Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

13D Bruxelles, B.R., 7482 (3180), XIIIe s., Bibl. Boll.; légendier ─ f. 111r─113r ou 116? (BHL 5738)

Incipit passio Mauricii sociorumque eius.

(1) Sanctorum passionem martyrum, qui Agaunum locum glorioso sanguine illustrant, pro honore gestorum stilo explicamus, ea utique fide, qua ad nos martyrii ordo pervenit. Nam per suadentium relatione rei gestę memoriam nondum intercepit oblivio. Et si pro martyribus singulis loca singula, que eos possident, vel singulę urbes insignes habentur, nec immerito, quia pro deo summo preciosas sancti animas refundunt, quanta excolendus est reverentia sacer ille [Acaunensium] locus, in quo tot pro Christo martyrum milia ferro cesa referuntur! Nunc iam ipsam beatissimae passionis causam loquamur.

(2) Sub Maximiano, qui Romane rei publice cum Diocletiano collega imperium tenuit, per diversas fere provincias laniati sunt aut interfecti martyrum populi. Idem nanque Maximianus, sicut avaritia libidine crudelitate ceterisque viciis obsessus furebat, ita etiam execrandis gentilium ritibus deditus et erga deum celi prophanus, impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat. Si qui tunc veri dei cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur, ac velut vagatione barbaris [gentilibus] data prorsus in regione arma commoverat.

(3) Erat eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thebei appellabantur. Legio autem vocabatur, que tunc sex milia sexcentos et LVI viros in armis habebat. Hii in auxilium Maximiani ab orientis partibus accincti venerant, viri in rebus bellicis strenui et virtute nobiles, sed nobiliores fide. Erga imperatorem fortitudine, erga deum devotione certabant. Evvangelici precepti etiam sub armis non immemores reddebant que dei erant deo, et que Cesaris Cesari restituebant.

(4) Itaque cum et hii sicut et ceteri militum ad dilaniandam Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detractare ausi sunt, atque huiusmodi preceptis se obtemperaturos negant. Maximianus non longe aberat, nam se circa Octhodorum itinere fessus tenebat. Ubi cum ei per nuntios delatum esset legionem hanc adversus mandata regia rebellem in hiis angustiis substitisse, in furorem instinctu indignationis exarsit.

(5) Sed prius mihi, quam reliqua commemorem, situs loci illius relatione inserendus videtur. Locus ille sexaginta ferme milibus a Genuensi urbe abest, quatuordecim vero milibus distat a capite Lemanni lacus, quo influit Rodanus. Locus ille iam inter Alpina iuga in valle situs est, ad quem pergentibus difficile transitu asperum atque arduum iter panditur. Infestus nanque Rodanus saxosi montis radicibus vix pervium viantibus iter reliquit. Evectis transmissisque angustiarum faucibus subito nec exiguus inter montium rupes campus aperitur. In hoc (h) legio sancta sancta considerat (consed- p.c.).

(6) Igitur, sicut supra diximus, cognito Maximianus Thebeorum responso precepit ira fervidus ob neglecta imperia decimum quenque ex eadem legione gladio feriri [iubet], quo facilius ceteri rebus certis territi metu cederent; redintegratisque mandatis edicit ut reliqui in persecutionem Christianorum cogantur. Ubi vero ad Thebeos denuntiatio iterata pervenit cognitumque ab eis est iniungi sibi rursum executiones prophanas, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur [affirmantium] numquam se ulli in haec (h) tam sacrilega ministeria cessuros, ydolorum [se] prophana semper detestatos, [Christianis se imbutos] sacris et divine religionis cultu institutos, unum se eternitatis deum colere, extrema experiri sa satius esse quam adversus Christianam fidem venire.

(7) His denique compertis Maximianus omni belua cruentior rursum ad ingenii [sui] sevitiam redit atque imperat ut iterum decimus eorum morti detur, ut ceteri nichilominus ad hęc quę spernerent compellantur. Quibus iussis denuo in castra perlatis segregatus atque percussus est qui decimus sorte obvenerat; reliqua vero se militum multitudo invento sermone instigabat, ut in tam preclaro opere persisterent.

(8) Incitamentum tamen maximum fidei in illo tempore sanctus Mauritius fuit primicerius tunc, sicut traditur, legionis eius, qui cum Exuperio, ut in exercitu appellant, campi doctore [et Candido senatore militum] accedebat ad exhortandos singulos et monendo fidelium commilitones, etiam martyrum exempla ingerens pro sacramentoChristi et pro divinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus [et] moriendum suadebat, sequendosque ammonebat socios [illos] et contubernales suos, qui iam in celum precesserant. [Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus ardor.]

(9) His itaque prioribus suis atque auctoribus animati Maximiano insania adhuc estuanti mandata mittunt sicut pia ita et fortia, quę feruntur fuisse in hoc modo: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servi, quod libere confitemur, dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accipimus, ab illo vitę exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus deum, utique auctorem nostrum dominum, auctorem, velis nolis, tuum. Si non [in] tam funesta agere compellimur, ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus; sin aliter, illi parebimus potius quam tibi. Offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentum cruentari nefas ducimus. Dextere iste pugnare adversus impios atque inimicos sciunt, laniare pios et cives nesciunt. Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse. Pugnavimus semper pro iustitia, pro pietate, pro innocentum salute. Hec fuerunt hactenus nobis precia periculorum. Pugnavimus pro fide, quam quo pacto conservabimus tibi, si hanc deo nostro non exhibemus? Iuravimus primum in sacramenta divina, iuravimus deinde [in] sacramenta regia; nichil nobis de secundis credi necesse est, si prima perrumpimus. Christianos ad penam per nos requiri iubes; iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt: habes hic nos confitentes deum patrem, auctorem omnium, et filium eius Jesum Christum deum credimus. Vidimus laborem periculumque nostrorum sociorum, nobis quoque eorum sanguine aspersis, [trucidari ferro,] et tamen sanctissimorum commilitonum mortes et fratrum funera non flevimus non doluimus, sed potius laudavimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro domino deo eorum. Et nunc non nos vel hec ultime vitę necessitas in rebellionem coegit, non nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltem, que fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus [ecce] arma et non resistimus, quia mori quam occidere satis maluimus, et innocentes interire quam noxii vivere preoptamus. Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid ammoveris, ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos fatemur, persequi Christianos non possumus."

(10) Cum hęc talia Maximianus audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos virorum, desperans se gloriosam eorum constantiam posse revocari una sententia interfici omnes decrevit, et rem perfici circumfusis militum agminibus iubet. Qui cum missi ad beatam legionem venissent, stringunt in sanctis impium ferrum, mori non recusantes vite amore cedebantur. Itaque passim gladiis, non reclamantes saltem nec repugnantes, sed depositis armis his cervices persecutoribus prebentes ad iugulum [percussoribus] vel intactum corpus offerentes. Non vel in ipsa suorum multitudine, non armorum motione elati sunt, ut ferro conarentur asserere iustitię causam, sed hoc solum reminiscentes se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tanquam agnus non aperuit os suum, ipsi quoque tanquam grex dominicarum ovium laniari se tanquam ab irruentibus lupis passi sunt.

(11) Operta est terra illic procumbentibus in mortem corporibus piorum, fluxeruntque preciosi sanguinis rivi. Quę unquam rabies absque bello tam magnam humanorum corporum stragem dedit, quę feritas ex sententia sua tot simul ferire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem presentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plena angelica legio, que ut credimus cum illis angelorum legionibus iam collaudat semper in celis dominum deum Sabaoth.

(12) Victor autem martyr nec legionis eiusdem fuit neque miles, sed emerite militie iam veteranus. Hic cum iter agens subito incidisset in hos, qui passim epulabantur leti martyrum spoliis, atque ab his ad convescendum invitatus prolatam ab exultantibus per ordinem causam cognovisset, detestatus convivas [detestatusque] convivium refugiebat. Requirentibusque, ne et ipse forsitan Christianus esset, Christianum se et semper futurum esse respondit ac statim ab irruentibus interfectus est ceterisque martyribus in hoc loco sicut morte ita etiam honore coniunctus est.

(13) Hec nobis tantum de numero istorum martyrum comperta sunt nomina, id est beatissimorum Mauricii, Exuperii, Candidi atque Victoris; cetera vero nobis quidem incognita sed in libro vitę scripta sunt.

(14) Ex hac eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus et Victor, quos Salodoro passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est (est ins.) super Arola flumen neque longe a Reno positum.

(15) Opere precium est etiam illud indicare, quis deinde Maximianum trucem tyrannum exitus consecutus sit. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino tunc regnum tenenti mortem moliretur, deprehenso dolo eius apud Massiliam captus nec multo post strangulatus teterrimoque hoc supplicio affectus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum [Acaunensium] martyrum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro, loci illius epo, revelata traduntur. In quorum honore cum extrueretur basilica, quę vastę tunc adiuncta rupi uno tantum latere acclinis iacebat, sed nunc iubente preclaro meritis Ambrosio, illius loci abbate, denuo edificata biclinis esse dinoscitur, quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi.

(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad hoc opus videbantur, quidam adesset faber, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, quo ceteri ad expectanda diei eius festa abscesserant, in fabrica solus substitisset, in illo secreto sese subito clara luce manifestantibus sanctis hic idem faber rapitur atque ad penam vel ad suplicia distenditur, [et] visibiliter turbam martyrum cernens. Verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ęcclesię solus deesset, vel illud fabrice opus sanctum gentilis auderet attingere. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constitit, ut faber ille consternatus et territus salutare sibi nomen poposceret, statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis pretermittam, quod perinde clarum atque omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralysi fuisset obstricta, ut ei etiam pedum usus negaretur, a viro suo ut illic per multum itineris spacium deferretur poposcit. Que cum pervenisset ad sanctorum martyrum basilicam famulantium manibus inlata pedibus ad diversorium rediit ac sanitati de premortuis restituta membris miraculum suum ipsa circumtulit.

(19a) Hec duo tantum mira passioni sanctorum inserenda credidi. Cetera satis multa sunt, que vel in purgatione demonum vel in reliquis curationibus cotidie illic per sanctos suos domini virtus operatur.

(20) Neque enim hoc omittendum est, quod per longum temporis tractum beati Innocentii martyris membra Rodanus revelavit. Iugi enim alluvione vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernicie ad sepulturam martyris famulatrix unda pervenit. Prolatas nanque reliquias leniter lambens non ideo longe a sinu terrę protulit ut in gurgitis sui procella demergeret, sed ob religiosam devotionem intra ambitum basilice ceteris martyribus sepulturę precepit sociari. Cuius translationem a sancte recordationis Domiciano Genuense et Grato Augustanę urbis vel Prothasio, tunc temporis illius loci epis, celebratam recolentes cotidiana devotione et laudibus frequentamus,

(19b) que multa narranda sunt, si per singula scribantur. Tamen fidelibus cordibus absque lectione cognita esse noscuntur, que quanta et qualia miracula istic per sanctos suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operari non desinit. Pro quo ipso die nocteque psalmorum hymnorumque decantatio non desistit, quod iubente sancto et preclaro Christi martyre beato Sigismundo rege est institutum, hucusque hodie deo protegente est conservatum. Propterea hic laudes dei servis canentibus hore persolvuntur, cui est honor et gloria, potestas et imperium per omnia secula seculorum. Amen.

Explicit passio Mauritii.