Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

9e+ Vaticano, BAV, Reg. lat. 318; f. 227─232
Incipit passio sanctorum Mauricii atque sociorum eius.

(1) Dioclitianus, quondam Romanae rei publicae princeps (principis m.pr.), cum ad imperium totius orbis fuisset electus omnesque provincias turbari quorundam praesumtione perspiceret, ad consortium imperii vel laboris olim sibi commilitonem Herculium Maximianum Caesarem fecit eumque contra Amandum et Elianum, qui in Bagaudarum non minima praesumtione servilia arma commoverant, ad Galliam destinavit. Cui ad supplementum exercitus legionem Thebeam ex orientalibus militibus ire praecepit. Quę legio sex milia sexcentos sexaginta sex viros validos animis et instructos armis antiquorum Romanorum habebat exemplo. II Hi igitur milites Christianae religionis ritum orientali traditione susceperant a Hierosolimitane urbis epo fideique sacrę virtutem armis omnibus praeponebant. Ad urbem quippe Romanam itinere adtingentes eandem Christianitatis fidem, quam acceperant, apud beatum Marcellinum, praedicte Romanę urbis pontificem, confirmantes, ut ante gladio interirent quam sacram fidem Christi, quam acceperant, violarent. Recepti igitur a Dioclitiano Caesare iubentur, ut post Maximianum collegam itinere, quo caeperant, Gallias tenderent.

(2) Maximianus Cęsar, usu quidem militiae bellis aptus sed idolorum specialis cultor, ferus animo, avaritia crudelis, libidini deditus caeterisque vitiis obsessus severitatem imperatoriam nimia crudelitate polluerat. In Galliam properans ad Alpium Penninarum (App- m.pr.) aditum venit. Transmeantibus iter Alpium post arduam et horridam viam subito aequalis loci campestris occurrit grata planities. Quo in loco oppidum factum est, quod Octodorus nomen accepit, circa quod [aut] irrigua fluminibus prata aut agrorum fertilis cultura porrigitur, [praecipue m.pr.eras.] deinde Rhodani fluminis validus cursus offertur, [qui mole sua leniter fluens regionis ipsius gratiam propria amoenitate commendat]. IIII Transcensis igitur Alpibus Maximianus Caesar Octodorum venit ibique sacrificaturus idolis suis convenire exercitum iussit atroci proposita iussione ut per aras dęmonibus consecratas iurarent coequalibus sibi animis contra Bagaudarum turbas esse pugnandum, christianos vero velud inimicos diis suis ab omnibus persequendos. Quod ubi primum pervenit ad notitiam Thebeę legionis praeteriens Octodorense oppidum ad locum, cui Acauno (Acanno a.c.) nomen est, caeleriter properavit, ut octo milium spatio ab Octodoro separata necessitatem committendi sacrilegii praeterisset. [Acaunum accolae interpretatione Gallici sermonis saxum dicunt]. Quo in loco ita vastis rupibus Rodani fluminis cursus artatur, ut commeandi facultate subtracta constratis pontibus viam fieri itineris necessitas imperaret. Undique tamen inminentibus saxis parvus quidem sed amęnus irriguis fontibus campus includitur, ubi fessi milites legionis Thebeae post laborem tanti itineris resederunt. O quanta reverentia excolendus est sacer locus iste, in quo tot pro Christo martyrum milia ferro Caesaris puniuntur!

(3) V Maximianus Caesar, dum ad sacramenta superius memorata cunctos in exercitu suo cogeret, agnovit praetergressam, ut diximus, legionem. Subito iracundię furore completus satellites mittit, ut legionem ad sacramentorum suorum sacrilegia revocarent. Erat in eadem legione primicerius Mauricius et signifer Exuperius et Candidus senator, qui ita commilitonibus suis praeerant, ut amore potius divinitatis quam terrore militari oboedienda praeciperent, viri in rebus bellicis strenui et virtute nobiles, sed fide in deo nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evangelici praecepti sub armis custodes reddebant quę dei erant deo, et quae Caesaris Caesari restituebant. VI Requirunt itaque quid Maximianus Caesar ira dictante mandasset. Dictum ab his est, quod Caesar iusserat, milites omnes immolasse hostias, libasse sacrificia et sacramenta fanatici ordinis praebuisse; iubere Caesarem, ut legio festinanter revertens ad commilitonum se praepararet exemplum. Tunc hi qui praeerant legioni miti affatu dederunt affatu (del.) responsum, ob hoc transgressi Octodorum, quia iam fama ad eos sacrificiorum ordine pervenisset, fas sibi visum esse, ne dęmonum aris Christiani contaminari viderentur, [esse sibi in animo] deum vivum colere, traditam orientali more religionem usque ad diem vitae perenniter custodire, ad bellorum usum paratam legionis esse virtutem, ad committenda vero sacrilegia, sicut Caesar praecepit, Octodorum non redire.

(4) Reversus itaque satelles nuntiat obstinatos esse animos legionis nec velle praeceptis imperatoriis oboedire. VII Tunc Maximianus Caesar iracundiae nimietate succensus ad hanc vocem subito furore prosilivit dicens: "Ergo milites mei imperatoria praecepta et sacrorum meorum ordinem spernunt! Sanctiendum erat vindicta publica etiam si tantum maiestatem regiam contempnere voluissent; iungitur despectui meo caelestis iniuria et mecum pariter religio Romana contempnitur. Sentiat contumax miles me non solum mihi sed etiam diis meis dare posse vindictam; iam [nunc] fidissimorum meorum turba festinet, decimum quemque morti funesta sors praebeat, discant aequalem necem quos ordo praemiserit moriendi, qualiter Maximianus vel sibi vel diis suis ac severitate dederit ultionem!"

(5) VIII Post hanc vocem apparitoris iussio infausta porrigitur, ad legionem velociter properatur, crudelia praecepta reserantur. Traduntur neci quos ordo repperit numerandi, lęti percussoribus cervices praebent solaque inter eos erat de gloriosę mortis occupatione contentio. Perfecto itaque scelere ut Octodorum legio redeat iubetur. Tunc Mauricius primicerius paululum a satellitibus regiis segregatus convocat legionem et hac oratione sanctiores alloquitur: "Gratulor virtuti vestrae, commilitones obtimi, quod amore religionis nullam vobis Caesaris praeceptum attulit formidinem; gaudentibus quodammodo animis tradi ad necem gloriosam commilitones vestros vidistis, quibus timui ne quisquam, quod armatis facile est specie defensionis, beatissimis funeribus manus obviam afferre temptaret! Iam mihi ad huius rei interdictum Christi nostri parabatur exemplum, qui exemptum vagina apostoli gladium proprię vocis iussione recondit, docens maiorem armis omnibus Christianę confidentiae esse virtutem. Hic deus Christus plane mentes vestras manusque prohibuit, ne quisquam divino operi mortalibus dextris obstitisset. Quin immo coepti operis fidem perenni religione complerent! VIIII Actenus exempla sacris inserta codicibus legebamus; iam nunc per nosmet ipsos quos sequi deberemus aspeximus. Ecce vallatus sum commilitonum meorum corporibus, quos de latere meo funestus satelles abstraxit, aspersus sum cruore sanctorum et [sacri] sanguinis reliquias vestibus meis porto et dubito eorum sequi necem, quorum gratulans admiror exemplum? Et vacat cogitare quid imperator iubeat, qui sorte mortalitatis aequalis est. Si habere aliquid virium imperatoria praecepta potuissent, circa beatissimorum trium puerorum corpora regis Persarum valuisset incendium nec contempnere ora leonum lacu clausus evadere potuisset propheta. Sacramenta olim dedisse nos memini quod contemptu lucis istius et desperatione (despectione p.c.) vitae defensare rem publicam deberemus; X iam tunc promisi (promissi m.pr.) mei corporis vilitatem et spopondi hanc imperatoribus fidem nec tamen mihi ullus tunc regna caelestia promittebat. Quid Christo spondente faciendum est, si hoc potuimus militiae devotione promittere? Quin immo, fortissimi commilitones, olim devotas animas subdamus pretiosissimae passioni, sit nobis virilis animus, fides inviolata permaneat! Iam cerno ante tribunal Christi stantes eos quos neci paulo ante satelles regius deputavit; illa vera gloria est, quae aeternitatem beatam vitae huius brevitate mercatur. XI Aequales omnes animo, una voce responsum satellitibus damus, id nuntia: "Milites quidem, Caesar, tui sumus et ad defensionem rei publicae Romana arma suscepimus nec umquam aut desertores bellorum aut proditores militiae fuimus aut ignaviae formidinis meruimus subire flagitium. Tuis etiam obtemperaremus preceptis nisi instituti legibus christianis daemonum cultus et aras semper pollutas sanguine vitaremus. Comperimus precepisse te, [ut] aut sacrilegiis pollui Christianos aut dedenis interfectis nos terrere velle. Non inquiras longius latitantes, nos omnes Christianos esse cognosce; habebis potestati tuae subdita omnium corpora, auctorem vero suum respicientes Christum animas non tenebis." Haec [sicut] vir sanctus dixerat, legionis probatur assensio et Cesari per satellites nuntiatur.

(6) Presenti precepit iussione, ut iterum decimum renovate crudelitatis ordo consumeret. Post hanc vocem ad legionem velociter properatur, crudelia precepta peraguntur, reliqui vero ut Octodorum redeant iubetur. Tunc Exuperius, quem ante principem vel campiductorem superius memoravi, correctis legionis suae signis hac circumstantes oratione alloquitur: "Tenere me, commilitones optimi, sęcularium quidem bellorum signa perspicitis, sed non ad hęc arma provoco, non ad hęc bella animos vestros virtutemque cohortor; aliud nobis genus eligendum est proeliorum, non per hos gladios potestis ad regna cęlestia properare. Robur nobis opus est animorum; invicta defensio [est] fidem quam deo promisimus, in ultimis custodire. Iam de commilitonum nostrorum gloriam eam, qui divino cernebat obtutu gloriosus vir Mauricius est locutus, ego vobis victoriam plenam, si Christo creditis, repromitto. Proiciant dexterę nostrae arma ista cum signis militaribus, prestabit hoc Christus, ut mox in ipso celesti, sicut promittitur, regno alia vobis Exuperium vestrum videatis signa monstrare. Vadat quin immo funestus satelles et hęc truculento (-i a.c.) regi nuntiet: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servitutem liberi confitemur deo. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vitę exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc non possumus, ut auctorem nostrum negemus deum, auctorem velis nolis tuum. Non nos adversum te, imperator, armavit ipsa, quę fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus arma et non resistimus, quia mori magis quam vivere parati sumus, et innocentes interire quam noxii vivere preobtamus. Si quid in nos ultra statueris, igni tormento ferro subici parati sumus: Christiani sumus, persequi Christianos non possumus. Inexuperabiles legionis istius animos [Caesar] agnosce; tela proicimus; exarmatas quidem dexteras satelles tuus, [sed] armatum fide catholica pectus invenit. Occide, prosterne, secandas gladiis percussoribus (persecut- a.c.) cervices praebemus intrepidi; hec nobis iucundiora sunt, dummodo quia te cum sacrilegiis tuis contempnimus, ad regna iam nunc celestia properemus." XII Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus ardor. Hec mandata legionis remeans ad Maximianum Cęsarem satelles nuntiat.

(7) At ille, quasi nihil iteratim fuisset scelus perpetratum, ire propere exercitum iubet et circumfundi imperat legionem nullumque de tanto sanctorum exercitu praecepit relinqui. Ventum itaque est et circumsistit beatam legionem turba carnificum, omnis aetas sine discretione perimitur lanianturque beata corpora et devotas deo animas fideli mortis professione commendant. Operta est terra illic procumbentibus in morte corporibus iustorum, fluxeruntque pretiosi sanguinis rivi. Quę umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, [quae feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus,] quę contempsit rem praesentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, quę ut credimus cum illis angelorum legionibus iam conlaudant deum in celis. Peracta tandem cede inter omnes sanctorum percussores praeda dividitur. Namque Maximianus facultatem dederat, ut, si quisque legionis illius militem iugulasset, interemptor eius spoliis uteretur. Divisa igitur omnium praeda ad vescendum ępulandumque victrix turba consedit.

(13) Hec nobis tantum de numerosa ista multitudine martyrum conperta sunt nomina beatissimorum Mauricii, Exsuperii, Candidi atque Victoris; caetera vero nomina nobis incognita, sed in libro vitae sunt scripta.

(14) Nam et ex eadem legione fuisse dicuntur Ursus Victor, quos Salodorum passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est super Arola flumine non longe a Reno positum.

(15) Neque illud silendum, quem deinde Maximianus progressus exitum consecutus est. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino, tunc regnum tenente mortem moliretur, deprehensus dolo illius apud Massiliam captus impiam vitam morte finivit.

(16) At vero beatissimorum martyrum corpora post multos passionis annos sancto Teodoro, illius loci epo, revelata traduntur. In quorum honore cum strueretur basilica, quę vastę tunc adiuncta rupi uno tantum latere acclinis iacebat, sed nunc iubente preclaro meritis Ambrosio, loci illius abbate, denuo edificata reclinis esse dinoscitur.

(20) Neque enim hoc omittendum est, quod per longum temporis tractum beati Innocentis martyris menbra Rodanus revelavit. Iugi enim illuvię vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernicie ad sepulturam martyris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terrę protulit ut in gurgitis sui procellam demergeret, sed ob gloriosam devotionem intra ambitum basilicę cęteris cum martyribus sepultura praeciperet sociari. Cuius translationem a sanctę recordationis Domiciano Ienevense et Grato Agustanę urbis vel Protasio tunc temporis illius loci eps cęlebratam recolentes cotidiana devotione et laudibus frequentamus.

Quid miraculi tunc aparuerit, nequaquam tacendum putavi:

(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad hoc opus videbantur, quidam esset aurifex, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, quo ceteri ad expectanda diei eius festa abscesserant, in eadem domo, in qua artem agebat, solus substitisset, in illo secreto subito mane ab adstantibus sanctis hic idem aurifex rapitur atque ad poenam vel ad supplicia distenditur, et visibiliter turbam martyrum cernens verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ecclesię solus deesset, vel illud opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constitit, ut aurifex ille consternatus et territus salutare sibi nomen posceret. Statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis praetermittam, quod per eadem loca omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralisi fuisset obstricta, ut [ei] etiam pedum usus negaretur, a viro suo ut illic per multum itineris spatium deferetur poposcit. Quo cum pervenisset sanctorum martyrum basilice famulantium manibus inlata pedibus ad diversorium rediit ac sanitati de premortuis restituta membris [nunc] miraculum suum ipsa circumtulit.

(19) Hęc devota tantum miracula passioni sanctorum inserenda credidi. Ceterum satis multa sunt, quę vel in purgatione demonum vel in restauratione claudorum aut sanitate febrium ceterisque infirmitatibus cotidie illic per servos suos virtus domini operatur, quę multa narranda sunt, si per singula scribantur. Tamen fidelium cordibus absque lectione cognita esse noscuntur, quę, quanta et qualia miracula illic per sanctos suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operari non desinit. Pro eo ipso die noctuque psalmorum hymnorumque decantatio non desistit, quę iubente sancto et preclaro Christi martyre, beato Sigismundo rege, est instituta et usque hodie deo protegente est conservata. Propterea illic laudes dei canentes ore persolvunt illi, cui est onor et gloria, imperium et potestas per omnia saecula saeculorum. Amen.

Explicit passio sancti Mauricii sociorumque eius.

[Incipit passio sanctorum martyrum Donatiani et Rogatiani]