Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

12M Novara, 1 (olim 132), XII─XIIIe s.; f. 125─129v (BHL 5739)

X.Kl Octubr. Incipit passio sanctorum Mauricii cum sociis eius.

(1) Passiones sanctorum martyrum, que hunc locum glorioso sanguine illustrant, pro honore gestorum stilo explicamus, ea utique fide, qua ad nos martirii ordo pervenit. Nam per succedentium relationem rei gestę memoriam nondum intercepit oblivio. Et si pro martiribus singulis loca singula, quę eos possident, vel [singulae urbes] in signis habentur, nec in merito, quia pro deo summo preciosas sancti animas refundunt, quanta excolendus est reverentia sacer hic locus, in quo tot pro Christo martyrum milia ferro cęsa referuntur! Nunc iam ipsam beatissimę passionis causam loquamur.

(2) Sub Maximiano, qui Romanę rei publicę cum Diocliciano collega imperium tenuit, per diversas fere provincias laniati sunt aut interfecti martirum populi. II Idem namque Maximianus, sicut avaricia libidine crudelitate ceterisque viciis obsessus furebat, ita etiam exsecrandis gentilium ritibus [deditus] et erga deum [celi] profanus, impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat. Si qui [tunc] dei veri cultum profiteri audebat, sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur, vel ad vagationem barbaris data prorsus in religione arma commoverat.

(3) Erat in eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thebei appellabantur. Legio autem vocabatur, quę tunc sex milia ac sexcentos viros in armis habebat. Hi in auxilium Maximiano ab orientis partibus accersiti venerant, viri in rebus bellicis strenui [et] virtute nobiles, sed fide nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evangelici precepti etiam sub armis non inmemores reddebant quę dei erant deo, et quę Cesaris Cesari restituebant.

(4) Itaque cum et hi sicut ceteri militum ad dilaniandam Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detractare ausi sunt, atque huiusmodi preceptis se obtemperaturos negant. Maximianus non longe aberat, nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat. Ubi cum ei per nuncium delatum esset legionem hanc adversus mandata regia rebellem in his angustiis substitisse, in furorem instinctus indignationis exarsit.

(5) Sed prius michi, quam reliqua commemorem, situs loci istius revelatione inserendus videtur. Locus hic sexaginta fere milibus a Genuense urbe abest, quatuordecim vero milibus a capite Limannici lacus, quo influit Rodanus. Locus hic iam inter Alpina iuga in valle situs est, ad quem pergentibus difficili transitu asperum atque artum iter panditur. Infestus namque Rodanus saxosi montis radicibus vix pervium viantibus aggerem reliquit. Evictis transmissisque angustiarum faucibus subito nec exiguus inter rupes montium campus aperitur. In hoc legio sancta consederat.

(6) Igitur, sicut supra diximus, cognito Maximianus Thebeorum responso precipiti ira fervidus ob neglecta imperia decimum quemque ex eadem legione ferire gladio iubet, quo facilius ceteri rebus certis territi metu cederentur; redintegratisque mandatis edicit ut reliqui in persecutione Christianorum cogantur. Ubi vero ad Thebeos denuntiatio iterata pervenit cognitumque ab eis est iniungi sibi rursus exsecutiones profanas, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur affirmantium numquam se ulli in hęc tam sacrilega ministeria cessuros, idolorum [se] profana semper detestatus, [Christianis se imbutos] sacris et divinę religionis cultu institutus, unum se ęternitatis deum colere, extrema experiri satius esse quam adversus Christianam fidem venire.

(7) His deinde compertis Maximianus omni belua cruentior rursus ad ingenii [sui] sęvitiam redit atque imperat ut iterum decimus eorum [morti] detur; ceteri nichilh(h eras.) ominus ad hęc quę spreverant compellerentur. Quibus iussis denuo in campestra perlatis segregatus est atque percussus qui decimus forte obvenerat; VI reliqua vero se militum multitudo mutuo sermone instigabat, ut in tam preclaro opere persisteret.

(8) Incitamentum tamen maximum fidei in illo tempore pęne sanctus Mauritius fuit primicerius tunc, sicut traditur, legionis eius, qui cum Exsuperio, ut in exercitu appellant, campidoctore et Candido senatore militum accedebat exortando singulos et monendo fidelium commilitonum etiam martirum exempla ingerens. Pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus et moriendo suadebat, sequendosque ammonebat socios illius et contuberniales suos, qui iam in cęlum precesserant. Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martirii gloriosus odor.

(9) His itaque primoribus suis atque auctoribus animati Maximiano autem adhuc insania ęstuante mandata mittunt sicut pia ita et fortia, quae feruntur fuisse in hunc modum: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servi, [quod liberi] profitemur esse dei. VII Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accipimus, ab illo vitę exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus deum, [utique auctorem nostrum dominum,] auctorem, velis nolis, tuum. Si non tam funeste compellimur, ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus; sin aliter, illi parebimus potius quam tibi. Offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentium cruentare nefas ducimus. Dexterę iste pugnare adversus impios atque inimicos sciunt, laniare pios et concives nesciunt. Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse. Pugnavimus semper pro iustitia, pro pietate, pro innocentium salute. Hec fuerunt hactenus nobis precia periculorum. Pugnavimus pro fide, quam quo pacto conservemus tibi, si hanc deo nostro non exbibemus? Iuravimus primum in sacramento divino, iuravimus inde in sacramento regio; nichil nobis de secundis credas necesse est, si [prima] per rupes. Christianos ad penam per nos requiri iubet; iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt: habes nos [hic] confitentes deum patrem, auctorem omnium, et filum eius Jesum Christum ipsum credimus. Videmus laborum periculorumque nostrorum socios, nobis quoque eorum sanguine aspersis, trucidare ferro, et tamen sanctissimorum commilitonum mortes et fratrum funera non flevimus non doluimus, sed potius laudavimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro domino deo eorum. Non nos vel hęc ultimę vitę necessitas in rebellionem cogit, non nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltem, quę fortissima est in periculis, disperatio. Tenemus ecce arma et non resistimus, quia magis mori quam occidere satis maluimus, et innocentes interire quam noxii vivere preoptamus. Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid amoveris, ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos fatemur, persequi Christianos non possumus."

(10) Cum hec talia Maximianus audisset obstinatosque in fidem Christi cerneret animos virorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocare una sententia interfici omnes decrevit, et rem confici circumfusis militum agminibus iubet. Cumque missi ad sanctam legionem venissent, stringunt in sanctos impium ferrum, mori non recusantes vitę amore cedebantur. Itaque passim gladiis, non reclamantes saltem aut repugnantes, sed et depositis armis cervices persecutoribus prebentes et iugulum persecutoribus vel intectum corpus offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum motione elati sunt, in ferro (ferrum a.c.) ut conarentur asserere iustitię causam, sed hoc solum reminiscentes se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tamquam agnus non aperuit os suum, ipsi quoque tanquam grex dominicarum ovium laniare se tamquam ab irruentibus lupis passi sunt.

(11) Operta est terra istic procumbentibus in mortem corporibus piorum, fluxerunt preciosi sanguinis rivi. Quę umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, quę feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate inmanissimi tiramni confectus est ille populus sanctorum, qui contempsit rem presentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, quę ut credimus cum illis angelorum legionibus iam collaudant semper in celis dominum deum Sabaoth.

(12) Victor autem martir nec legionis eiusdem fuit neque miles, sed emerite iam militię veteranus. Hic cum iter agens subito incidisset in hos, qui passim epulabantur leti martirum spoliis, atque ab his ad convescendum invitatus prolatam ab exultantibus per ordinem causam cognovisset, detestatur convivas detestaturque convivium quod refugebat. Requirentibusque, ne et ipse forsitan Christianus esset, Christianum se et semper futuris esse respondit et statim ab irruentibus interfectus est [ceterisque martiribus in hoc loco sicut morte ita etiam honore coniunctus est].

(13) Hęc nobis tantum de numero istorum martyrum comperta sunt nomina, id est beatissimorum Mauricii, Exsuperii, Candidi atque Victoris; cętera vero nobis quidem incognita sunt sed in libro vitę sunt scripta.

(14) Ex [hac] eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martires Ursus et Victor, quos Salodorum passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est super Aram fluvium neque longe a Reno positum.

(15) Opere precium est etiam illud indicare, quis deinde Maximianum trucem tyrannum exitus consecutus est. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino tunc regnum tenenti mortem moliretur, deprehenso dolo illius apud Maxiliam captus nec multo post strangulatus teterrimoque hoc suplicio affectus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum martirum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro huius loci epo revelata traduntur. In quorum honore cum extruetur basilica, quę vastę tunc adiuncta rupi uno tantum latere adclinis iacebat, sed nunc iubente preclaro meritis Ambrosio, huius loci abbate, denuo hędifficata biclinis esse dignoscitur.

(20) Neque enim hoc emittendum est, quod per longum temporis tractum beati Innocentii martiris menbra Rodanus revelavit. VIII Iugi enim diluvio vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernicie ad sepulturam martyris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terrę protulit ut in gurgitis sui procellam dimergeret, sed ob gloriosam devotionem intra ambitum basilice ceteris martiribus sepultura preceperit sociari. Cuius translationem a sancte recordacionis Domitiano Genuense et Grato Augustane urbis vel Prothasio, tunc temporis huius loci epis, celebratam recolentes cotidiano devotione et laudibus frequentamus.

(17) Quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi: Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati venisse ad hoc opus videbantur, quidam adesset faber, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, quo ceteri ad expectandam diei huius festivitatem abscesserant, in fabrica solus substitisset, in illo secreto se subito [clara luce] manifestantibus sanctis hic idem faber rapitur atque [ad] penam vel ad supplicia distenditur, et visibiliter turbam martirum cernens, verberatur etiam increpatur, quod vel die dominico ecclesia solus deesset, vel [illud] fabrice opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constitit, ut faber ille consternatus et territus salutare sibi nomen posceret, statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis pretermittam, quod perinde clarum atque omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralisi fuisset obstricta, ut ei etiam pedum usus negaretur, a viro suo ut illuc per multum itineris spatium deferretur poposcit. Quo cum pervenisset, sanctorum martirum basilice famulantium manibus illata pedibus ad diversorium rediit ac sanitate de premortuis restituta menbris restituta miraculum suum circumtulit.

(19) Hec duo tantum mira passioni sanctorum inserenda credidi. Ceterum sanitatis multa sunt, que vel in purgatione demonum vel in restauratione claudorum aut sanitate febrium ceterisque infirmitatibus cotidie istic per servos suos virtus domini operatur, que multa narranda sunt, si per singula scribantur. Tamen fidelibus cordibus absque lectione cognita esse noscuntur, que quanta et qualia miracula hic per sanctos suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operari non desinit. Pro eo in idipsum die noctuque psalmorum hymni decantatio non desistit, quod iubente sancto et preclaro Christi martire beato Sigismundo rege est institutum hoc usque hodie deo protegente est conservatum. Propterea hic laudes deo dei servi canentes ore persolvunt [prestante domino nostro Iesu Christo,] cui est honor et gloria, imperium et potestas per omnia secula seculorum. Amen.

V.Kl Octuber. Incipit passio sanctorum Cosme et Damiani.