Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

10m+ Karlsruhe, 37, Xe s., Mehrerau ou Reichenau ?, O.S.B.; lectionnaire ─ f. 172─175 (Krusch X 2c)
Incipit passio sancti Mauritii et sociorum eius.

(1) Diocletianus, quondam Romanae rei publicae princeps, cum ad imperium totius orbis fuisset electus aliquasque provincias perturbari quorundam praesumptione perspiceret, ad consortium imperii vel laboris olim sibi commilitonem Herculium Maximianum Caesarem fecit eumque contra Amandum et Helianum, qui in Bagaudarum loco praesumptione servili arma commoverant, ad Galliam destinavit. Cui ad supplementum exercitus legionem Thebeam ex orientalibus militibus ire praecepit. Quae legio sex milia sexcentos sexaginta sex viros validos animis et instructos armis antiquorum Romanorum habebat exemplo. Hi igitur milites Christianae religionis ritum orientali traditione susceperant Hi igitur milites Christianę religionis ritum orientali traditione susceperant ab Ierosolymitanae urbis epo fideique sacrae virtutem armis omnibus praeponebant. Urbem quippe Romanam itinere attingentes eandem Christianitatis fidem, quam acceperant, apud beatum Marcellinum, praedictae Romanae urbis epm, confirmantes, ut ante gladio interirent quam sacram fidem Christi, quam acceperant, violarent. Recepti igitur a Diocletiano Caesare iubentur, ut post Maximianum collegam itinere, quo coeperant, Gallias tenderent.

(2) II Maximianus Caesar, usu quidem militiae bellis aptus sed idolorum praecipuus cultor, ferus animo, avaritia anxius, opere crudelis, libidini deditus ceterisque vitiis obsessus potestatem imperialem nimia crudelitate polluerat. In Galliam properans ad Alpium Penninarum aditum venit. Transmeantibus igitur iter Alpium post arduam et artam viam subito aequalis loci campestris occurrit grata planities. Quo in loco oppidum factum est, quod Octodorus nomen accepit, circa quod irrigua fluminibus prata et agrorum fertilis cultura protenditur, deinde Rodani fluminis validus cursus offertur, qui mole sua leniter fluens regionis ipsius gratiam propria amoenitate commendat.III Transcensis igitur Alpibus Maximianus Caesar Octodorum venit ibique sacrificaturus idolis suis convenire exercitum iussit atroci proposita iussione, ut per aras dęmonibus consecratas iurarent coaequalibus sibi animis contra Bagaudarum turbas esse pugnandum christianos vero velut inimicos diis suis ab omnibus persequendos. Quod cum primum pervenit ad notitiam Thebaidae legionis praeteriens Octodorense oppidum ad locum, cui Agauno nomen est, celeriter properavit, ut octo milium spatio ab Octodoro separata necessitatem committendi sacrilegii praeteriret. Quo in loco ita vastis rupibus Rodani fluminis cursus artatur, ut commeandi facultate subtracta constratis pontibus viam fieri itineris necessitas imperaret. Undique tamen imminentibus saxis parvus quidem sed amoenus irriguis fontibus campus includitur, ubi fessi milites legionis Thebeae post laborem tanti itineris resederunt. O quanta reverentia excolendus est sacer locus iste, in quo tot pro Christo martyrum milia ferro Caesaris puniuntur.

(3) Maximianus Caesar, dum ad sacramenta superius memorata cunctos in exercitu suo cogeret, agnovit praetergressam, ut diximus, legionem. Subito iracundiae furore repletus satellites mittit, ut legionem ad sacramentorum suorum sacrilegia revocarent. Erat autem in eadem legione primicerius Mauricius et signifer Exuperius et Candidus senator, qui ita commilitonibus suis praeerant, ut amore potius divinitatis quam terrore militari oboedientiam reciperent, viri in rebus bellicis strenui, virtute nobiles, sed fide in deo nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Sed qui tunc dei veri cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur ac velut vacatione barbaris data prorsus in religionem armatam commoverat. Evangelici praecepti sub armis custodes reddebant quae dei erant deo, et quae Cęsaris Caesari restituebant. Requirunt itaque quid Maximianus Caesar ira dictante mandasset. Dictum est eis, quod Caesar iuberet, milites omnes immolare hostias, libare sacrificia et sacramenta fanatici ordinis attrectare, iubere Caesarem, ut legio festinanter reverteretur et ad commilitonum se praepararet exemplum. Tunc hi qui praeerant legioni miti affectu dederunt responsum, ob hoc transgressos se Octodorum, quia iam fama ad eos sacrificiorum ordinem detulisset, factumque illud esse, ne doemonum aris christiani contaminari viderentur; esse sibi in animo deum vivum colere et traditam orientali more religionem usque ad finem vitae perenniter custodire, ad bellorum usum paratam legionis esse virtutem, ad committenda vero sacrilegia, sicut Caesar praecepit, Octodorum non redire.

(4) Reversus itaque satelles nuntiat obstinatos esse animos legionis nec velle praeceptis imperatoris oboedire. Tunc Maximianus Caesar iracundiae nimietate succensus ad hanc vocem subito furore prosilivit dicens: "Ergone milites mei imperatoria praecepta et sacrorum meorum ordinem spernunt! Statuenda esset vindicta publica etiam si tantum maiestatem regiam contemnere voluissent; iungitur despectui meo caelestis iniuria et mecum pariter religio Romana contemnitur. Sentiat contumax miles non solum me sed etiam deos meos dare posse vindictam; iam nunc fidelissimorum meorum turba festinet, decimum quemque morti funesta sors praebeat, discant aequalium nece quos ordo praemiserit moriendi, qualiter Maximianus vel sibi vel diis suis hac severitate dederit ultionem!"

(5) Post hanc vocem apparitoris iussio infausta porrigitur, ad legionem velociter properatur, crudelia praecepta reserantur. Traduntur neci quos ordo repperit numerandi, laeti percussoribus cervices praebent sola inter eos erat de gloriosae mortis acceleratione contentio. Perfecto itaque scelere ut Octodorum legio redeat iubetur. Tunc Mauritius primicerius paululum a satellitibus regiis segregatus convocat legionem et hac oratione sanctiores alloquitur: "Gratulor virtuti vestrae, commilitones optimi, quod amore religionis nullam vobis Caesaris praeceptum attulit formidinem; gaudentibus quodam modo animis tradi ad necem gloriosam commilitones vestros vidistis. Quibus timui ne quisquam, quod armatis facile est, specie defensionis, beatissimis funeribus manus obviam afferre temptaret! Iam mihi ad huius rei interdictum Christi nostri parabatur exemplum, qui exemptum vagina apostoli gladium propriae vocis iussione recondidit, docens maiorem armis omnibus Christianae confidentiae esse virtutem. Hic deus Christus plane mentes vestras manusque prohibuit, ne quisquam divino operi mortalibus dextris obstitisset. Quin immo coepti operi fidem perenni religione complerent! Hactenus exempla sacris inserta codicibus legebamus; iam nunc per nosmet ipsos quos sequi deberemus aspeximus. Ecce vallatus sum commilitonum meorum corporibus, quos de latere meo funestus satelles eripuit, aspersus sum cruore sanctorum et sacri sanguinis reliquias vestibus meis porto et dubito eorum sequi necem, quorum gratulans admiror exemplum? Non magnopere curandum est quid imperator iubeat, qui sorte mihi mortalitatis aequalis est. Si habere aliquid virium imperatoria praecepta potuissent, circa beatissimorum trium puerorum corpora regis Persarum valuisset incendium nec contemnere leonum rugitus lacu clausus propheta potuisset. Sacramenta olim dedisse nos memini quod contemptu lucis istius et desperatione vitae defensare rem publicam deberemus; iam tunc promisi mei corporis vilitatem et spopondi hanc imperatoribus fidem nec tamen mihi ullus tunc regna caelestia promittebat. Quid Christo spondente faciendum est, si hoc potuimus militiae devotione promittere? Quin immo, fortissimi commilitones, olim devotas animas subdamus preciosissimę passioni, sit nobis virilis animus, fides inviolata permaneat! Iam cerno ante tribunal Christi stantes eos quos neci paulo ante satelles regius deputavit; illa vero gloria est, quae ęternitatem beatam vitae huius brevitate mercatur. Aequali omnes animo, una voce responsum satellitibus demus, id nuntient: "Milites quidem, Caesar, tui sumus et ad defensionem rei publicae Romana arma suscepimus nec umquam aut desertores bellorum aut proditores militiae fuimus aut ignavia formidinis meruimus subire flagitium. Tuis etiam obtemperaremus praeceptis nisi instituti legibus christianis doemonum cultus et aras semper pollutas sanguine vitaremus. Comperimus praecepisse te, aut sacrilegiis pollui Christianos aut dedenis interfectis nos velle terreri. Non inquiras longius latitantes, nos omnes Christianos esse cognosce; habebis potestati tuae subdita omnium corpora, auctorem vero suum respicientes Christum animas non tenebis." Haec sicut vir sanctus dixerat, legionis probantur assensu et Caesari per satellites nuntiantur.

(6) Inclementi praecepit iussione, ut iterum decimum renovata crudelitas ordinem consumeret. Post hanc vocem ad legionem velociter properatur, crudelia praecepta peraguntur, reliqui vero ut Octodo rum redeant iubetur. Tunc Exuperius, quem principem vel campiductorem superius memoravi, correptis legionis suae signis hac circumstantes oratione confirmat: "Tenere me, commilitones optimi, saecularium quidem bellorum signa perspicitis, sed non ad haec arma provoco, non ad haec bella animos vestros virtutemque cohortor.

[Incipit vita sancti Galli; edita a Vvalafredo Augiensi abbate.]