunc adiuncta rupi uno tantum latere acclinis iacet. Quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi]

(17) accidit ut inter reliquos artifices [qui invitati convenisse ad illud opus videbantur], quidam adesset faber, [quem adhuc gentilem esse constaret] gentilis. Hic cum dominico die, quo ceteri ad expectanda diei eius festa accesserant, in fabrica solus extitisset, in illo secreto sese subito clara luce manifestantibus sanctis hic idem faber rapitur atque ad penam [vel ad supplicia] distenditur, visibiliter turbam martyrum cernens. Verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ecclesie solus deesset, vel illud fabrice opus sanctum gentilis auderet attingere. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constitit, ut faber ille [consternatus et] territus salutare sibi nomen posceret, statimque Christianus effectus est.

(18) [Neque illud in sanctorum miraculis praetermittam, quod perinde clarum atque omnibus notum est] Materfamilias Quinti, honorati viri, cum ita paralisi fuisset obstricta, ut ei etiam pedum usus negaretur, a viro suo ut illuc per multum itineris spatium deferretur deposcit. Que cum pervenisset ad sanctorum martyrum basilicam famulantium manibus illata pedibus ad

[bis hierher kollationiert]