Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

14H Innsbruck, 496, XIVe s., Schnals (?); légendier ─ f. 125va (BHL 5737)

[Prolog fehlt]

Mauritii m(artyris)

(2) Sub Maximiano, qui Romane rei publice cum Diocletiano colliga imperium tenuit, per diversas [fere] provincias laniati sunt aut interfecti populi Christiani. [Idem namque Maximianus, sicut avaritia libidine crudelitate ceterisque vitiis obsessus furebat, ita etiam exsecrandis gentilium ritibus deditus et erga deum caeli profanus, impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat. Si qui tunc dei veri cultum profeteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur, ac velut vagation barbaris gentilibus data prorsus in religionem arma commoverat]

(3) Erat in eodem tempore [in exercitu] legio militum, qui Thebei appellabantur. Legio autem vocabatur, que tunc sex milia ac sexcentos sexaginta viros in armis habebant. Hic in auxilium Maximiano ab orientis partibus acciti venerunt, viri in rebus bellicis strennui et virtute nobiles, sed nobiliores fide. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum religione et devotione certabant. Evangelici precepti et sub armis non inmemores reddebant que dei erant deo, et que Cessares Cessari restituebant.

(4) Itaque cum et hii sicut ceteri milit(es) ad pertrahendam Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detractare ausi sunt, atque huiusmodi preceptis se obtemperaturos negant. Maximianus non longe aberat, nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat. Ubi cum ei per nuntios delatum esset legionem hanc adversus mandata regia rebellem in Acaunensibus angustiis substitisse, in furorem instinctu indignationis exarsit.

(5) Sed mihi, priusquam reliqua commemorem, situs loci eius relationi inserendus videtur. Acaunus sexaginta ferme milibus a Genavensi urbe abest, quattuordecim vero milibus distat a capite Limanni lacus, quem influit Rhodanus. Locus ipse iam inter Alpina iuga in valle situs est, ad quem pergentibus difficili transitu asperum atque artum iter panditur. Infestus namque Rhodanus saxosi montis radicibus vix pervium viantibus aggerem reliquit. Evictis transmissisque angustiarum faucibus subito nec exiguus inter montium rupes campus aperitur. In hoc legio sancta consederat.

(6) Igitur, sicut supra diximus, cognito Maximianus Thebeorum responsio precepit ira fervidus ob neglecta imperia decimum quemque ex eadem legione gladio ferire [iubet], quo facilius ceteri regis imperio territi metu cederent; redintegratisque mandatis edicit ut reliqui in persecutio Christianorum cogantur. Ubi [vero] ad Thebeos denuntiatio [iterata pervenit cognitumque ab eis est iniungi sibi rursum exsecutiones profanas, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur affirmantium numquam se ulli in haec tam sacrilega ministeria cessuros, idolorum se profana semper detestatos, Christianis se imbutos sacris et divinae religionis cultu institutos] aperuit, dicunt se unum eternitatis deum colere, extrema experiri satius esse quam adversus Christianam fidem venire.

(7) Hiis [deinde] conpertis Maximianus omni belua cruentior rursus ad [ingenii sui] sevitiam redit atque mandat ut iterum decimus eorum morti daretur; ceteri nichilominus ad hec que spreverant compellerentur. Quibus iussis denuo in castris perlatis segregatus atque percussus est qui [decimus] sorte obvenerit; reliqua vero militum multitudo mutuo se sermone instigabat, ut in tam preclaro opere persisteret.

(8) Incitamentum tamen maximum [fidei] erat in illo tempore penes sanctum Mauricium, qui primicerius tunc, sicut traditur, legionis eiusdem. Qui cum Exuperio, ut in exercitu appellant, campiductore et Candido senatore militum accedebat exortando singulos et mouendo. Fidelium commilitones et [iam] martyrum exempla ingerens pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas foret, omnibus [et] moriendum suadebat, sequendumque admonebat socios suos et contubernales, qui iam in celum precesserant. Flagrabat igitur [iam] tunc in beatissimis viris [martyrii] gloriosus ardor.

(9) Hiis itaque sermonibus atque suasionibus animati Maximiano adhuc insanie estuante mandata mittunt sicut pia ita et fortia. Quae feruntur fuisse in hoc modo: "Milites sumus, inperator, tui, sed tam servi quam liberi confitemur deum. Tibi malitiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accipimus, ab illo vite eterne gaudia preoptamus. Sequi imperatorem nequaquam in hoc possumus, ut auctorem negemus deum, auctorem utique deum nostrum velis nolis et tuum. Si non tam funeste compellimur, ut hunc offendamus, [tibi,] ut facimus [hactenus] adhuc parebimus; sin aliter, illi potius paremus quam tibi. [Offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentium cruentare nefas ducimus.] Dextere iste pugnare adversus impios atque inimicos sciunt, laniare pios et concives nesciunt. [Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse.] Pugnamus semper pro iustitia, pro pietate, pro innocentum salute. [Haec fuerunt hactenus nobis pretia periculorum.] Pugnavimus pro fide. [quam quo pacto conservabimus tibi, si hanc deo nostro non exhibemus? Iuravimus primum in sacramenta divina, iuravimus deinde in sacramenta regia; nihil nobis de secundis credas necesse est, si prima perrumpimus.] Christianos ad penam per nos requiri non iubeas; iam tibi [ex hoc] alii requirendi non sunt: habes hic nos confitentes deum patrem, auctorem omnium, et filium eius Jesum Christum. Videntes labores et pericula sociorum nostrorum. Nos quoque eorum sanguine aspersi, [trucidari ferro, et tamen sanctissimorum commilitonum] tamen eorum mortes in funera non flevimus non doluimus, sed potius laudavimus et gaudio prosecuti sumus, qui digni habiti pati sunt pro domino deo eorum. [Et nunc non nos vel haec ultima vitae necessitas in rebellionem coegit, non nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltim, quae fortissima est in periculis, desperatio.] Tenemus ecce, inperator, arma et non resistimus, quia mori quam occidere satius malemus, et innocentes interire quam noxii vivere preoptamus. Si quit in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, dei quid admoveris, ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos fatemur, persequi Christianos non possumus."

(10) Cum hoc Maximianus audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animas virorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocari una sententia interfici omnes decrevit, et rem confici circumfusis militum agminibus iubet. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos inpie ferrum, mori non recusantes vite amore. Cedebantur itaque passim gladiis, non reclamantes saltim vel repugnantes, sed depositis armis cervices persecutoribus prebentes et iugulum [percussoribus] vel intactum corpus offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum munitione sunt elati, ut ferro conarentur iusticie [asserere] causam, sed hoc solum reminiscentes se illum confiteri, qui [nec] reclamando ad occisionem ductus est et tamquam agnus non aperuit os suum, Ipsi quoque tamquam grex dominica ovium laniari [se] tamquam ab irruentibus lupis passi sunt.

(11) [Operta est terra illic procumbentibus in mortem corporibus piorum, fluxerunt pretiosi sanguinis rivi. Quae umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, quae feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem praesentium ob spem futurorum.] Sic interfecta est illa plane angelica legio, que ut credimus cum illis angelorum legionibus iam collaudat [semper] in celis dominum deum Sabaoth.

(12) Victor autem martyr nec legionis eiusdem fuit nec miles, sed eremite iam militie veteranus. Hic in civitate agens subito cum incidisset in eos, qui passim epulabantur leti martyrum spoliis, atque ab eius ad convescendum invitatus prolatamque ab exultantibus tamen per ordinem tum conovisset, detestatus convivas detestatusque convivium refugebat. Requirentibusque et, ne et ipse [forsitan] Christianus esset, scitum (?) Christianum se fore et sinper futurum respondit ac statim ab irruentibus interfectus est ceterisque martyribus in hoc loco sicut morte ita et honore coniunctus est.

(13) Hec [nobis tantum] de numero tantum istorum [illo martyrum] operata sunt nomina, .i. Mauricii, Exuperii, Candidi atque Victatis (?); cetera quidem nobis incognita, sed in libro vite sunt scripta.

(14) Ex eadem ergo legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus et Victor, quos Solodoro passos [fama] confirmat. [Salodorum vero castrum est supra arulam flumen neque longe a Rheno positum.]

(15) [Operae pretium est etiam illud indicare, qui deinde Maximianum trucem tyrannum exitus consecutus sit. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino tunc regnum tenenti mortem moliretur, deprehenso dolo eius apud Massiliam captus nec multo post strangulatus teterrimoque hoc supplicio affectus impiam vitam digna morte finivit].

(16) At vero beatissimorum [Acaunensium martyrum] corpora post multos [passionis] annos sancto Theodoro huius loci epo revelata traduntur. In quorum honorifice construxit basilicam, que tunc adiuncta rupi uno tantum latere acclinis, sed nunc iubente preclaro meritis Ambrosio, loci huius abbate, denuo edificata biclinis dinoscitur.

Tecla virgo ...