Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

12l'+ Tours, B.M., 1019 C., fin XIIe s., Lect. IV─VI, St-Martin, O.S.B.; 3 leçons du lectionnaire ─ f. 117─118v (BHL 5737─5739; Krusch X 8)
De sancto Mauricio

(14) Nam et ex eadem legione fuisse dicuntur etiam Ursus et Victor, quos Salodoro passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est super Arolam flumen non longe a Reno positum.

(15) Neque illud silendum, quem deinde Maximianus progressus exitum consecutus est. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino, tunc regnum tenenti, mortem moliretur, deprehensus dolo illius apud Massiliam captus nec post multo strangulatus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum martyrum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro, illius loci epo revelata traduntur. In quorum honore cum strueretur basilica, quae vaste tunc adiuncta rupi uno tamen latere adclivis iacebat, sed nunc iubente praeclaro meritis Ambrosio, loci illius abbate denuo edificata reclinis esse dinoscitur.

(20) Neque enim hoc omittendum quod per longum temporis tractum beati Innocentii martyris membra Rodanus relevavit. Iugi enim illuvie vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli perniciae ad sepulturam martyris famulatrix unda pervenit. L.V Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terre protulit, ut in gurgitis sui procellam demergeret, sed ob gloriosam devotionem intra ambitum basilice ceterisque martyribus sepultura preciperet sociari. Cuius translationem a sancta recordationis Domiciano Genevense et Grato Agustane urbis vel Protasio, tunc temporis illius loci epis, celebratam recolentes cotidiana devotione et laudibus frequentamus.

Quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi:

(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad hoc opus videbantur, quidam esset aurifex quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, quo ceteri ad expectanda diei eius festa abscesserant, in eadem domo, in qua artem agebat, solus obstetisset, in illo secreto subito mane ab abstantibus sanctis hic idem aurifex rapitur atque ad penam vel ad supplicia distenditur, et visibiliter turbam martyrum cernens, verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ecclesie solus deesset, vel illud opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constitit, ut aurifex ille consternatus et territus salutare sibi nomen posceret statimque Christianus effectus est.

(18) L.VI Neque illud in sanctorum miraculis praetermittam, quod per eadem loca omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralisi fuisset obstricta, ut etiam pedum usus negaretur, a viro suo ut illic per multum itineris spacium defferretur poposcit. Quo cum pervenisset, sanctorum martyrum basilice famulantium manibus illata pedibus ad diversorium rediit hac sanitate de premortuis restituta membris miraculum suum ipsa circumtulit.

(19) Haec duo tantum miracula passioni sanctorum inserenda credidi. Ceterum satis multa sunt, que vel in purgatione demonum vel in restauratione claudorum aut sanitate febrium ceterisque infirmitatibus cotidie illic per servos suos virtus domini operatur. Quae multa narranda sunt, si per singula scribantur. Tamen fidelium cordibus absque lectione [cognita] esse noscuntur, quę quanta et qualia miracula illic per sanctos suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operari non desinit. Pro eo ipso die noctuque psalmorum hymnorumque decantatio non desistit, que iubente sancto et praeclaro Christi martyre, beato Sigismundo rege, est instituta, hic usque hodie deo protegente est conservata. Propterea illic laudes dei servi canentes ore persolvunt illi, cui est honor et gloria, imperium et potestas per omnia seculorum secula. Amen.

[Lectio VIII de sancto Martino.]