Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

10D Wien, 332, IX─Xe s.; passionnaire ─ f. 124r─126v
Passio sancti Mauritii et eius commilitonum

(1) Passionem sanctorum martyrum, qui hunc locum glorioso sanguine inlustrant, pro honore gestorum stilo explicamus, ea utique fide, qua ad nos martyrii ordo pervenit. Nam per succedentium relationem rei geste memoriam nondum intercepit oblivio. Et si pro martyribus singulis loca singula, que eos possident, vel singulę urbes insignes habentur, nec immerito, quia pro deo summo prętiosas sancti animis refundunt, quanta excolendus est reverentia sacer hic [Acaunensium] locus, in quo tot pro Christo martyrum milia ferro cęsa referuntur! Nunc iam ipsam beatissimę passiones (-is m.s.?) causam loquamur.

(2) Sub Maximiano, qui Romanę rei publicę cum Dioclitiano collega imperium tenuit, per diversas fere provincias laniati aut interfecti sunt martyrum populi. Idem namque Maximianus, sicut avaritia libidine crudelitate cęterisque vitiis obsessus furebat, ita etiam execrandis gentilium ritibus [deditus] et erga deum cęli profanus, impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat. Si qui tunc dei veri cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur, ac velut vacatione barbaris [gentilibus] data prorsus in religionem arma commoverat.

(3) Erat eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thebei apellabantur. Legio autem vocabatur, quę tunc sex milia ac sexcentos viros in armis habebat. Hi in auxilio Maximiano ab orientalibus partibus accersiti venerunt, viri in rebus bellicis strenui [et] virtute nobiles, sed nobiliores fide. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione [certabant]. Evangelici pręcepti [etiam] sub armis non immemores reddebant que dei erant deo, et quę Cęsari Cęsari restituebant.

(4) Itaque cum et hii sicut ceteri milites ad dilaniandum Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detractare ausi sunt, atque huiusmodi pręceptis se obtemperare negant. Maximianus non longe aberat, nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat. Ubi cum ei per nuntium delatum esset legionem hanc adversus mandata regia rebellem in his angustiis substitisse, in furorem instinctu indignationis exarsit.

(5) Sed prius michi quam reliqua commemorem, situs loci istius relatione inserendus videtur. Locus hic sexaginta fere milibus a Genuensi urbe abest, quatuordecim vero milibus [distat] a capite Limannici lacus, quod influit Rodanus. Locus hic iam inter Alpina iuga in valle situs est, ad quam (e super a?) pergentibus difficili transitus asperum atque artum iter panditur. Infestus namque Rodanus saxosi montis (montes m.pr.) radicibus vix pervium viantibus aggerem reliquit. Evictis transmisisque angustiarum faucibus subito nec exiguus inter montium rupes campus aperitur. In hoc legio sancta consederat.

(6) Igitur, sicut supra diximus, cognito Maximianus Thebeorum responso praecipiti ira fervidus ob neglecta imperia decimum quemque ex eadem legione gladio feriri iubet, quo facilius ceteri regiis praeceptis territi metu cederent; redintegratisque mandatis edicit ut reliqui in persecutione Christianorum cogantur. Ubi vero ad Thebeos denuntiatio iterata pervenit cognitumque ab eis est iniungi sibi rursus executiones profanas, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur adfirmantium numquam se ulli in hęc tam sacrilega ministeria cessuros, idolorum [se] profana semper detestatos, [Christianis se imbutos] sacris et divinis religionis cultu institutos, unum se aeternitatis deum colere, extrema pervenire satius esse quam adversum Christianam fidem venire.

(7) His deinde conpertis Maximianus omni belua cruentior rursus ad ingenium [sui] sevitiam redit atque imperat ut iterum decimus eorum morti detur; ceteri nichilominus ad hęc quę spernerent conpellerentur. Quibus iussis denuo in castra perlatis segregatus est atque percussus qui decimus sorte obvenerat; reliqua vero se militum multitudo mutuo sermone instigabat, ut in tam pręclaro opere persisteret.

(8) Incitamentum tamen maximum fidei in illo tempore penes sanctum Mauricium fuit primicerium tunc, sicut traditur, legionis eius, qui cum Exuperio, ut in exercitu appellant, campidoctore et Candido senatore militum accedebat exortando singulos et monendo. Fidelium commilitonum et iam martyrum exempla ingerens pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus esse moriendum suadebat, sequendosque ammonebat socios illos et contuberniales suos, qui iam in cęlo precesserant. Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martyribus gloriosus ardor.

(9) His itaque primoribus suis atque auctoribus animati Maximiano adhuc insania ęstuante (-i m.sec.?) mandata mittunt sicut pia ita et fortia, quę feruntur fuisse in hoc modo: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servi esse [quod] libere confitemur, dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vitę exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus deum, utique auctorem nostrum dominum, [deum] auctorem, velis nolis, tuum. Si non in tam funesta compellimur, ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus; sin aliter, illi parebimus potius quam tibi. Offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentium cruentare nefas ducimus. Dexterę istę pugnare adversus impios atque inimicos sciunt, laniare pios et cives nesciunt. Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse. Pugnavimus semper pro iustitia, pro pietate, pro innocentium salute. Hęc fuerint hactenus nobis prętia periculorum. Pugnavimus pro fide, quam quo pacto conservamus tibi, si hęc deo nostro non exhibemus? Iuravimus primum in sacramenta divina, iuravimus inde in sacramenta regia; nichil nobis de secundis credas necesse est, si prima perrumpimus. Christianos ad pęnam per nos requiri iubes; iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt: habes nos hic confitentes deum patrem, auctorem omnium, et filium eius Jesum Christum deum credimus[et Spiritum Sanctum]. Vidimus laborum periculorumque nostrorum socios, nobis quoque eorum sanguine aspersis, trucidare ferro, et tamen sanctissimorum commilitonum mortes et fratrum funera non flevimus non doluimus, sed potius laudavimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro domino deo eorum. Et nunc non nos vel hęc ultimę vite necessitas in rebellionem cogit, non nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltem, quę fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus ecce arma et non resistimus, quia mori quam occidere satis maluimus, et innocentes interire quam noxii vivere praeobtamus. Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid amoveris, ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos fatemur, persequi Christianos non possumus."

(10) Cum haec talia Maximianus audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos virorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocare una sententia interfici omnes decrevit, et rem confici circumfusis militum agminibus iubet. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impium ferrum, mori non recusantes vitę amore. Cędebantur itaquę passim gladiis, non reclamantes saltim non repugnantes, sed depositis armis cervices persecutoribus prębentes et iugulum percussoribus vel intectum corpus offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum munitione elati sunt, ut ferro conarentur adserere iustitię causam, sed hęc solum reminiscentes se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tamquam agnus non apperuit os suum, ipsi quoque tamquam grex dominicarum ovium laniare se tamquam ab inruentibus lupis passi sunt.

(11) O perfecta est terra hic procumbentibus in mortem corporibus piorum (ius- eras.?), fluxeruntque prętiosi sanguinis rivi. Quę umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, quę feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, quod inultum esse soleat quod multitudo deliquit. Hac igitur crudelitate inmanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem presentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, quę ut credimus cum illis angelorum legionibus iam collaudant semper [in caelis] dominum deum Sabaoth.

(12) Victor autem martyr nec legionis eiusdem fuit neque miles, sed emeritę iam militię veteranus. Hic cum iter agens subito incidisset in os, qui passim ępulabantur lęti martyrum spoliis, atque ab his ad convescendum invitatus prolata ab exultantibus per ordinem causa cognovisset, detestatus convivas detestatusque convivium refugiebat. Requirentibusque, ne et ipsum forsitan Christianum esset, Christianum se et semper futurum esse respondit ac statim ab inruentibus interfectus [est] cęterisque martyribus in hoc ipso loco sicut morte ita etiam honore coniunctus est.

(13) Haec nobis tantum de numero istorum martyrum conperta sunt nomina, id est beatissimorum Mauritii, Exuperi, Candidi atque Victoris; cętera vero nobis quidem incognita, sęd in libro vitę scripta sunt.

(14) Ex [hac] eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus et Victor, quos Salodoro passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est super Arolam fluvium neque longe a Reno positum.

(15) Opere prętium est etiam illud indicare, qui deinde Maximianum trucem tyrannum exitus consecutus est. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino tunc regnum tenente mortem moliretur, deprehenso dolo illius apud Massiliam captus nec multo post strangulatus teterrimoque hoc supplicio affectus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum [Acaunensium] martyrum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro, huius loci episcopo, revelata traduntur. In quorum honore cum exstrueretur basilica, quę vastę tunc adiuncta rupi uno tantum latere aclinis iacebat, sed nunc iubente pręclaro mentis Ambrosio, huius loci abbate, denuo ędificata biclinis esse dinoscitur.

(20) Neque enim hoc emittendum est, quod post longum temporis tractum beati Innocentii martyris membra Rodanus revelavit. Iugi enim diluvio vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernicię ad sepulturam martyris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terrę protulit, ut in gurgitis sui procellam dimergeret, sed ob gloriosam devotionem intra ambitum basilicę cęterisque martyribus sepultura pręciperet sociari. Cuius translationem a sanctę recordationis Domitiano Genuense et Grato Augustanę urbis vel Protasio, tunc tempore huius loci epis, cęlebratam recolentes cottidiana devotione et laudibus frequentamus. Quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi.

(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati venissent ad hoc opus videbantur, quidam adesset faber, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, quo cęteri ad expectanda diei eius festa abscesserant, in fabrica solus substitisset, in illo secreto se subito clara luce manifestantibus sanctis hic idem faber rapitur atque ad pęnam vel ad supplicia distenditur, et visibiliter turba martyrum cernens, verberatus etiam increpatus, quod vel die dominico aecclesię solus deesset, vel illud fabrice opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constitit, ut faber ille consternatus et territus salutare sibi nomen posceret statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis pretermittam, quod perinde clarum atque omnibus notum est: Materfamilias Quanti, egregii atque honorati viri, cum ita paralisi fuisset obstricta, ut ei etiam pedum usus negaretur, a viro suo ut illic per multum itineris spatium defereretur poposcit. Quo cum pervenisset, sanctorum martyrum basilicę famulantium manibus inlata pedibus ad diversorium rediit ac sanitate de praemortuis restituta membris miraculum suum circumtulit.

(19) Haec duo tantum mira passionis sanctorum inserenda credidi. Ceterum satis multa sunt, quę vel in purgatione dęmonum vel in restauratione claudorum aut sanitate fębrium cęterisque infirmitatibus cottidie per servos suos virtutes domini operantur. Quia multa narranda sunt, si per singula scribantur. Tamen fidelibus cordibus absque lectione cognita esse noscuntur, quę, quanta et qualia miracula istinc per sanctos suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operari non desinit. Quod iubente sancto et pręclaro Christi sanguine vel martyre Sigismundo rege est institutum huc usque hodie deo protegente est conservatum. Propterea hic laudes dei servi canentes ore persolvunt. Cui est honor et gloria et imperium et potestas per omnia secula seculorum. Amen.