Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

13a+ Saint-Omer, B.M., 716 (VII), XIIIe s., Clairmarais, O.Cist.; 7e vol. du Legendarium Flandrense en 9 vol. ─ f. 6─9 (BHL 5744 + 5759─60)
Incipit passio sancti Mauricii sociorumque eius, qui passi sunt X KL OCTOBR

(Prologus Eucherii:) Sanctorum Christi passiones [martyrum] Augaunensium quos gloriosus sanguis illustrat, pro honore gestorum stilo explicamus, ea utique fide, qua ad nos martyrii ordo pervenit. Nam per succedentium relationem rei gestę memoriam nondum intercepit oblivio. Et si pro martyribus singulis loca singula, quę eos possident, vel singulę urbes insignes habentur, nec inmerito, quia pro deo summo preciosas animas sancti refundunt, quanta excolendus est reverentia sacer ille Augaunensium locus, in quo tot pro Christo martyrum milia ferro cesa referuntur! Nunc iam ipsam beatissimę passionis causam loquamur.

(1) Temporibus Diocletiani, quondam Romani rei publicę principis, cum ad imperium totius orbis fuisset electus omnesque provincias turbari quadam pręsumptione perspiceret, ad consortium imperii vel laboris olim sibi commilitonem Herculium Maximianum Cesarem fecit eumque contra Amandum et Helianum, qui in Bagaudarum loco pręsumptione servili arma commoverant, ad Gallias destinavit. Cui ad supplementum exercitus legionem Thebeam ex orientalibus militibus dedit. Quę legio sex milia sexcentos sexaginta sex viros validos animis et instructos armis antiquorum Romanorum habebat exemplo. Hi igitur milites Christianę religionis ritum orientali traditione susceperant ab Iherosolimitanę urbis epo fideique sacrę virtutem armis omnibus praeponebant. Ad urbem quippe Romanam itinere attingentes eandem Christianitatis fidem, quam acceperant, apud beatum Marcellinum, prędictę Romanę urbis pontificem, confirmabant, ut ante gladiis interirent quam sacram fidem Christi, quam acceperant, violarent. Recepti igitur a Diocletiano Cesare iubentur, ut post Maximianum collegam itinere, quo ceperant, Gallias tenderent.

(2) Maximianus Cesar, usu quidem milicię bellis aptus sed idolorum specialis cultor, ferus animo, avaritia anxius, opere crudelis, libidini deditus cęterisque viciis obsessus potestatem imperatoriam nimia crudelitate polluerat. In Galliam properans ad Alpium Appenninarum aditum venit. Transmeantibus iter Alpium post arduam et horridam viam subita ęqualis loci campestris occurrit grata planicies. Quo in loco oppidum factum est, quod Octodorus nomen accepit, circa quod [aut] inrigua fluminibus prata atque agrorum fertilis cultura porrigitur, [praecipue] deinde Rodani fluminis validus cursus offertur, qui more suo leniter fluens regionis ipsius grata [propria] amenitate commendat prata. Transcensis igitur Alpibus Maximianus Cesar Octodorum venit ibique sacrificaturus idolis suis convenire exercitum iussit atroci proposita iussione ut per aras demonibus consecratas iurarent coequalibus sibi animis contra Bagaudarum turbas esse pugnandum, Christianos vero velut inimicos diis suis ab omnibus persequendos. Quod ubi primum pervenit ad noticiam Thebaidę legionis preteriens Octodorense oppidum ad locum, cui Agaunum nomen est, celeriter properavit, ut duodecim milium spacio ab Octodoro separata necessitatem committendi sacrilegii preteriret. Agaunum accolę interpretatione Gallici sermonis saxum dicunt. Quo in loco ita vastis rupibus Rodani fluminis cursus artatur, ut commeandi facultate subtracta constratis pontibus viam fieri itineris necessitas imperaret. Undique tamen imminentibus saxis parvus quidem sed amenus irriguis fontibus campus includitur, ubi fessi milites legionis Thebeę post laborem tanti itineris resederant. O quanta reverentia excolendus est sacer locus iste, in quo tot pro Christo martyrum milia ferro Cęsaris (male legitur) puniuntur!

(3) Maximianus Cesar, dum ad sacramenta superius memorata cunctos in exercitu suo cogeret, agnovit praetergressam, ut diximus, legionem. Subito iracundię furore completus satellites mittit, ut hi legionem ad sacramentorum suorum sacrilegia revocarent. Erat in eadem legione primicerius Mauricius et signifer Exsuperius et Candidus senator, qui ita commilitonibus suis preerant, ut amore potius equalitatis quam terrore militari obedienda praeciperent, viri in rebus bellicis strenui et virtute nobiles, sed fide in deo nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evangelici praecepti sub armis custodes reddebant quę dei erant deo, et quę Cęsaris Cęsari restituebant. Requirunt itaque quid Maximianus Cesar ira dictante mandasset. Dictum ab his est, quod Cęsar iusserat, milites omnes immolasse hostias, libasse sacrificia et sacramenta fanatici ordinis prębuisse, iubere Cesarem, ut legio festinanter revertens ad commilitonum se prepararet exemplum. Tunc hi qui preerant legioni miti affatu dederunt responsum, ob hoc transgressos se Octodorum, quia iam fama ad eos sacrificiorum ordinem detulisset, fas sibi visum esse, ne demonum aris Christiani contaminari viderentur; esse sibi in animo deum vivum colere, traditam orientali more religionem usque ad finem vitę perhenniter custodire, ad bellorum usum paratam legionis virtutem esse, ad committenda vero sacrilegia, sicut Cęsar praecepit, Octodorum non redire.

(4) Reversi itaque satellites nuntiaverunt obstinatos esse animos legionis nec velle praeceptis imperatoris obedire. Tunc Maximianus Cesar iracundię nimietate succensus ad hanc vocem subito furore prosilivit dicens: "Ergone milites mei imperatoria pręcepta et sacrorum meorum ordinem spernunt! Statuenda esset vindicta publica, etiam si tantum maiestatem regiam contemnere voluissent; iungitur despectui meo cęlestis iniuria et mecum pariter religio Romana contempnitur. Sentiat contumax miles me non solum mihi sed etiam diis meis dare posse vindictam; iam nunc fidissimorum meorum turba festinet, decimum quemque morti funesta sors praebeat, discant ęqualium nece [in his] quos ordo praemiserit moriendi, qualiter Maximianus vel sibi vel diis suis hac severitate dederit ultionem!"

(5) Post hanc vocem parituris iussio infausta porrigitur, ad legionem velociter properatur, crudelia precepta reserantur. Traduntur neci quos ordo repperit numerandi, leti percussoribus cervices prebent solaque inter eos erat de gloriosę mortis acceleratione contentio. Perfecto itaque scelere ut Octodorum legio redeat iubetur. Tunc Mauritius primicerius paululum a satellitibus regiis segregatus convocat legionem et hac oratione sanctiores alloquitur: "Gratulor virtuti vestrę, commilitones optimi, quod amore religionis nullam vobis Cesaris praeceptum attulit formidinem; gaudentibus quodammodo animis tradi ad necem gloriosam commilitones vestros vidistis, quibus timui ne quisquam, quod armatis facile est specie defensionis, beatissimis funeribus manus obviam afferre temptaret! Iam mihi ad huius rei interdictum Christi nostri parabatur exemplum, qui exemptum vagina apostoli gladium proprię vocis iussione recondidit, docens maiorem armis omnibus Christianę confidentię esse virtutem. Hic deus Christus plane mentes vestras manusque prohibuit, ne quisquam divino operi mortalibus dextris obstitisset. Quin immo cępti operis finem perhenni religione complete! Hactenus exempla sacris inserta codicibus legebamus; iam nunc per nosmet ipsos quos sequi deberemus aspeximus. Ecce vallatus sum commilitonum meorum corporibus, quos de latere meo funestus satelles abstraxit, aspersus sum cruore sanctorum et sacri sanguinis reliquias vestibus meis porto et dubito eorum sequi necem, quorum gratulans ammiror exemplum? Non magnopere curandum est, quid imperator iubeat, qui mihi sorte mortalitatis ęqualis est. Si habere aliquid virium imperatoria praecepta potuissent, circa beatissimorum trium puerorum corpora regis Persarum valuisset incendium nec contemnere ora leonum lacu clausus et evadere potuisset propheta. Sacramenta olim dedisse nos memini quod contemptu lucis istius et desperatione vitę defensare rem publicam deberemus; iam tunc promisi mei corporis virilitatem et spopondi hanc imperatoribus fidem nec tamen mihi ullus tunc regna cęlestia promittebat. Quid Christo spondente faciendum est, si hoc potuimus militię devotione promittere? Quin immo, fortissimi commilitones, olim devotas animas subdamus pręciosissimę passioni, sit nobis virilis animus, fides inviolata permaneat! Iam cerno ante tribunal Christi stantes eos quos neci paulo ante satelles regius deputavit; illa gloria beatos, quę ęternitatem beatam vitę huius brevitate mercatur. ęquali omnes animo, una voce responsum satellitibus demus, nunciate milites Cesari: "Milites, Cesar, tui sumus et ad defensionem rei publicę Romana arma suscepimus nec umquam aut desertores bellorum aut proditores milicię fuimus aut ignavę formidinis meruimus subire flagitium. Tuis etiam obtemperaremus praeceptis nisi instituti legibus christianis demonum cultus et aras semper pollutas sanguine vitaremus. Comperimus precepisse te, aut sacrilegiis pollui Christianos aut dedenis interfectis nos velle terrere. Non inquiras longius latitantes, nos vero omnes Christianos esse cognosce; habebis potestati tuę subdita omnium corpora, auctorem vero suum respicientes Christum animas non tenebis." Hęc sicut vir sanctus dixerat, legionis probat assensio et Cęsari per satellites nunciantur.

(6) Tunc Cesar inclementi praecepit iussione, ut iterum decimum quemque renovate crudelitatis ordo consumeret. Post hanc vocem ad legionem velociter properatur, crudelia praecepta peraguntur, reliqui vero ut Octodorum redeant iubentur. Tunc Exsuperius, quem ante principem vel campiductorem superius memoravi, correptis legionis suę signis hac circumstantes oratione confirmat: "Tenere me, commilitones optimi, secularium quidem bellorum signa perspicitis, sed non ad hęc arma provoco, non ad hęc bella animos vestros virtutemque cohortor; aliud nobis genus eligendum est preliorum, non per hos gladios potestis ad regna cęlestia properare. Robur nobis opus est animorum; invicta defensione [est] fidem quam deo promisimus, in ultimis custodire. Iam de commilitonum nostrorum gloria, ea quę divino cernebat obtutu, gloriosus vir Mauricius est locutus, ego vobis victoriam plenam, si Christo creditis, repromitto. Proiciant dexterę nostrę arma ista cum signis militaribus, pręstabit hoc Christus, ut mox in ipso cęlesti, sicut promittitur, regno alia vobis Exsuperium vestrum videatis signa monstrare. Vadat quin immo funestus satelles et hęc truculento regi nunciet: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servitutem liberi confitemur dei. Tibi miliciam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vitę exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem nostrum negemus deum, auctorem vero velis nolis tuum. Non nos adversum te, imperator, armavit ipsa, quę fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus arma et non resistimus, quia mori magis quam occidere volumus, et innocentes interire quam noxii vivere preoptamus. Siquid in nos ultra statueris, igni tormento ferro subici parati sumus. Christiani sumus, persequi Christianos non possumus. Inexsuperabiles legionis istius animos [Caesar] agnosce; tela proicimus; exarmatas quidem dexteras satelles tuus, sed armatum fide catholica pectus invenit. Occidi, prosterni non timemus, secandas gladiis percussoribus cervices prebemus intrepidi; hęc nobis iocundiora sunt, dummodo quia te cum sacrilegiis tuis contempnimus, ad regna iam nunc cęlestia properamus." Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus ardor. Hęc mandata legionis remeans ad Maximianum Cęsarem satelles nunciat.

(7) At ille, quasi nichil iterato fuisset scelere perpetratum, ire propere exercitum iubet et circumfundi imperat legionem nullumque de tanto sanctorum exercitu precipit relinqui. Ventum itaque est, circumsistit beatam legionem turba carnificum, omnis ętas sine discretione perimitur lanianturque beata corpora et devotas deo animas fideli mortis professione commendant. Operta est terra illic procumbentibus in morte corporibus iustorum, fluxeruntque preciosi sanguinis rivi. Quę umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, [quę feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos ferire iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquid. Hac igitur crudelitate immanissimi tiranni confectus est [ille] sanctorum populus,] quę contempsit rem praesentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, quę ut credimus cum illis angelorum legionibus iam collaudat deum in cęlis. Peracta tandem cęde inter omnes sanctorum percussores dividitur preda. Namque Maximianus facultatem dederat, ut, quisque legionis illius militem iugulasset, interempti spoliis uteretur. Divisa igitur omnium preda ad vescendum epulandumque victrix turba consedit.

(8) Interea veteranus quidam ultimę ętatis senio fatigatus, nomine Victor, qui nec legionis eiusdem fuit neque miles ad contaminatum locum cedibus itineris necessitate deductus est. Dum ad epulas pro ętatis veneratione ab omnibus rogaretur, requirere cępit, quęnam causa esset leticię, quod inter tot corpora interemptorum gaudentes exultantesque possent milites epulari. Dictum a quodam est, quod legio Christianae legis studio cerimonias Romanas cultumque deorum pariter cum imperatoris iussionibus contemnere voluisset dataque neci esset, ut disciplinę militaris traditus ordo severius teneretur. Tunc Victor alte gemitum trahens graviterque suspirans detestatus convivas detestatusque et convivium exclamat: "Heu me, qui per tot annorum miliciam ad hanc infelicem ętatem perveni et in hac legione militare non merui, ut bene inter tales gloriosę mortis honore donatos finem vitę invenire potuissem! Saltem si commilito indignus eram vel me ante actę hore viandi necessitas detulisset, ut senilis pectoris cruor tantorum virorum victimis misceretur, obtulissem corpus hoc neci, dummodo tantę laudis consortio non carerem." Talia dicentem profanorum statim turba vallavit, que utrum Christianus esset respondere minaciter iubet.

(9) At ille, paululum oculos ad cęlum erigens, tali percunctantibus sermone respondit: "Longus me vivendi usus ad hanc, quam videtis, perduxit ętatem. Quęcumque in hoc mundo aguntur aut studium repperit aut rerum volubilitas agit aut varius semper casus infestat; quodcumque volumus, optamus, scimus aut cupimus, totus mundus caligine submersus tenebris circumfluentibus latet, nisi nobis aut viam Christus ostenderit aut lumen Christus effulserit. Quod ego fideli mente perpendens utinam ultimo contester affectu! Quod si me ad tempus paulo ante trucidandum legionis itineris necessitas detulisset, conviviis vel epulis vestris horum funerum consortium praetulissem. Sed etiam nunc praestabit [hoc] Christus, ut Christianum me vel post professionem meam transire ulterius per beata funera non sinatis." Hęc eum loquentem subita percussoris obtruncat insania. Ita vir sanctus celeri confessione consortium sanctorum promeruit cęterisque martyribus in eo loco sicut morte ita est honore coniunctus.

(13) Hęc nobis tantum de numerosa ista multitudine martyrum comperta sunt nomina beatissimorum Mauricii, Exsuperii, Candidi Innocentii, Victoris atque Vitalis; cętera vero nomina nobis quidem incognita, sed in libro vitę sunt scripta.

(14) Nam et ex eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus et Victor, quos Salodori passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est super Arola flumen non longe a Rheno positum.

(15) Neque illud silendum [est], quem deinde Maximianus progressus exitum consecutus est. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino, tunc regnum tenenti mortem moliretur, depręhenso dolo illius apud Massiliam captus est nec multo post strangulatus teterrimoque hoc supplicio affectus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum martyrum corpora post multos passionis illorum annos sancto Theodoro, illius loci epo revelata traduntur. Cum exstrueretur in honore eorum basilica, quę vastę tunc adiuncta rupi uno tantum latere adclinis iacebat, sed nunc iubente preclaro meritis Ambrosio, loci illius abbate, denuo ędificata reclinis esse dinoscitur.

(20) Neque enim hoc omittendum est, quod per longum temporis tractum beati Innocentii martyris membra Rodanus revelavit. Iugi enim illuvie vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernicie ad sepulturam martyris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terrę protulit ut in gurgitis sui procellam demergeret, sed ob gloriosam devotionem intra ambitum basilicę cęterisque martyribus sepultura praeciperet sociari. Necnon, ut credimus, idcirco deus, qui est innocentię verus amator, longe post passionem sacratissimę legionis, innocenti unda Rodani fluminis famulante, revelavit martyris sui Innocentii inclita membra, ut et aquas inde sanctificaret et fidelibus patrocinium provideret. Cuius translationem a sanctę recordationis Domiciano Genevense et Grato Augustanę urbis vel Prothasio, tunc temporis illius loci epis, cęlebratam recolentes cotidiana devotione et laudibus frequentamus.

Quid miraculi tunc apparuerit, nequaquam tacendum putavi:

(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad hoc opus videbantur, quidam esset artifex, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, quo cęteri ad expetenda diei eius festa abcesserant, in eadem domo, in qua arcem agebat, solus substitisset, in illo secreto subito mane ab adstantibus sanctis hic idem aurifex rapitur atque ad penam vel ad supplicia distenditur, et visibiliter turbam martyrum cernens verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ęcclesię solus deesset, vel illud opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constitit, ut aurifex ille consternatus et territus salutare sibi nomen posceret, statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis prętermittam, quod per eadem loca omnibus notum est: Mater familias Quintini, egregii atque honorati viri, cum ita paralisi fuisset obstricta, ut [ei] etiam pedum usus negaretur, a viro suo ut illic per multum itineris spacium deferretur poposcit. Quo cum pervenisset sanctorum martyrum basilicę famulantium manibus illata pedibus propriis ad diversorium rediit ac sanitati de premortuis restituta membris nunc miraculum suum ipsa circumtulit.

(19) Hęc duo tantum miracula passioni sanctorum inserenda credidi. Cęterum satis multa sunt, quę vel in purgatione demonum vel in restauratione claudorum aut sanitate febrium cęterisque infirmitatibus cotidie illic per servos suos virtus domini operatur, quę multa narrarentur, si per singula scriberentur. Tamen fidelium cordibus absque lectione cognita esse noscuntur, quę, quanta et qualia miracula illic per sanctos suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operari non desinit. Pro eo ipso die noctuque psalmorum hymnorumque decantatio non desistit, quę iubente sancto et praeclaro Christi martyre, beato Sigismundo rege, est instituta et usque hodie deo protegente est conservata. Propterea illic degentes mente et ore deo debitas incessanter laudes reboant, cui est honor et gloria, imperium et potestas per omnia secula seculorum. Amen.

Incipiunt miracula de sanctis martyribus Mauricio (et) sociis eius:

(24) Magnę sunt virtutes ad ante dictorum martyrum Mauricii Exsuperii sociorumque eorum sepulchra factę, de quibus relictis pluribus pauca restringere libuit. Mulier quędam filium suum unigenitum ad ipsorum monasterium adducens abbati tradidit erudiendum, videlicet ut factus clericus sanctis manciparetur officiis. Verum cum iam spiritualibus eruditus esset literis, et cum reliquis clericis in choro psalleret canentium, modica pulsatus febre spiritum exhalavit. Cucurrit mater orbata ad obsequium funeris plangens, sepelivitque filium. Verumtamen non suffecerunt hę lacrimę doloribus, quę in exequiis sunt effuse, sed per dies singulos veniebat et super sepulchrum nati sui emissis in altum vocibus eiulabat. Cui tandem apparens per visum noctis beatus Mauricius ait "Quid tu o mulier incessanter filii obitum plangis et numquam desistis a luctu?" Cui illa: "Dies" inquit "vitę meę hunc planctum non explebit, sed dum advixero, semper defleam unicum meum, nec umquam mitigabor a lacrimis, donec oculos corporis huius debita mors concludat". Cui ille: "Noli" inquit "ita quasi mortuum flere, sed ęquanimiter age; nam scias eum nobiscum habitare et sedibus vitę ęternę in consortio nostro perfrui. Et ut veraciter credas certa esse, quę loquor, surge crastina die ad matutinum et audies vocem eius inter choros psallentium monachorum. Et non solum die crastina, sed etiam omnibus diebus vitę tuę cum cęteris audies in psallendo vocem eius. Ideoque ne fleveris, eo quod gaudere te oporteat potius quam lugere". Surgit mulier longaque trahit suspiria nec dormivit in stratu suo, donec signum ad consurgendum commoveretur a monachis. Quo commoto accedit ad ęcclesiam, aliqua de visione quam viderat probatura. Nichil enim preteriit de pollicitacione sancta, sed quę fuerant divinitus nuntiata mox impleta noscuntur. Verum ubi cantoris incipientis antiphonam caterva suscepit monachorum, audit genitrix parvuli vocem; cognoscit et gratias agit deo. Sed et illud, quod martyris ore promissum habebatur, prorsus impletum est, ut omnibus diebus vitę suę, cum accessisset mulier ad psallentium chorum, audiret huius infantuli vocem inter reliqua modulamina.

(25) Cum Guntrammus rex ita se spiritualibus actionibus mancipasset, ut relictis seculi pompis thesauros suos ęcclesiis et pauperibus erogaret, accidit ut misso presbitero munera fratribus, qui sanctis Agaunensibus deserviunt, ex voto transmitteret, precipiens presbitero, ut ad eum rediens sanctorum sibi reliquias exhiberet. Igitur dum impleret regis preceptionem et regrederetur cum pigneribus, Limanni laci, per quem Rodanus influit, navigium petiit. Extenditur autem lacus ille in longitudine quasi stadiis quadringentis, in latitudine vero stadiis centum quinquaginta. Denique revertens presbiter, ut diximus, cum navigium hoc fuisset aggressus, subito tempestas exorta fluctus tollit ad sydera, surgunt undarum montes et nunc puppis naviculę prora dehiscente fertur in altum, nunc iterum demersa puppi prora tollitur in sublime. Turbantur nautę et nichil aliud nisi sola mors in hoc periculo prestolatur. Tunc presbiter cum videretur fluctibus his obrui et spumis se undarum ipsarum graviter operiri, extracta a collo capsula, quę sanctorum pignera continebat, undis tumentibus fidus obiecit ac sanctorum presidium clara invocat voce dicens: " Ne peream in his fluctibus, virtutem vestram deprecor, martyres gloriosi, sed potius qui iugiter pereuntibus praebetis auxilium, michi, queso, dexteram salutis porrigere dignemini! Fluctus opprimite, nosque ad litus optatum vestri adiutorii ope reducite!" Et hęc dicens cessante vento decedentibus undis ad litus erecti sunt. Hęc ab ipso cognovi presbitero. In hoc enim stagno ferunt tructarum piscium magnitudinem usque ad centum librarum pondera trutinari.

[Incipit passio sancti Floriani ...]