Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

14G Torino, I.II. 17, XIV─XVe s., Torino; f. 407─409 (BHL 5739)

Passio sancti Mauricii sociorumque eius LXI

(1) Passionem sanctorum martyrum, qui hunc locum glorioso sanguine illustrant, pro honore gestorum stilo explicamus, ea utique fide, qua ad nos martirii ordo eorum pervenit. Nam per succendentium relationem rei geste memoriam nondum intercepit oblivio. Et [si] pro martiribus singulis loca singula, que eos possident, vel singule urbes insignes habentur, nec immerito, quia pro deo summo preciosas sancti animas refundunt, quanta excolendus est reverencia sacer ille locus Agaunensium, in quo tot pro Christo martirum milia ferro ceso referuntur! Nunc autem iam ipsam beatissime passionis causam loquamur.

(2) Sub Maximiano, qui Romane rei publice cum Diocliciano collega imperium tenuit, per diversas [fere] provincias laniati ac interfecti sunt martirum populi. Idem namque Maximianus, sicut avaricia et libidine ac crudelitate ceterisque viciis obsessus furebat, ita etiam execrandis gentilium ritibus deditus et erga deum celi prophanus, impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen se armaverat. Siqui tunc veri dei cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur, ac velut vagatione barbaris data gentibus prorsus in religionem arma commoverat.

(3) Erat eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thebei appellabantur. Legio autem vocabantur, quae [tunc] sex milia ac sexcentos sexaginta sex viros in armis habebat. Hii in auxilium Maximiani ab orientis partibus accersiti venerant, viri in rebus bellicis strenui [et] virtute nobiles, sed fide nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evangelicique precepti etiam sub armis non immemores reddebant que dei erant deo, et que Cesaris Cesari restituebant.

(4) Itaque cum et hiis (-s eras.?) sicut ceteri militum ad dilaniandam Christianorum multitudinem destinaretur, soli crudelitatis ministerium detrahere ausi sunt, atque huiusmodi preceptis se optemperaturos negant. Maximianus non longe aberat, nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat. Ubi cum ei per unicum dilatum esset legionem hanc adversus mandata regia rebellem in Agaunensium angustis substitisse, furore intinctus indignationem exarsit.

(5) Sed prius mihi, quam reliqua commemorem, situs loci istius relationi inserendus videtur. Locus hic sexaginta fere milibus a Gebenensis urbe abest, quatuordecim vero milibus [distat] a capite Lamannensi lacus, quem influit Rodanus. Locus ipse iam inter Alpina iuga in valle situs est, ad quem pergentibus difficili transitu asperum atque artum iter panditur. Infestus namque Rodanus saxei montis radicibus vix pervium viantibus aggerem reliquit. Evictis transmissisque augustiarum faucibus subito non exiguus inter moncium rupes campus aperitur. In hoc legio sancta considerat.

(6) Igitur, sicut supra diximus, cognito Maximianus Thebeorum responso precipiti ira fervidus ob neglecta imperia [decimum] quemque ex eadem legione gladio feriri iubet, quo facilius ceteri regiis preceptis territi metu cederent; redintegratisque mandatis indicit ut reliqui in Christianorum persecutionem cogantur. Ubi vero [ad] Thebeos denunciatio iterata pervenit cognitumque ab eis est iniungi sibi rursus executiones profanas, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur affirmancium numquam se ulli in hec tam sacrilega ministeria censuros, ydolorum [se] profana semper detestaturos, Christianis [se] imbutos sacris et divine religionis cultu constitutos, unum se eternitatis deum colere, extrema quaeque experiri sacius esse quam adversus Christiani fidem venire.

(7) Hiis deinde compertis Maximianus omni belua cruentior rursus ad ingenii [sui] sevitiam rediit atque imperat ut iterum decimus eorum morti detur et ceteri nichilo[minus] ad hec que spreverant compellerentur. Quibus iussis denuo in castra perlatis segregatus est atque percussus qui decimus sorte obvenerat; reliqua vero se militum multitudo se mutuo sermone instigabat, ut in tam preclaro opere persisterent.

(8) Incitamentum tamen maximum fidei in illo tempore penes sanctum Mauricium fuit primicerium tunc, sicut traditur, legionis huius, qui cum Exsuperio, ut in exercitu appellant, campidoctore et Candido senatore militum accendebat animos exortando singulos et monendo. Fideliumque commilitonum etiam martirum exempla ingerens pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas foret, omnibus [et] moriendum suadebat, sequendosque admonebat socios illos et contubernales suos, qui iam eos in celum precesserant. Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martirii gloriosus ardor.

(9) Hiis itaque primioribus suis atque auctoribus animati Maximiano adhuc insania extuante mandata mittunt sicut pia ita et fortia, que feruntur fuisse in hunc modum: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servi, quod libere confitemur, dei. Tibi miliciam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accipimus, ab illo vite exordium sumpsimus. Sed quid imperatorem (imperator est?) in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus Christum, deum utique [auctorem] nostrum, [deum] auctorem, velis nolis, tuum. Si non in tam funesta compellimur, ut hunc ostendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus; sin aliter, illi parebimus pocius quam tibi. Offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocencium cruentare nephas ducimus. Dextere iste pugnare adversus impios atque inimicos sciunt, laniare pios et conscives nesciunt. Meminimus nos pro civibus pocius quam adversus cives arma sumpsisse. Pugnavimus semper pro iusticia, pro pietate, pro innocencium salute. Hec fuerunt nobis actenus precia periculorum. Pugnavimus pro fide, quam quo pacto conservamus tibi, si hanc deo nostro non exhibemus? Iuravimus primum in sacramenta divina, iuravimus deinde in sacramenta regia; Nichil nobis de secundis credas necesse est, si prima prerumpimus. Christianos ad penam per nos perquiri iubes; iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt: habes nos hic confitentes deum patrem, auctorem omnium, [et?] filium eius Jesum Christum deum credentes. Vidimus laborum periculorumque nostrorum socios, nobis quoque eorum sanguine aspersis, trucidari ferro, et tamen sanctissimorum commilitonum mortes et fratrum funera non flevimus non doluimus, sed pocius laudavimus et cum gaudio persecuti sumus, quia digni habiti sunt pati pro domino deo eorum. Et nunc non nos vel hec ultima vite necessitas in rebellionem coegit, non nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltim, que fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus ecce arma et non resistimus, quia magis mori quam occidere parati sumus, et innocentes interire quam noxii vivere praoptamus. Si quid in nos ultra statueris, si quid [adhuc] iusseris, si quid admoneris, ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos fatemur, persequi Christianos nos non possumus."

(10) Cum hec talia Maximianus audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos virorum, desperans gloriosam eorum constanciam posse revocari una sententia interfici omnes decrevit, et rem confici circumfusis militum agminibus iubet. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impii ferrum, mori non recusantes pro vite amore. Cedebantur itaque passi gladiis, non reclamantes [saltim aut repugnantes], sed depositis armis cervices persecutoribus prebentes et iugulum persecutoribus vel intectum corpus offerentes. Vel non ipsa suorum multitudine, non armorum munitione velati sunt, ut ferro conarentur asserere iusticie causam, [sed] hoc solum reminiscentes se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tanquam agnus non aperuit os suum. Ipsi quoque tanquam grex dominicus [ovium] laniari se permittunt et tanquam ab irruentibus lupis se passi sunt occidi.

(11) Operta est terra percumbentibus in mortem corporibus piorum, fluxeruntque preciosi sanguinis rivi. Que unquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, que feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non optinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo deliquit. Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confessus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem presencium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, que ut credimus cum illis angelorum legionibus iam collaudat [semper] in celis dominum deum Sabaoth.

(12) Victor autem martir nec legionis eiusdem fuit neque (nq?) miles, sed emerite iam milicie veteranus. Hic cum iter agens subito incidisset in hoc, qui passim epulabantur leti martirum spoliis, atque ab hiis ad convescendum invitatus prolatam ab exultantibus per ordinem causam cognovisset, detestatus convivas [detestatusque] convivium refugiebat. Requirentibus[que] vero illis, ne et ipse forsitan Christianus esset, Christianum se esse et semper futurum esse respondit ac statim ab irruentibus interfectus est ceteris[que] martiribus in eodem loco sicut morte ita etiam honore coniunctus [est].

(13) Hec nobis tantum de numero istorum martirum comperta sunt nomina, id est (.i.) beatissimorum Mauricii, Exuperii, Candidi, Vitalis, Ursi, Victoris atque Innocencii; cetera vero nobis quidem incognita sed in libro vite scripta sunt.

(20D) Passa est vero hec beatissima legio pro nomine domini nostri Iesu Christi sub Maximiano imperatore decimo Kls Octobris regnante eodem divino Iesu Christo, cui est cum patre et spiritu sancto honor et gloria in secula seculorum. Amen.

(14) Ex [hac] eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martires Ursus et Victor, quos apud Salodor (?) passos fama confirmat. Salodor vero castrum est super Ararim fluvium neque longe a Reno positum.

(15) Opere precium est etiam illud indicare, qui deinde Maximianum atrocem tyrannum exitus consecus est. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino tunc regnum tenenti mortem moliretur, deprehenso dolo illius apud Massiliam captus nec multo post strangulatus teterrimo[que] hoc supplicio affectus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum [Acaunensium martyrum] corpora post multos passionis eorum annos sancto Theodoro huius loci epo revelata traduntur. In quorum honore cum extrueretur basilica, que vaste tunc adiuncta rupi uno tantum latere aclinis iacebat, nunc iubente preclaro meritis Ambrosio, huius loci abate, denuo hedificata biclinis dinoscitur,

(20) Neque [enim hoc] omittendum est, quod post longum temporis tractum beati Innocencii martiris membra Rodanus revelavit. Iugi enim diluvio vicinum in se cespitem vergens religiosam quadam soli pernicie ad sepulturam martiris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terre protulit, ut in gurgitis sui procellam demergeret, sed ut ob gloriosam devotionem intra ambitum basilice ceteris martyribus sepulturam preciperet sociari. Cuius translationem a sancte recordationis Domiciano Gebennense et Grato Augustane urbis vel Prothasio, tunc temporis huius loci epi, celebratam recolentes cotidiana devotione et laudibus frequentamus.

Quid vero miraculi tunc apparuit (-er-?) nequaquam tacendum putavi.

(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati venissent ad hoc opus, viderunt quidam adesse faber, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, quo ceteri ad expectandam diem eius festivitatis accesserant, in fabrica [solus] substitisset, in illo secreto se subito [clara luce] manifestantibus sanctis hic idem faber rapitur atque ad penam vel ad supplicia distenditur, et visibiliter turbam martirum cernens, verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ecclesie solus adesset, vel illud fabrice opus sanctum subire gentilis auderet. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constitit, ut faber ille consternatus et territus salutare sibi nomen posceret statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis pretermittam, quod per eosdem preclarum atque omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri uxor, cum ita paralisi fuisset obstricta, ut [ei] etiam ei usus pedum negaretur, a viro suo ut illuc per multum itineris spacium deferetur poposcit. Que cum pervenisset ad sanctorum martirum basilicam famulancium manibus inlatam pedibus suis ad diversorium rediit et sanitate de premortuis restituta membris miraculum suum [ipsa] circumtulit.

(19) Hec duo tantum mira passioni sanctorum inserenda credidi. Ceterum satis multe sunt, quas vel in purgatione demonum vel in restauratione claudorum aut sanitate febrium ceterisque infirmitatibus cotidie hic per servos suos virtutes dominus operatur. Que quaque multa sunt narranda, si per singula scribantur. Tamen fidelibus cordibus absque lectione cognita esse noscuntur, quę et quanta et qualia miracula hic per sanctos suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operari non desinit. Propter idipsum die noctuque psalmorum ymnorumque decantatio non desinit. Quod iubente sancto et preclaro Christi martire beato Sigismundo rege institutum usque hodie deo protegente est conservatum servis dei laudes deo persolventibus, cui est honor et gloria et imperium et potestas per omnia secula seculorum. Amen.