Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

12E Lambach, M. memb. XLII, XII─XIIIe s., Lambach, O.S.B.; f. 134─137

Incipit Prologus

(1) SANCTORUM PASSIONEM MARTYRUM, qui hunc diem glorioso sanguine illustrant, pro honore gestorum stilo explicamus, ea utique fide, qua ad nos ordo martyrii pervenit. Nam per succedentium relationem rei gestę memoriam nondum intercępit oblivio. Et si pro martyribus singulis loca singula, quę eos possident, insignia habentur, nec inmerito, quia pro deo summo preciosas sancti animas refundunt, Quanta excolendus est reverentia sacer ille locus, in quo tot pro Christo martyrum milia ferro cesa referuntur! Nunc iam ipsam beatissimę passionis causam loquamur. Explicit prologus.

Passio Mauritii et sociorum eius.

(2) TEMPORE ILLO SUB MAXIMIANO, qui Romanę rei publicę cum Deocletiano collega imperium tenuit, per diversas fere provincias laniati aut interfecti sunt martyrum populi. Idem namque Maximianus, sicut avaritia libidine crudelitate ceterisque vitiis obsessus furebat, ita etiam execrandis gentilium ritibus deditus et erga deum cęli profanus, impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat. Si qui tunc dei veri cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur, ac velut vacatione barbaris gentibus data prorsus in religionem arma commoverat.

(3) Erat eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thebei appellabantur. Legio autem vocabatur, que tunc sex milia ac sexcentos et LX sex viros in armis habebat. Hii in auxilium Maximiano ab orientis partibus acciti venerant, viri in rebus bellicis strennui et virtute nobiles, sed nobiliores fide. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evangelici precepti etiam sub armis non inmemores reddebant que dei erant deo, et que Cęsaris Cęsari restituebant.

(4) Itaque cum Thebei sicut ceteri militum ad pertrahendam Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis mynisterium detrectare ausi sunt, atque huiusmodi preceptis se obtemperaturos negant. Maximianus non longe aberat, nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat. Ubi cum ei nuntium delatum esset legionem hanc adversus mandata regia rebellem in Agaunensibus angustiis substitisse, in furorem instinctu indignationis exarsit.

(5) Sed prius mihi quam reliqua commemorem, situs loci illius relationi inserendus videtur. Locus ille Agaunus LX ferme milibus a Genavense urbe est, XIIII vero milibus distat a capite Lemanni lacus, quo influit Rodanus. Locus ipse iam inter Alpina iuga in valle situs est, ad quem pergentibus difficili transitu asperum atque artum iter panditur. Infestus namque Rodanus saxosi montis radicibus vix pervium viantibus aggerem relinquit. Evictis transmissisque angustiarum faucibus subito nec exiguus inter montium rupes campus aperitur. In eo legio sancta consederat.

(6) Igitur, sicut supra diximus, cognito Maximianus Thebeorum responso precepit ira fervidus ob neglecta imperia decimum quemque ex eadem legione gladio feriri, quo facilius ceteri regis preceptis territi metu cederent; ac redintegratis mandatis edicitur, ut reliqui in persecutionem Christianorum cogantur. Ubi vero ad Thebeos denuntiatio iterata pervenit cognitumque ab eis est iniungi sibi rursum executiones profanas, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur adfirmantium numquam se ulli in hęc tam sacrilega mynisteria cessuros, ydolorum [se] profana semper detestatos, Christianis semper imbutos sacris et divinę religionis cultu institutos, unum se ęternitatis deum colere, extremo perire satius esse quam adversus Christianam fidem venire.

(7) His deinde compertis Maximianus omni belua cruentior rursus ad ingenii [sui] sevitiam redit atque imperat ut iterum decimus eorum morti detur; ceteri nichilominus ad hęc que spernerent compellerentur. Quibus iussis denuo in castris perlatis segregatus atque percussus est qui decimus forte obvenerat; reliqua vero se militum multitudo mutuo sermone instigabat, ut in tam preclaro opere persisterent.

(8) Incitamentum tamen maximum fidei in illo tempore penes sanctum Mauritium fuit primicerium tunc, sicut traditur, legionis eius, qui cum Exuperio, ut in exercitu appellant, campiductore et Candido senatore militum accedebat (-cend- m.pr.) exhortando singulos et monendo. Fideliumque commilitonum etiam martyrum exempla ingerens pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus [et] moriendo suadebat, sequendosque monebat socios illos et contubernales suos, qui iam in cęlo praecesserant. Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus ardor.

(9) His itaque primoribus suis atque auctoribus animati Maximiano insania adhuc estuante mandata mittunt sicut pia ita et fortia, quę feruntur fuisse in hunc modum: "Milites sumus imperii tui, sed tamen servi, quod libere confitemur, dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accipimus, ab illo vite exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus deum, utique auctorem nostrum, deum auctorem, velis nolis, tuum. Si non in tam funesta compellimur, ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus actenus, adhuc parebimus; sin aliter, illi parebimus potius quam tibi. Offeremus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentum cruentare nefas ducimus. Dexterę istę pugnare adversus impios atque inimicos sciunt, laniare pios et cives nesciunt. Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse. Pugnavimus semper pro iusticia, pro pietate, pro innocentium salute. Hęc fuerunt actenus nobis pretia periculorum. Pro fide pugnavimus, quam quo pacto conservabimus tibi, si hanc deo nostro non exhibemus? Iuravimus primum in sacramenta divina, iuravimus deinde in sacramenta regia; nichil nobis de secundis credas necesse est, si prima perrumpimus. Christianos ad pęnam per nos requiri iubes; iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt: habes nos hic confitentes deum patrem, auctorem omnium, et filium eius Jesum Christum deum credimus. Vidimus laborum periculorumque nostrorum socios, nobis quoque eorum sanguine aspersis, trucidari ferro, et tamen sanctissimorum comilitonum mortes et fratrum funera non flevimus non doluimus, sed potius laudavimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro domino deo eorum. Et nunc non nos vel hęc ultime vitę necessitas in rebellionem cogit, non nos, imperator, adversum te armabit ipsa saltim, quę fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus ecce arma et non resistimus, quia mori quam occidere satis malemus, et innocentes interire quam noxii vivere preoptamus. Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid admoveris, ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos fatemur, persequi Christianos non possumus."

(10) Cum hęc talia Maximianus audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos eorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocari una sententia interfici omnes decrevit, et rem confici circumfusis militum agminibus iubet. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impium ferrum, non mori recusantes vitę amore. Cedebantur itaque passim gladiis, non reclamantes saltim aut repugnantes, sed depositis armis cervices persecutoribus prebentes et iugulum percussoribus vel intactum corpus offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum munitione elati sunt, ut ferro conarentur adserere iusticcausam, sed hoc solum reminiscentes se illi confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tamquam agnus non aperuit os suum, ipsi quoque tamquam grex dominicus ovium laniari se [tamquam] ab irruentibus lupis passi sunt.

(11) Operta est terra illic procumbentibus in morte corporibus piorum, fluxeruntque preciosi sanguinis rivi. Quę umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, quę feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate inmanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem presentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, que ut credimus cum illis angelorum legionibus iam collaudant semper in cęlis dominum deum Sabaoth.

(12) Victor autem martyr nec legionis eiusdem fuit neque miles, sed emeritę [iam] militię veteranus. Hic cum iter agens subito incidisset in hos, qui passim epulabantur lęti martyrum spoliis, atque ab his ad convescendum invitatus cum prolatam ab exultantibus per ordinem causam cognovisset, detestatus convivas detestatusque convivium refugiebat. Requirentibusque, ne et ipse forsitan Christianus esset, Christianum se semper futurum [esse] respondit ac statim ab irruentibus interfectus [est] ceterisque martyribus in illo loco sicut morte ita etiam honore coniunctus est.

(13) Hęc nobis tantum de numero illo [martyrum] conperta sunt nomina, id est beatissimorum Mauritii, Exuperii, Candidi atque Victoris; cetera vero nobis quidem incognita, sed in libro vitę scripta sunt.

(14) Ex hac eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus et Victor, quos Salodoro passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est supra Arolam flumen neque longe a Reno positum.

(15) Opere precium est etiam illud indicare, quis deinde Maximianum atrocem tyrannum exitus consecutus sit. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino tunc regnum tenenti mortem moliretur, deprehenso dolo illius apud Massiliam captus nec multo post strangulatus teterrimoque hoc supplicio affectus impiam vitam digna morte finivit.

(16) Ad vero beatissimorum Agaunensium martyrum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro eiusdem loci episcopo revelata traduntur. In quorum honore cum exstrueretur basilica, [que] vastę nunc adiuncta rupi uno tantum latere adclinis iacet, quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi.

(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad illud opus videbantur, quidam adesset faber, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, quo cęteri ad exspectanda diei eius festa abscesserant, in fabrica solus substitisset, in illo secreto se subito clara luce manifestantibus sanctis hic idem faber rapitur atque ad pęnam vel ad supplicium distenditur, et visibiliter turbam martyrum cernens, verberabatur [etiam] et increpabatur, quod vel dominico die ecclesię solus deesset, vel illud fabricę opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod adeo misericorditer a sanctis factum constitit, ut faber ille consternatus et territus salutare sibi nomen poposceret statimque Christianus effectus sit.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis praetermittam, quod perinde clarum atque omnibus notum est: Materfamilias quedam Quintii, egregii atque honorati viri, cum paralisi fuisset obstricta, ut ei etiam pedum usus negaretur, a viro suo ut Agaunum per multum itineris spatium deferretur poposcit. Quo cum pervenisset, sanctorum martyrum basilicę famulantium manibus inlata pedibus ad diversorium rediit ac sanitati de premortuis restituta membris [nunc] miraculum suum ipsa circumtulit.

(19) Hęc duo tantum miracula passioni sanctorum inserenda credidi. Ceterum satis multa sunt, quę vel in purgatione dęmonum vel in reliquis curationibus cottidie illic per sanctos suos domini virtus operatur.

(20) Neque enim illud omittendum est, quod per longum temporis tractum Beati Innocentii martyris membra Rodanus revelavit. Iugi enim eluvię vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernicię ad sepulturam martyris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terrę protulit, ut in gurgitis sui procellam demergeret, sed ut [ob] gloriosam [martyris] devotionem intra ambitum basilicę ceteris martyribus sepultura preceperit sociari. Cuius translationem [a] sanctę recordationis Domitiano Genavensi et Grato Augustanę urbis vel Protasio, tunc temporis illius loci episcopo, cęlebratam recolentes hodierna devotione et laudibus frequentamus, regnante domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.