Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

12j'+ Milano, B. Ambros., B. 55 Inf., XIIe s. (1e moitié), Cathédrale de Milan ou Italie septentrionale; 2e vol. d'un légendier en 2 vol. ─ f. 141r─143v (nach 11a)
X Klas Oct. Incipit passio sanctorum martyrum Mauricii et sociorum eius.

(1) TEMPOribus Dioclitiani, quondam Romanę rei publicę principis, cum ad imperium totius orbis fuisset electus omnesque provincias turbari quorundam praesumptione respiceret, ad consortium imperii vel laboris olim sibi commilitonem Herculinum Maximianum Cesarem fecit eumque contra Amandum et Helianum, qui in Bagaudarum nomen presumptione servili arma commoverant, ad Galliam destinavit. Cui ad supplementum exercitus legionem Thebeam ex orientalibus partibus ire precepit. Quae legio sex milia sexcentos sexaginta sex viros validos animis et instructos armis antiquorum Romanorum habebat exemplo. Hi igitur milites Christianae religionis ritum orientali traditione susceperant ab Ierosolimitanę urbis epo, fideique sacrę virtutem armis omnibus preponebant. Nam iussum eis fuerat ut ad urbem [quippe] Romanam [itinere] attingentes eandem Christianitatis fidem, quam acceperant, [apud beatum Marcellinum, prędictę Romanę urbis pontificem, confirmantes, ut ante gladio interirent quam sacram fidem Christi, quam acceperant,] violarent. Recepti igitur a Dioclitiano Cesare iubentur, post Maximianum collegam itinere, quo ceperant, Gallias tendere.

(2) Maximianus Cesar, usu quidem militie bellis aptus sed ydolorum specialis cultor, ferus animo, avaritia crudelis, libidini deditus ceterisque vitiis obsessus qui severitatem imperatoriam nimia crudelitate polluerat. In Galliam properans ad Alpium Appenninarum aditum venit. Transmeantibus iter Alpium post arduam [et horridam] viam subito equalis loci campestris occurrit grata planities. Quo in loco oppidum factum est, quod Octodorus nomen accepit, circa quod irrigua fluminibus prata aut agrorum fertilis cultura porrigitur, precipue deinde Rodani [fluminis] validus cursus offertur, [qui mole sua leniter fluens regionis ipsius gratiam propria amoenitate commendat]. II Transcensis igitur Alpibus Maximianus Cesar Octodorum venit ibique sacrificaturus ydolis suis convenire exercitum iussit atroci proposita iussione ut per aras demonibus consecratas iurarent coaequalibus sibi animis contra Bagaudarum turbas esse pugnandum, Christianos vero velut inimicos diis [suis] ab omnibus persequendos. Quod ubi primum pervenit ad notitiam Thebaide [legionis] preteriens Octodorense oppidum ad locum, cui Agauno nomen est, celeriter properavit, ut octo milium spatio ab Octodoro separata necessitatem committendi sacrilegii preterirent. [Acaunum accolae interpretatione Gallici sermonis saxum dicunt]. Quo in loco ita vastis rupibus Rodani fluminis cursus artatur, ut comeandi facultate subtracta constructis pontibus viam fieri itineris necessitas imperaret. Undique tamen imminentibus saxis parvus quidem sed amenus irriguis fontibus campus includitur, ubi fessi milites legionis Thebeę post laborem tanti itineris resederant. O quanta reverentia excolendus est sacer locus iste, in quo tot pro Christo martirum milia ferro Cesaris puniuntur!

(3) Maximianus, dum ad sacramenta superius memorata cunctos in exercitu suo cogeret, agnovit pretergressam, ut diximus, legionem. Subito iracundie furore completus satellites mittit, ut legionem ad sacramentorum suorum sacrilegia revocarent. III Erat in eadem legione primicerius Mauricius et signifer Exuperius et Candidus senator, qui ita commilitonibus suis preceperant, ut amore potius divinitatis quam terrore militari obedientiam perciperent, viri in rebus bellicis strenui et virtute nobiles, sed fide in deo nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evangelici precepti sub armis custodes reddebant que dei erant deo, et quę Cesaris Cesari restituebant. Requirunt itaque quid Maximianus Cesar ira dictante mandasset. Dictumque est eis, quod Cesar iusserat, [milites] immolasse hostias, libasse sacrificia et sacramenta senatici ? ordinis prebuisse, iubere Caesarem, ut legio festinanter revertens ad commilitonum se properaret exemplum. Tunc hi qui preerant legioni miti affatu dederunt responsum, ob hoc transgressos Octodorum, quia iam fama ad eos sacrificiorum ordine pervenisset, fas sibi visum esse, ne demonum aris Christiani contaminari viderentur, [esse sibi in animo] deum vivum colere, traditam orientali more religionem usque ad diem vitę perhenniter custodire, ad bellorum usum paratam legionis esse virtutem, ad committenda vero sacrilegia, sicut Cesar precepit, Octodorum non redire.

(4) Reversus itaque satelles nuntiat obstinatos esse animos legionis nec velle preceptis imperatoris obedire. Tunc Maximianus Cesar iracundie nimietate succensus ad hanc vocem subito furore prosilivit dicens: "Ergo milites mei imperatoria precepta et sacrorum meorum ordinem spernunt! Facienda erat vindicta publica etiam si tantum maiestatem regiam contemnere voluissent; IIII iungitur despectui meo cęlestis iniuria et mecum pariter religio Romana contemnitur. Sentiant contumaces milites me non solum michi sed etiam diis meis dare posse vindictam; iam fidissimorum meorum turba festinet, decimum quemcumque morti funesta sors prebeat, discant equalem necem quos ordo premiserit moriendi, qualiter Maximianus vel sibi vel diis suis ac severitate dederit ultionem!"

(5) Post hanc vocem apparitori iussio infausta porrigitur, ad legionem velociter properatur, crudelia precepta reserantur. Traduntur neci quos ordo repperit numerandi, leti percussoribus cervices prebent solaque inter eos erat de gloriose mortis occupatione contentio. Perfecto itaque scelere ut Octodorum redeat legio iubetur. Tunc Mauricius primicerius paululum a satellitibus regis segregatus convocat legionem et hac ratione sanctiores alloquitur: "Gratulor virtuti vestre, commilitones optimi, quod amore religionis nullam vobis Cesaris preceptum attulit formidinem; gaudentibus quodam modo animis tradi ad necem gloriosam commilitones vestros vidistis, quibus timui ne quisquam, quod armatis facile est, specie devotionis, beatissimis funeribus manus obvias afferre temptaret! Iam michi ad huius rei interdictum Christi nostri parabatur exemplum, qui exceptum vagina apostoli gladium proprię vocis iussione recondit, docens maiorem armis omnibus Christiane confidentiae esse virtutem. Hic deus Christus plane mentes vestras manusque prohibuit, ne quisquam divino operi mortalibus dextris obstitisset. Quin immo accepti operis fidem perhenni religione complerent! V Hactenus exempla sacris inserta codicibus legebamus; iam nunc per nosmet ipsos quos sequi deberemus aspeximus. Ecce vallatus sum commilitonum meorum corporibus, quos de latere meo funestus satelles abstraxit, aspersus sum cruore sanctorum et [sacri] sanguinis reliquias vestibus meis porto et dubito eorum sequi necem, quorum gratulans ammiror exemplum? Et vacat cogitare quid imperator iubeat, qui sorti [mihi] mortalitatis equalis est. Si habere aliquid virium imperatoris praecepta potuissent, circa beatissimorum trium puerorum corpora regis Persarum valuisset incendium nec contempnere ora leonum lacu clausus evadere potuisset propheta. Sacramenta olim dedisse nos memini quod contemptu lucis istius et dispensatione vite defensare rem publicam deberemus; iam tunc promisi mei corporis vilitatem et spopondi hanc imperatoribus fidem nec tamen michi ullus tunc regna celestia promittebat. Quid Christo spondente faciendum est, si hoc potuimus militie devotione promittere? Quin immo, fortissimi commilitones, olim devotas animas subdamus pretiosissimę passioni, sit nobis virilis animus, fides inviolata permaneat! Iam cerno ante tribunal Christi stantes eos quos neci paulo ante satelles regius reputavit; illa vera gloria est, que aeternitatem beatam vitę huius brevitate mercatur. Equali omnes animo, una voce responsum satellitibus damus (demus m.s.), id nuntia: "Milites quidem, Cesar, tui sumus et ad defensionem rei publicę Romana arma suscepimus nec umquam aut desertores bellorum aut proditores militię fuimus aut ignavie formidinis meruimus subire flagitium. Tuis etiam obtemperaremus preceptis nisi instituti legibus christianis demonum cultus et aras semper pollutas sanguine vitaremus. Comperimus precepisse te, [ut] aut sacrilegiis pollui Christianos aut dedenis interfectis nos velle terreri. Non inquiras longius latitantes, nos omnes Christianos esse cognosce, habens potestati tuae subdita omnium corpora, auctorem vero suum respicientes Christum animas non tenebis." Hec [sicut] vir sanctus dixerat, legionis probatur ascensus et Cesari per satellites nuntiatur.

(6) Presenti precepit iussione, ut iterum decimum renovate crudelitatis ordo consumeret. Post hanc vocem ad legionem velociter properatur, crudelia precepta peraguntur, reliqui vero ut Octodorum redeant iubetur. VI Tunc Exuperius, quem ante principem vel campiductorem superius memoravi, correptis legionis suae signis hac circumstantes oratione confirmat: "Tenere me, commilitones optimi, secularium quidem bellorum signa perspicitis, sed non ad haec arma provoco, non ad haec bella animos vestros virtutemque hortor; aliud nobis genus eligendum est preliorum, non per hos gladios potestis ad regna cęlestia properare. Robur nobis est opus animorum; invicta defensio [est] fidem, quam deo promisimus, in ultimis custodire. Iam de commilitonum nostrorum gloria, quae divino cernebat obtutu, gloriosus vir Mauritius est locutus, ego vobis victoriam plenam, si Christo creditis, repromitto. Proiciant dexterę nostrę arma ista cum signis militaribus, prestabit hoc Christus, ut mox in ipso cęlesti, quod promittitur, regno alia vobis Exuperium vestrum videatis signa monstrare. Vadat quin immo funestus satelles et haec truculento regi nuntiet: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servi quod liberi confitemur, dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vitę exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem nostrum negemus deum. Auctor enim velis nolis tuus est. Non nos adversum te, imperator, armavit ipsa, quae fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus arma et non resistimus, quia mori magis quam occidere volumus, et innocentes interimi quam noxii vivere preoptamus. Si quid in nos ultra statueris, igni ferro tormento subici parati sumus; Christiani sumus, persequi Christianos non possumus. VII Inexuperabiles legionis istius animos [Caesar] agnosce; tela proicimus; exarmatas quidem dexteras satelles tuus, [sed] armatum fide catholica pectus inveniet. Occidi, prosterni, secandas gladiis percussoribus cervices prebemus intrepidi; haec nobis iocundiora sunt, dummodo quia te cum sacrilegiis tuis contemnimus, ad regna iam nunc cęlestia properamus." Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martirii gloriosus ardor. Haec mandata legionis remeans ad Maximianum Cesarem satelles nuntiat.

(7) At ille, quasi nichil iterato fuisset scelus perpetratum, ire propere exercitum iubet et circumfundi imperatlegionem nullumque de tanto sanctorum exercitu precepit relinqui. Ventum itaque est et circumsistit beatam legionem turba carnificum, omnis aetas sine discretione perimitur lanianturque beata corpora et devotas deo animas fideli mortis professione commendant. Operta est terra illic procumbentibus in morte corporibus iustorum, fluxeruntque pretiosi sanguinis rivi. Quae unquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, [quae feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus,] haec est vere beata et sancta legio, quae contempsit rem presentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, quae ut credimus cum illis angelorum legionibus iam conlaudant [semper] deum in cęlis. Peracta tantum cede inter omnes sanctorum percussores preda dividitur. Namque Maximianus facultatem dederat, ut, quisquis legionis illius militem iugulasset, interempti spoliis uteretur. Divisa igitur omnium preda ad vescendum epulandumque victrix turba consedit.

(8) VIII Interea quidam veteranus iam ultimę aetatis senio fatigatus, nomine Victor, ad contaminatum cedibus locum itineris necessitate deductus est. Dum [ad epulas] pro aetatis veneratione ab omnibus rogaretur, requirere cepit, quaenam causa esset laetitiae, quod inter tot corpora interemptorum gaudentes et exultantes possent milites epulari. Dictum a quodam est, quod legio Christianę legis studio cerimonias Romanas cultumque deorum pariter cum imperatoris iussionibus contemnere voluisset, data[que] neci esset, ut disciplinę militaris traditus ordo severius teneretur. Tunc Victor altum gemitum trahens graviterque suspirans detestatus convivas detestatusque et convivium exclamat: "Heu me, qui per tot annorum milia ad hanc [infelicem aetatem veni et in hac] legionem militare non merui; quam bene inter tales gloriose mortis honore donatus finem vitę invenire potuissem! Saltem si commilito indignus eram vel me ante actę horę viandi necessitas detulisset, ut senilis pectoris cruor tantorum virorum victimis misceretur, obtuleram corpus hoc neci, dummodo tantę laudis consortio non carerem." Talia dicentem prophanorum statim turba vallavit, quem utrum Christianus esset respondere minaciter iubet.

(9) At ille, paululum in cęlum oculos erigens, talem percontantibus sermonem respondit: "Longus me vivendi usus ad hanc, quam videtis, perduxit aetatem. Quaecumque in hoc mundo aguntur aut studium repperit aut rerum volubilitas agit aut varius semper casus infestat; quodcumque volumus, optamus, scimus aut cupimus, totus mundus caligine submersus tenebris circumfluentibus latet, nisi vobis aut viam Christus ostenderit aut lumen Christus effulserit. Quod ergo fideli mente perpendens utinam ultimo contester affectu! Quod si me ad tempus paulo ante trucidatae legionis itineris necessitas [ita] detulisset, conviviis vel epulis vestris horum funerum consortium protulissem. Sed etiam nunc prestabit Christus, ut Christianum me vel post professionem meam transire ulterius [per] beata funera non sinatis." Hoc eum loquentem subita percussoris obtruncat insania. Ita vir sanctus celeri confessione et consortium [sanctorum] promeruit ceterisque martiribus in eo loco sicut morte ita est honore coniunctus.

(13) IX Haec nobis tantum de numerosa ista multitudine martirum comperta sunt nomina, beatissimorum Mauricii, Exuperii, Candidi, atque Victoris; cetera vero nomina nobis quidem incognita, sed in libro vitę sunt scripta.

(14) Nam et ex eadem legione fuisse dicuntur etiam Ursus et Victor, quos Salodoro passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est super Arolam flumen non longe a Reno positum.

(15) Neque illud silendum [est], quem deinde Maximianus progressus exitum consecutus est. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino, tunc regnum tenenti, mortem moliretur, deprehensus dolo illius apud Massiliam captus nec multo post strangulatus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum martyrum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro, illius loci episcopo, revelata traduntur. In quorum honore construitur basilica, quae vastae tunc adiuncta rupi uno tantum latere acclinis iacebat, sed nunc iubente preclaro meritis Ambrosio, loci illius abbate, denuo reędificata reclinis esse dinoscitur.

(20) Neque enim hoc omittendum est, quod per longum temporis tractum beati Innocentii martyris membra Rodanus revelavit. Iugi enim illuvię vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernicie ad sepulturam martiris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terrę protulit, ut in gurgitis sui procellam demergeret, sed ob gloriosam devotionem intra ambitum basilicę ceterisque martiribus sepultura preciperet sociari. Cuius translationem a sanctę recordationis Dominitiano Genuensi et Grato Augustane urbis vel Protasio, tunc tempore illius loci epo, celebrata recolentes quotidiana devotione et laudibus frequentamus.

Quid miraculi tunc apparuit nequaquam tacendum putavi:

(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad hoc opus videbantur, quidam esset aurifex, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, quo ceteri ad expectandam diei eius festa abscesserant, in eadem domo, in qua artem agebat, solus substitisset, in illo secreto subito mane ab astantibus sanctis hic idem aurifex rapitur atque ad penam vel ad supplicia distenditur, et visibiliter turbam martirum cernens, verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ecclesię solus deesset, vel illud opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constitit, ut aurifex ille consternatus et territus salutare sibi nomen poposceret statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis pretermittam, quod per eadem loca omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralisi fuisset obstricta, ut ei etiam usus pedum negaretur, a viro suo ut illic per multum itineris spatium deferretur poposcit. Quo cum pervenisset, sanctorum martirum basilicę famulantium manibus illata pedibus ad diversorium rediit ac sanitate de premortuis restituta membris miraculum suum ipsa circumtulit.

(19) Haec duo tantum miracula passionis sanctorum inserenda credidi. Ceterum satis multa sunt, quae vel in purgatione demonum vel in restauratione claudorum aut sanitate febrium ceterisque infirmitatibus quotidie illuc per servos suos virtus domini operatur, Quę multa narranda sunt si per singula scribantur. Tamen fidelium cordibus absque lectione cognita esse noscuntur, quae, quanta et qualia miracula illic per servos suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operari non desinit. Pro eo ipso die noctuque psalmorum hymnorumque decantatio non desistit, quae iubente sancto et preclaro Christi martire et beato Sigismundo rege est instituta hic usque hodie deo protegente est conservata. Propterea illic laudes dei servi canentes ore persolvunt illi, cui est honor et gloria, imperium et potestas per omnia secula seculorum. Amen.

Sermo in nat eorumdem sanctorum. [Dolbeau IIa]

[Passio sancte Tecle]