Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

9b+ St. Gallen, Stiftsarchiv, Fab. 10, IXe s. (1e moitié), Monastère de Pfäfers, O.S.B.; f. 1─6
Incipit passio sanctorum martyrum Mauricii, Exsuperii, Innocentii, Candidi atque Victoris cum sociis eorum.

(1) Dioclecianus, quondam Romanę rei publicę princeps, cum ad imperium totius orbis fuisset electus aliquasque provincias turbari quorundam pręsumptione perspiceret, ad consortium imperii vel laboris olim sibi commilitonem Herculium Maximianum Cęsarem fecit eumque contra Amandum et Elianum, qui in Bagaudarum loco pręsumtione servili arma commoverant, ad Galliam destinavit. Cui ad supplementum exercitus legionem Thebeam ex orientalibus militibus ire praecepit. Quae legio sex milia sexcentos sexaginta sex viros validos animis et instructos armis bellicis antiquorum Romanorum habebat exemplo. Hi igitur milites Christianę religionis ritum orientali traditione susceperant ab Hierosolimitanae urbis epo fideique sacrę virtutem armis omnibus praeponebant. Ad urbem quippe Romanam itinere adtingentes eandem Christianitatis fidem, quam acceperant, apud beatum Marcellinum, praedictę Romanę urbis pontificem, confirmabant, ut ante gladio interirent quam sacram fidem Christi, quam acceperant, violarent. Recepti igitur a Diocleciano Cęsare iubentur, ut post Maximianum collegam itinere, quo ceperant, Gallias tenderent.

(2) Maximianus Cesar, usu quidam militiae bellis aptus sed idolorum praecipuus cultor, ferus animo, avaritia crudelis, libidini deditus cęterisque viciis obsessus severitatem imperialem nimia crudelitate polluerat. In Galliam properans ad Alpium Pinnarum aditum venit. Transmeantibus iter Alpium post arduam et orridam viam subita (-o s.lin.) equalis loci campestris occurrit grata planities. Quo in loco oppidum factum est, quod Octodorus nomen accepit, circa quod [aut] inrigua fluminibus prata et agrorum fertilis cultura porrigitur (protenditur in marg.), [praecipue] ac deinde Rhodani fluminis validus cursus offertur, [qui mole sua leniter fluens regionis ipsius gratiam propria amoenitate commendat]. Transcensis igitur Alpibus Maximianus Caesar Octodorum venit ibique sacrificaturus idolis suis convenire exercitum iussit atroci proposita iussione ut per aras demonibus consecratas iurarent coaequalibus sibi animis contra Bagaudarum turbas esse pugnandum, christianos vero velut inimicos diis suis ab omnibus persequendos. Quod ubi primum pervenit ad noticiam Thebaide legionis preteriens Octodorense oppidum ad locum, cui Agauno nomen est, celeriter properavit, ut octo milium spatio ab Octodoro separata necessitatem committendi sacrilegii praeteriret. [Acaunum accolae interpretatione Gallici sermonis saxum dicunt]. Quo in loco ita vastis rupibus Rodani fluminis cursus artatur, ut commeandi facultate subtracta constratis pontibus viam fieri itineris necessitas imperaret. Undique tamen imminentibus saxis parvus quidem sed amoenus inriguis fontibus campus includitur, ubi fessi milites legionis Thebeae post laborem tanti itineris resederant. O quanta reverentia excolendus est sacer locus iste, in quo tot pro Christo martyrum milia ferro Caesaris puniuntur!

(3) III Maximianus Cęsar, dum ad sacramenta superius memorata cunctos in exercitu suo cogeret, agnovit praetergressam, ut diximus, legionem. Subito iracundię furore completus satellites mittit, ut hi legionem ad sacramentorum suorum sacrilegia revocarent. Erat in eadem legione primicerius Mauritius et signifer Exsuperius et Candidus senator, qui ita commilitonibus suis praeerant, ut amore potius divinitatis quam terrore militari oboedienda praeciperent, viri in rebus bellicis strenui et virtute nobiles, sed fide in deo nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evangelici praecepti sub armis custodes reddebant quae dei erant deo, et quae Cesaris Cesari restituebant. Requirunt itaque quid Maximianus Cesar ira dictante mandasset. Dictum ab his est, quod Cesar iuberet, milites omnes immolare hostias, libare sacrificia et sacramenta fanatici ordinis attrectare, iubere Cesarem, ut legio festinanter revertens ad commilitonum se praepararet exemplum. Tunc hi qui praeerant legioni miti affatu dederunt responsum, ob hoc transgressi Octodurum (-o m.pr.), quia iam fama ad eos sacrificiorum ordine pervenisset, fas sibi visum esset, ne demonum aras Christiani contaminare viderentur, [esse sibi in animo] deum vivum colere et traditam orientali more religionem usque ad diem vitę perenniter custodire, ad bellorum usum paratam legionis esse virtutem, ad committenda vero sacrilegia, sicut Cęsar praecepit, Octodorum non redire.

(4) Reversus itaque satelles nuntiat obstinatos esse animos legionis nec velle praeceptis imperatoriis oboedire. Tunc Maximianus Cesar iracundiae nimietate succensus ad hanc vocem subito furore prosilivit dicens: "Ergo milites mei imperatoria praecepta et sacrorum meorum ordinem spernunt! Sanctienda esset? vindicta publica etiam si tantum maiestatem regiam contempnere voluissent; iungitur despectui meo caelestis iniuria et mecum pariter religio Romana contempnitur. Sentiat contumax miles me non solum mihi sed etiam diis meis dare posse vindictam; iam [nunc] fidissimorum meorum turba festinet, decimum quemque morti funesta sors praebeat, discant aequalium (ęqualem m.pr.) necem quos ordo praemiserit moriendi, qualiter Maximianus vel sibi vel diis suis hac severitate [dederit ultionem!]"

(5) Post hanc vocem ad exercendam infaustam iussionem ab apparitoribus discurritur, ad legionem velociter properatur, crudelia precepta reserantur. Traduntur neci quos ordo repperit numerandi, leti percussoribus cervices brebent solaque inter eos erat de gloriosę mortis occupatione contentio. Perfecto itaque scelere ut Octodorum legio redeat iubetur. V Tunc Mauritius primicerius paulolum a satellitibus regiis segregatus convocat legionem et hac oratione sanctiores alloquitur: "Gratulor virtuti vestrae, commilitones optimi, quod amore relegionis nullam vobis Cęsaris praeceptum adtulit formidinem; gaudentibus quodam modo animis tradi ad necem gloriosam commilitones vestros vidistis, quibus timui ne quisquam, quod armatis facile est, specie defensionis, beatissimis funeribus manus obviam afferre temptaret! Iam mihi ad hius rei interdictum Christi nostri parabatur exemplum, qui exemptum vagina apostoli gladium propriae vocis iussione recondit, docens maiorem armis omnibus Christiane confidentiae esse virtutem. Hic deus Christus plane mentes vestras manusque prohibuit, ne quisquam divino operi mortalibus dextris obstitisset. Quin immo cepti operis fidem perhenni religione complerent! Actenus exempla sacris inserta codicibus legebamus; iam nunc per nosmet ipsos quos sequi debeamus aspeximus. Ecce vallatus sum commilitonum meorum corporibus, quos de latere meo funestus satelles abstraxit, aspersus sum cruore sanctorum et [sacri] sanguinis reliquias vestibus meis porto et dubito eorum sequi necem, quorum gratulans admiror exemplum? Non magnopere curandum est, quid imperator iubeat, qui sorte mihi mortalitatis ęqualis est. Si habere aliquid virium imperatoria precepta potuissent, circa beatissimorum trium puerorum corpora regis Persarum valuisset incendium nec contempnere (del.sublin.) ora leonum lacu clausus evadere potuisset propheta. Sacramenta olim dedisse nos memini quod contemptu lucis istius et desperatione vitae defensare rem publicam deberemus; iam tunc promisi mei corporis vilitatem et spopondi hanc imperatoribus fidem nec tamen mihi ullus tunc regna caelestia promittebat. Quid Christo spondente faciendum est, si hoc potuimus militiae devotione promittere? Quin immo, fortissimi commilitones, olim devotas animas subdamus pretiosissimae passioni, sit nobis virilis animus, fides inviolata permaneat! Iam cerno ante tribunal Christi stantes eos quos nece paulo ante satelles regius deputavit; illa vera gloria est, quae aeternitatem beatam vitae huius brevitate mercatur. Aequali omnes animo, una voce responsum satellitibus demus, id nuntia: VI "Milites quidem, Cęsar, tui sumus et ad defensionem rei publice Romana arma suscepimus nec umquam aut desertores bellorum aut proditores militiae fuimus aut ignavia formidinis meruimus subire flagitium. Tuis etiam obtemperaremus praeceptis nisi instituti legibus christianis dęmonum cultus et aras semper pollutas sanguine vitaremus. Comperimus praecepisse te, [ut] aut sacrilegiis pollui Christianos aut dedenis interfectis nos velle terreri (-e a.c.). Non inquiras longius latitantes, nos omnes Christianos esse cognosce; habes potestati tuae subdita omnium corpora, auctorem vero suum respicientes Christum animas non tenebis." Haec [sicut] vir sanctus dixerat, legionis probatur assensio et Cęsari per satellites nuntiatur.

(6) Praesenti praecepit iussione, ut iterum decimum renovate crudelitatis ordo consumeret. Post hanc vocem ad legionem velociter properatur, crudelia praecepta peraguntur, reliqui vero ut Octodorum redeant iubetur. Tunc Exuperius, quem ante principem vel campiductorem (-oct- a.c.) superius memoravi, correptis legionis suae signis ac circumstantes oratione confirmat: "Tenere me, commilitones optimi, secularium quidem bellorum signa perspicitis, sed non ad haec bella, non ad hęc arma (in marg.) animos vestros virtutemque provoco; aliud nobis genus eligendum (eleg- a.c.) est proeliorum, quia (s.lin.) non per os gladios potestis ad regna caelestia properare. Robur (robor a.c.) nobis opus est animorum; invicta defensio [est] fidem quam deo promisimus, in ultimis custodire. Iam de commilitonum nostrorum gloria, quam divinus cernebat obtutus, -super est, ut victori Deo gratias referamus (in marg.)- gloriosus vir Mauritius est locutus, ego vobis victoriam plenam, si Christo creditis, repromitto. Proiciant dextere nostrae arma ista cum signis militaribus, praestabit hoc Christus, ut mox in ipso caelesti, sicut promittitur, regno alia vobis Exuperium vestrum videatis signa monstrare. Vadat quin immo funestus satelles et haec truculento regi nunciet: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servitutem liberi confitemur dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vitae exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem nostrum negemus deum, auctorem vero velis nolis tuum. Non nos adversum te, imperator, armavit ipsa que fortissima est in periculis, disperatio. Tenemus arma et non resistimus (-temus a.c.), quia mori magis quam occidere volumus, et innocentes interire quam noxii vivere preoptamus. Si quid in nos ultra statueris, ignem tormenta ferro subici parati sumus; Christiani sumus, persequi Christianos non possumus. Inexsuperabiles legionis istius animos [Caesar] agnosce; tela proicimus; exarmatas quidem dexteras satelles tuus, [sed] armatum fidem (-m del.) catholicam pectus invenit. Occidi, prosternere, secandas gladiis percussoribus cervices prebemus intrepidi; haec nobis iocundiora sunt, dummodo quia te cum sacrilegiis tuis contempnimus, ad regna iam nunc caelestia properamus." Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus ardor. Haec mandata legionis remeans ad Maximianum Cesarem satelles nuntiat.

(7) At ille, quasi nihil iteratim fuisset scelus perpetratum, ire propere exercitum iubet et circumfundi imperat legionem nullumque de tanto sanctorum exercitu praecepit relinqui. Ventum itaque [est] et circumsistit beatam legionem turba carnificum, omnis (-es a.c.) aetas sine discretione perimitur (perimetur a.c.) lanianturque beata corpora et devotas deo animas fideli mortis professione commendant. Operta est terra illic procumbentibus in morte corporibus iustorum, fluxeruntque pretiosi sanguinis rivi. Quae umquam rabiis absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, [quae feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus,] qui contemsit rem presentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, quę ut credimus cum illis angelorum legionibus iam conlaudant deum in caelis. Peracta tandem caede inter omnes sanctorum percussores preda dividitur. Namque Maximianus facultatem dederat, ut quisque legionis illius militem iugulasset, interemptoris spoliis uteretur. Divisa igitur omnium praeda ad vescendum epulandumque victrix turba consedit.

(8) Interea veteranus quidam ultime aetatis senio fatigatus, nomine Victor, ad contaminatum caedibus locum itineris necessitate deductus est. Dum ad epulas pro aetatis veneratione ab omnibus rogaretur, requirere cepit, quaenam causa esset laetitiae, quod inter tot corpora interemptorum gaudentes exultantesque possent milites epulari. Dictum a quodam est, quod legio Christianę legis studio caerimonias Romanas cultuque deorum pariter cum imperatoriis iussionibus contempnere voluisset dataque neci esset, ut discipline militaris traditus ordo severius teneretur. Tunc Victor alte gemitum trahens graviterque suspirans detestatus convivas detestatusque et convivium exclamat: "Heu me, qui per tot annorum militiam ad hanc [infelicem aetatem veni et in hac] legionem militare non merui; quam bene inter tales gloriose mortis honore donatus finem vitae invenire potuissem! Saltim si conmilito indignus eram vel me ante acte hore viandi necessitas detulisset, ut senilis pectoris cruor tantorum virorum victimis misceretur, obtuleram corpus hoc neci, dummodo tantę laudis consortio non carerem." Talia dicentem profanorum statim turba valavit, quae utrum Christianus esset respondere minaciter iubet.

(9) At ille, paulolum oculos ad celum erigens, tali percunctantibus sermone respondit: "Longus me vivendi usus ad hanc, quam videtis, perduxit aetatem. Quaecumque in hoc mundo aguntur aut studio repperit aut rerum volubilitas agit aut varias semper casus infestat; quodcumque volumus, obtamus, scimus aut cupimus, totus mundus caligine submersus tenebris circumfluentibus latet, nisi vobis aut viam Christus ostenderit aut lumen Christus effulserit. Quod ego fideli mente perpendens utinam ultimo contester affectu! Quod si me ad tempus paulo [ante] trucidatę legionis itineris necessitas detulisset, con[vi]viis vel aepulis vestris horum funerum consortium praetulissem. Sed etiam nunc prestabit Christus, ut Christianum me vel post professionem meam transire ulterius per beata funera non sinatis." Haec eo loquente subita percussoris obtruncat insania. Ita vir sanctus celeri (-e a.c.) confessione et consortium [sanctorum] promeruit ceterisque martyribus in eo loco sicut morte ita est honore coniunctus.

(13) Haec nobis tantum de numerosa ista multitudine martyrum conperta sunt nomina, id sunt (subl.del.) beatissimorum Mauricii, Exuperii, Candedi atque Victoris; cetera vero nomina nobis quidem incognita, sed in libro vitae sunt scripta.

(14) Nam et ex eadem legionem fuisse dicuntur etiam Ursus et Victor, quos Salodoro passos fama confirmant. Salodorum vero castrum est super Arola flumine non longe a Reno positum.

(15) Neque illud silendum, quem deinde Maximianus progressus exitum consecutus est. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino, tunc regnum tenente, mortem moliretur, deprehensus dolo illius apud Massiliam captus nec post multo strangulatus impia vita digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum [Agaunensium] martyrum corpora post multos passionis annos sancto Teodoro illius loci epo revelata traduntur. In quorum honore cum extrueretur basilica, que vaste tunc adiuncta rupi uno tantum latere adclinis (-es a.c.) iacebat, sed nunc iubente preclaro meritis Ambrosio, loci illius abbate, denuo aedificata biclinis (-es a.c.) esse denoscitur.

(20) Neque enim hoc omittendum est, quod per longum temporis tractum beati Innocentii martyris membra Rodanus revelavit. Iugi enim illuvii vicinum in se cispitem vergens religiosa quadam soli pernitiae ad sepulturam martyris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terrae protulit, ut in gurgitis sui procella demergeret, sed ob gloriosa devotione intra ambitum basilicae ceterisque martyribus sepultura pręciperet sociari. Cuius translationem a sanctae recordationis Domitiano Genevense et Grato Agustane urbis vel Protasio, tunc temporis illius loci episcopo, celebratam recolentes cotidiana devotione et laudibus frequentamus.

Quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi:

(17) Accidit (acced- a.c.) ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad hoc opus videbantur, quidam esset aurifex quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum cum dominico die, quo ceteri ad expectanda diei eius festa abscesserant, in eadem domo, in qua artem agebat, solus substitisset, in illo secreto subito mane ab astantibus sanctis hic idem aurifex rapitur atque ad poenam vel ad supplicia distenditur, et visibiliter turba martirum cernens, verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ecclesiae solus deesset, vel illud opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constetit, ut aurifex ille consternatus et territus salutare sibi nomen poposcerit statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis praetermittam, quod per eadem loca omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralisin fuisset obstricta, ut etiam pedem usus negaretur, a viro suo ut illuc per multum itineris spatium deferretur poposcit. Quod cum pervenisset, sanctorum martyrum basilicę famulantium manibus inlatata pedibus ad diversorium rediit ac sanitate de premortuis restituta membris miraculum suum ipsa circumtulit.

(19) Haec duo tantum miracula passioni sanctorum inserenda credidi. Ceterum satis multa sunt, quae vel in purgatione daemonum vel in restauratione claudorum aut sanitate febrium ceterisque infirmitatibus cotidie illic per servos suos virtus domini operatur. Quae multa narranda sunt si per singula scribantur. Tamen fidelium cordibus absque lectione cognita esse noscuntur, quae, quanta et qualia miracula illic per sanctos suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operari (-e a.c.) non desinit. Pro eo idipsum die noctuque psalmorum hymni decantatio non desistit, quae iubente sancto et preclaro Christi martyre, beato Sigismundo rege, est institutum hunc usque hodie deo protegente est conservatum. Propterea illic laudes dei servi canentes (-ibus a.c.) ore persolvunt illi, cui est honor et gloria, imperium et potestas per omnia secula seculorum. Amen.