Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

13F Roma, Vallicelliana, VII, XIII─XIVe s.; lectionnaire en 6 leçons ─ f. 261v─262v (BHL 5737)

Passio sancti Mauricii et sociorum eius.

[Prolog fehlt]

(1) L I.

(2) Sub Maximiano, qui Romane rei publice cum Dioclitiano collega imperium tenuit, per diversas fere provincias laniati aut interfecti sunt martyrum (martyrium m.pr. -i- del.) populi. Idem namque Maximianus, [sicut avaritia libidine crudelitate ceterisque vitiis obsessus furebat, ita etiam exsecrandis gentilium ritibus deditus et] erga deum celi prophanus, impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat. Si qui tunc veri dei cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur. [ac velut vagatione barbaris gentilibus data prorsus in religionem arma commoverat.]

(3) Erat in exercitu eodem tempore legio militum, qui Thebei appellabantur. Legio autem vocabatur, que tunc sex milia ac sescentos viros in armis habebat. Hii in auxilium Maximiano ab orientalibus partibus accersiti venerant, viri in rebus bellicis strenui, [et] virtute nobiles, sed fide nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. [Evangelici praecepti etiam sub armis non immemores reddebant quae dei erant deo, et quae Caesaris Caesari restituebant.]

(4) Itaque cum et hii sicut et ceteri militum ad dilaniandam Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detrectare ausi sunt, atque huiusmodi preceptis se obtemperaturos negant. Maximianus non longe aberat, nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat.

[(5) fehlt]

(6) L.secunda Igitur [sicut supra diximus] cognito [Maximianus] Thebeorum responso precipiti ira fervidus ob neglecta imperia decimum quemque ex eadem legione [gladio] ferire iubet, quo facilius ceteri rebus certis territi metu cederent; redintegratisque mandatis edicit ut reliqui in persecutione Christianorum cogantur. Ubi vero ad Thebeos denuntiatio iterata pervenit cognitumque ab eis est iniungi sibi rursus exsecutiones prophanas, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur affirmantium numquam se ulli in hec tam sacrilega ministeria cessuros. [idolorum se profana semper detestatos, Christianis se imbutos sacris et divinae religionis cultu institutos, unum se aeternitatis deum colere, extrema experiri satius esse quam adversum Christianam fidem venire.]

(7) Hisdem compertis Maximianus omni belua cruentior rursus ad ingeni [sui] sevitiam redit atque imperat ut iterum decimus eorum neci daretur; ceteri nichilominus ad hec que sperneretur compellentur. Quibus iussis denuo in castris perlatis segregatus est atque percussus qui decimus sorte obvenerat; reliqua [vero] se militum multitudo mutuo sermone instigabat, ut in tam preclaro opere persisteret.

(8) Incitamentum tamen maximum fidei [in illo tempore] penes sanctum Mauricium fuit primicerium [tunc, sicut traditur], legionis eius, qui cum Exsuperio, ut exercitus appellat, campidoctore et Candido senatore militum accedebat exortando singulos et monendo, fidelium commilitonum etiam martyrum exempla ingerens [pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus et moriendum suadebat, sequendosque admonebat socios illos et contubernales suos, qui iam in caelum praecesserant. Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus ardor.]

(9) L III. [His] Itaque primoribus suis atque auctoribus animati beatissimi viri Maximiano insania adhuc estuanti mandata mittunt sicut pia [ita] et fortia [quae feruntur fuisse in hunc modum]: "Milites inquiunt sumus, imperator, tui, sed tamen servi, quod libere confitemur, dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vite exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus deum, utique auctorem nostrum et dominum, auctorem, velis nolis, tuum. Si non [in] tam funesta compellimur, ut [hunc] offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus; sin aliter, ipsi parebimus potius quam tibi. Offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentum cruentare nefas duximus. Dextere ipse pugnare adversus impios ac inimicos sciunt, laniare pios et cives nesciunt. Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse. Pugnavimus [semper] pro iustitia, pro pietate, pro innocentium salute. Hec fuerunt hactenus [nobis] pretia periculorum. Lectio IIII Pugnavimus pro fide, quam quo pacto conservamus tibi, si hanc deo nostro non exhibemus? Iuravimus primum in sacramenta divina, iuravimus inde in sacramenta regia; nichil nobis de secundis credas necesse esse, si prima perrumpimus. Christianos per nos ad penam requiri iubes; iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt: habes nos hic confitentes deum patrem, auctorem omnium, et filium eius Jesum Christum credimus. Videmus laborum periculorumque nostrorum socios, nobisque (o supra q ins.) eorum sanguine aspersis, trucidari ferro, et tamen sanctissimorum commilitonum mortes et fratrum funera non flevimus [non doluimus], sed potius laudavimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro domino deo eorum. [Et] Nunc [non] nos vel hec ultime vite necessitas in rebellionem non cogit, non nos adversus te, imperator, armavit ipsa saltem, que fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus ecce arma et non resistimus, quia mori quam occidere satis maluimus, et innocentes interisse quam noxii vivere preoptamus. Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid admoveris, ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos fatemur, Christianos persequi non possumus."

(10) lectio quinta: Cum hec talia Maximianus audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos virorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocare una sententia interfici omnes decrevit (decuit m.pr.), et rem confici circumfusis militum agminibus iubet. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impium ferrum, mori non recusantes vite amore. Cedebantur itaque passim gladiis, non reclamantes saltem aut repugnantes, sed et depositis armis cervices persecutoribus prebentes et iugulum persecutori vel intectum corpus offerentes.

(12) Victor autem martyr nec legionis eiusdem fuit nec miles, sed emerite iam militie veteranus. Hic cum iter agens subito incidisset in hos, qui passim epulabantur leti martyrum spoliis, atque ab his [ad] convescendum invitatus prolatam ab exulantibus per ordinem causam cognovisset, detestatus convivas detestatusque convivium refugiebat. Requirentibusque, ne et ipse forsitan Christianus esset, Christianum se et semper futurum esse respondit ac statim ab irruentibus interfectus [est] ceteris[que] martyribus [in eodem loco] sicut morte ita et honore coniunctus est.

(15). Lectio VI. Quid deinde Maximum tyrannum sit consecutum, brevi colligere placuit. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino [tunc regnum tenenti] mortem moliretur, deprehenso dolo [eius] apud Maxillam captus est nec multo post transgulatus teterrimoque [hoc] supplicio affectus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum martyrum corpora post multos annos passionis sancto Theodoro [eiusdem loci] episcopo revelantur, et in eorum honore basilica honoste componitur.

(20) Sed et post longum tempus tantum Innocentii martyris membra Rodanus relevavit, que non ideo a sinu retro protulit, ut in gurgitis sui procellam demergeret, sed ut ceteris martyribus sepultura venerabiliter sociaretur. Ad laudem domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto vivit et regnat in secula seculorum. Amen.