Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

15A Bourges, B.M., 34, XVe s., Sainte-Chapelle de Bourges; lectionnaire ─ f. 68v─71r

Sancti Mauricii lectio I.

[Prolog fehlt]

(2) Sub Maximiano, qui Romane rei publice cum Diocleciano collega imperium tenuit, per diversas fere provincias laniati sunt aut interfecti martirum populi. Idem namque Maximianus, sicut avaricia libidine crudelitate ceterisque viciis obsessus furebat, ita eciam execrandis deditus gentilium ritibus et erga deum celi profanus, impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat. Lectio secunda Si qui tunc veri dei cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turbis vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur, [vel ad vagationem barbaris gentilibus dati prorsus in religione arma commoverant.]

(3) Erat eodem tempore in exercitu legio militum, que Thebea appellabantur. Legio autem vocabatur, que tunc sex milia ac sexcentos viros in armis habebat. Hii in auxilium Maximiano ab orientis partibus accersiti venerant, viri in bellicis rebus strenui, virtute nobiles, sed fide nobiliores. Lectio III Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devocione certabant. Evvangelici precepti eciam sub armis non immemores reddebant que dei erant deo, et que Cesaris Cesari restituebant.

(4) Itaque cum [et] hii sicut ceteri militum ad dilaniandam Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis misterium detractare ausi sunt, atque huiusmodi preceptis se obtemperaturos negant. Lectio IIII. Maximianus non longe aberat, nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat. Ubi cum ei per nuncium delatum esset legionem hanc adversus mandata regia rebellem in hiis angustiis subtitisse, [in] furore instinctus indignationis exarsit.

(5) Sed prius michi, quam reliqua commemorem, situs loci istius relacione inserendus videtur. Locus hic sexaginta fere milibus a Genuensi urbe abest, quatuordecim vero milibus a capite Lemannici lacus, quem influit Rodanus. Locus hic inter Alpina iuga in valle situs est, ad quem pergentibus difficilis transitus per asperum atque artum iter panditur. Infestus namque Rodanus saxosi montis radicibus vis pervium viantibus aggerem reliquit. Ubi evictis transmissus angustiarum faucibus subito nec exiguus inter montium rupes campus aperitur, in quo legio sancta considerat.

(6) Leccio quinta. Igitur, sicut supra diximus, cognito Maximianus Thebeorum responso precipiti ira fervidus ob neglecta imperia decimum quemque ex eadem legione gladio feriri iubet, quo facilius ceteri rebus certis territi metu cederent; redintegratisque (d eras.) mandatis edicit ut reliqui in persecucionem Christianorum cogantur. Ubi vero ad Thebeos denunciacio iterata pervenit cognitumque est ab eis iniungi sibi rursus execuciones profanas, vociferacio passim ac tumultus in castris exoritur affirmantium numquam se ulli in hec tam sacrilega ministeria cessuros, idolorum [se] profana semper detestatos, [Christianis se imbutos] sacra et divine religionis cultu institutos, unum se eternitatis colere deum, extrema experiri sacius esse quam adversus Christianam fidem venire.

(7) Lectio VI. Hic deinde compertis Maximianus omni belua cruencior rursus ad ingenii [sui] seviciam redit atque imperat ut iterum decimus eorum trucidetur; ceteri nichil minus ad hec que spernerent compellerentur. Quibus iussis denuo in castra perlatis segregatus est atque percussus qui decimus sorte obvenerat; reliqua vero se militum multitudo mutuo sermone instigabat, ut vitam preclaro opere persisteret.

(8) Incitamentum [tamen] maximum fidei in illo tempore penes sanctum Mauricium primicerium fuit tunc, sicut traditur, legionis illius, qui cum Exsuperio, ut [in] exercitus appellant, campidoctore et Candido senatore militum accedebat exhortando et movendo singulos. Fidelium commilitonum et iam martirum exempla ingerens pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas foret, omnibus moriendum suadebat, sequendumque admonebat sociosque illis et contubarnales suos, qui iam in caelum precesserant. Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martirii gloriosus ardor.

(9) Leccio septima. His itaque primoribus suis atque auctoribus animantibus Maximiano adhuc insania estuante mandata mittunt sicut pia ita et forcia, que feruntur fuisse in hunc modum: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servi, quod libere confitemur, dei. Tibi miliciam debemus, illi innocenciam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vite exordium sumpsimus. Sequi te, imperator, in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus deum, utique actorem nostrum, auctorem vel nolis tuum. Si non ad tam funestam rem compellamur, ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus; sin autem (verbum eras.), illi parebimus pocius quam tibi. Efferimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocencium cruentare nefas dicimus. Dextere iste pugnare adversus impios atque inimicos sciunt, laniare pios et cives nesciunt. Meminimus nos pro civibus pocius quam adversus cives arma sumpsisse.

(10) Cum hec et talia Maximianus audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos virorum, desperans gloriosam eorum constanciam posse revocari una sentencia interfici omnes decrevit, et rem confici circumfusis militum agminibus iubet. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impium ferrum, mori non recusantes vite amore. Cedebantur itaque passim gladiis, non reclamantes saltem aut repugnantes, sed et depositis armis cervices percursoribus prebentes et iugulum persecutoribus vel intectum corpus offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum municione elati sunt, ut ferro conarentur asserere iusticie causam, sed hoc solum reminiscentes se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tanquam agnus non apperuit os suum, ipsi quoque tanquam grex dominicarum ovium laniari se [tamquam] ab irruentibus lupis passi sunt.

(11) Operta est terra et isti procubuerunt in mortem. Corporum piorum fluxerunt preciosi sanguinis rivi. Leccio IX. Que unquam rabies absque bello tanquam humanorum corporum stragem dedit, que feritas ex sentencia sua tot simul perire viros iussit! Ne iusti punirentur multitudo non optinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem presencium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, que ut credimus cum choris angelorum iam collaudat in celis dominum deum Sabaoth.

(12) Victor autem martir nec legionis eiusdem fuit neque miles, sed emerite iam milicie veteranus. Hic autem iter agens subito incidisset in hos, qui passim epulabantur leti martirum spoliis, atque ab hiis ad convescendum invitatus prolatam ab exultantibus per ordinem causam cognovisset, detestatus convivas detestatusque convivium refugiebat. Requirentibusque, ne et ipse forsitan Christianus esset, Christianum se esse et semper futurum respondit ac statim ab irruentibus interfectus est ceterisque martiribus in hoc loco sicut morte ita eciam honore coniunctus est.

Sancte Tecle virginis Lc.I