Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

15F- Graz 713, XVe s. ─ f. 260r─260v

Passio sanctorum martyrum Mauricii et sociorum eius

(2) Sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus, cum per diversas provincias multi martyrizati sunt Christiani,

(3) erat legio militum, quod dicitur VI milia sexcenti sexaginta sex viri, qui Thebei appellabantur. Hii in auxilium Maximiano ab oriente venerunt armis praecincti, viri in bellicis rebus strennui et virtute nobiles sed multo fide nobiliores. Erga imperatores fortitudine, erga Christum certabant devotione. Evvangelici praecepti sub armis non inmemores reddebant deo que dei sunt, et que Cesaris Cesari restituebant.

(4) Itaque cum Thebei sicut ceteri militum ad pertrahendam Christianorum multitudinem destinarentur, ipsi soli crudelitatis ministerium detractare ausi sunt atque huiuscemodi preceptis se obtemperare negabant. Sed cum Maximiano nunciatum esset legionem hanc adversus mandata regia rebellem, gravi indignatus furore exarsit.

(6) Atque ut eo facilius ceteris metum faceret, decimum quemque ex eis gladio ferire iussit. At ubi ad Thebeos denunciatio ista pervenerat, vociferatio passim in castris exoritur adfirmantium numquam se ulli in tam sacrilego ministerio consensuros, sed ydolorum profana detestare et unum eternitatis dominum unanimiter adorare debere.

(7) His inde compertis Maximianus omni belua crudelior ad maiorem etiam sevitiam rediit. Iterumque imperat ut decimus eorum iterum gladio puniretur. Reliqua vero militum multitudo mutuo se sermone instigabat, ut incepto tam preclaro opere permanerent.

(8) Incitamento tamen maxime fidei in hac legione Mauricius primicerius fuit, et postea inter ceteros priores Exsuperius et Candidus senatores militum fuerunt. Qui omnes pari fide et devotione contubernales suos pro divinis legibus et pro fide Christi, si necessitas accidisset, mori viriliter suadebant, suosque socios imitare, qui iam ad caelum migraverunt, quia flagrabat in beatissimis viris gloriosior fidei ardor.

(9) His itaque adunatis ad Maximianum insanum mandatum mittebant dicentes: "Milites sumus imperii tui, tamen libere confitemur dei servi. Tibi militiam debemus, illi innocentiam, a te stipendium laboris accipimus, ab illo vite exordium. Quo enim pacto conservabimus tibi fidelitatem, si deo non observabimus fidem? Habes nos omnes confitentes deum patrem, auctorem omnium, et Iesum Christum filium eius dominum nostrum cum spiritu sancto, unum et verum atque eternum deum."

(10) Cumque talia Maximianus audisset obstinatosque animos eorum in fide Christi cerneret, omnes pariter una sententia interficere iussit. Qui cum missi ad beatam legionem venissent, ipsi se sponte ad interimendum pro nomine domini indubitanter tradebant, parati magis mori quam sacrilegis ydolorum cultibus profanari.

(11) Sic interfecta est illa plane angelica legio, que ut credimus cum angelorum legionibus deum collaudat in celis deum Sabaoth.

(12) Victor autem quidam miles [non] eiusdem agminis erat. Hic cum iter ageret iuxta eos qui leti epulabantur iuxta martyrum spolia, sponte se Christianum esse professus est statimque ab irruentibus interfectus ceterisque martyribus sicut morte ita est eciam honore coniunctus.

(16) At vero beatissimorum martyrum corpora Agaunensi loco post multos passionis annos sancto Theodoro, eiusdem loci epo, sunt revelata, hicque in eorum honore magnam construxit ecclesiam ibique eos sepelivit

(19C) et officium ecclesiasticum in laude dei ibidem fideliter adimplere fecit, ubi cottidie per orationes eorum multa sanitatum et virtutum prestantur beneficia. Regnante domino nostro Iesu Christo in secula seculorum. Amen