Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

11L Cod. Cambridge, Fitzwilliam Museum, XIe s.
[Incipit Prologus in passionem sanctorum Mauricii sociorumque eius

Gloriosa beatorum maryrum gesta, pia quoque et admiranda certamina debita veneratione recolentes, mirabilem in sanctis suis dominum pariter universi reges terrę et omnes populi principes et omnes iudices terrę, iuvenes et virgines, senes cum iunioribus collaudemus, quia exaltatum est nomen eius solius, confessio eius super celum et terram. Ipse namque in illis habitans et ad perferenda pro sua fide ac dilectione tormentorum suorum genera virtutem eis contulit ac fortitudinem et post consummatum gloriosi certaminis triumphum beatę remunerationis premium atque immarcescibilis glorię gaudium prestitit sempiternum. Neque enim condicio fragilitatis humanę tanta tamque immania tolerare potuisset supplicia, nisi pro eis immo in eis ille pugnaret ac vinceret, qui ait: "Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi." Denique idem dominus ac salvator noster, unus semper cum patre et spiritu sancto deus, consubstantialis manens et coeternus, cum pro humani generis restauratione usque ad mortem patri factus obediens, in mundum veniret, antiquum hostem diabolum non in suę divinitatis virtute sed in nostrę humanitatis superare voluit infirmitatem, et eum, qui in primordio suę creationis in superbiam elatus altissimo conditori se similem mentiebatur futurum, iam nunc (ab hier kollationiert) miserabili lapsu deiectum atque humilium servorum suorum pedibus substratum ostendit, dicens. "Videbam Sathanam sicut fulgur de cęlo cadentem et ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nichil vobis nocebit."

Completis vero omnibus in carne dispensationis suę mysteriis, ad patrem, a quo nunquam recedens in mundum venerat, rediit suisque apostolis spiritum sanctum de cęlis misit, cuius illustratione ac magisterio in omnem veritatem edocti et confirmati cuncta mundi huius tam prospera quam adversa ęquo pede calcare, cęlestia terrenis anteponere, ipsamque corporis mortem pro sui domini amore promptissima studuerunt mentis devotione suscipere.

Quorum predicationis sonus eiusdem spiritus sancti gratia per omnem terrarum ambitum longe lateque diffusus, innumerabilium multitudinem populorum ad divinę veritatis et Christianę fidei perduxit sacramentum. Unde factum est, ut ipsa quoque Egyptus, quę pre ceteris quondam terris multiformis idolatrię sordibus ac diversarum superstitionum obscurata tenebatur erroribus, salutaris fidei et supernę veritatis lumine percepto totam se ad unius veri et vivi dei cultum gratularetur esse conversam, quippe quę sui omniumque domini et salvatoris Hęrodis funesti persecutionem fugientis iam olim corporali visitata presentia ac spirituali preventa atque illustrata fuerat gratia, ideoque commutato antiquo tenebrarum vocabulo iam nunc favente Christo lux esse et appellari meruit in domino. De ipsa etenim specialius dictum illud congruit apostolicum: "Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia." Nam quę prius diabolicę vanitatis et seditionis cultrix perditorumque hominum erat magistra crudelis, postmodum cęlestium preceptorum propagatrix et credentium populorum mater est effecta fidelis.

De quorum societate ac numero candidata illa Thebeorum legionis agmina caligante sub principibus impiis seculo radiantia in se abundantissimę supernę veritatis ac fidei intulerunt lumina. Hii etenim milites Christi fortissimi in rebus bellicis exercitati ac strenui, virtute corporis nobiles sed fide, quę in deo est nobiliores, dum sub duce suo illustrissimo Mauricio ab imperatoribus Diocletiano et Maximiano in auxilium ab orientalibus Egypti partibus accersiti venissent ad explenda crudelissimę persecutionis Christianorum imperia nefandissima, occidentales Galliarum iussi sunt adire provintias. Siquidem Thebe Egypti quondam civitas fuit nobilissima atque opulentissima centum portis inclita, super Nilum fluvium, qui de paradyso fluens Gyon appellatur, sita, de qua nunc legitur: "Ecce vetus Thebe C iacet obruta portis." Ab hac ergo civitate memorati martyres Christi Thebei sunt appellati et provincia adiacens Thebaida, Cuius principium est post deserta superiorum montium civitas Sienen, quę sub ipso ęstivo tropico, id est cancro, constituta est, et eo die quo sol certam partem ingreditur cancri hora diei sexta, quoniam sol tunc super ipsum invenitur verticem civitatis, nulla illic potest in terra de quolibet corpore umbra iactari, sed nec stilus hemisperii monstrantis horas, quem stilum Gnomonem vocant, tunc de se potest umbras creare. Sane quoniam pars illa perustę zonę quę temperate vicina est, admittit habitantes, illic, id est trans tropicum quęcunque habitantur spatia, umbram mittunt in austrum eo tempore quo sol cancrum tenet. Tunc enim fit eis sol septemtrionalis, cum tropicum tenet, eo quod ab illis ad septemtrionem recedit. Nam Sienem civitas, ut dictum est, sub ipso tropico est. Meroe autem tribus milibus octingentis stadiis a Siene introrsum recedit et ab illa usque ad terram Cinnamomi feracem sunt stadia octingenta. Et per hęc omnia spacia perustę, licet rari, tamen vita fruuntur habitantes. Ultra vero iam in accensum est propter nimium solis ardorem. Denique in hac ipsa zona, quam nos incolimus, quę tota dicitur temperata, partes tamen ille quę perusto cingulo vicinę sunt, cęteris calidiores sunt, ut est Aethyopia, Arabia, Aegyptus et Libia, in quibus calor ita circumfusi aeris corpus extenuat ut aut nunquam aut raro cogatur in nubes, et ideo nullus poene apud illos usus est imbrium. Ęgyptus etenim nunquam (in marg.) nubes vel imbres recipit, cuius loca Nilus fluvius ęstatis tempore inundat, quo pro pluviis utantur. Idcirco autem ista de situ terrę illius sunt praemissa, ut per hęc et locus nativitatis prefatorum Christi martyrum ostenderetur et domini dei nostri circa nos pietas et magnificentia predicaretur, qui in sanctis suis magnus nimis est atque laudabilis. Hos ad vere fidei firmamentum nostreque salutis augmentum ab ipsis pęne orbis terrarum finibus destinavit in exemplum, ne videlicet dubitaret humana fragilitas ibi in pace ecclesię boni operis pedem ponere, ubi videret quam plurimos suę consortes naturę per bella martyrii precessisse. Iam vero quoniam passiones illorum omnium non uno eodemque tempore vel loco consummatę sunt, ideoque non facile unius stili relatione comprehendi queunt, ad beatissimi ducis eorum Mauricii gloriosum martyrium seu ad ea quę in ducatu illius tunc temporis generaliter ab his gesta sunt, inspirante et cooperante gratia sancti spiritus narrationis nostrę ordinem transferre curabimus, quamvis nullius mortalium sermo digne valeat explicare, immensa virtutum et gratiarum dona, quę dominus noster Iesus Christus eisdem servis eius dignatus est prerogare.

Explicit prologus,

INCIPIT PASSIO sanctorum (male legitur)

(1) Sanctorum Christi martyrum passionem, qui locum Agaunum glorioso sanguine illustrant, pro honore gestorum stilo explicabimus, ea utique fide, qua ad nos martyrii ordo pervenit. Nam per succedentium relationem fidelium rei gestę memoriam nondum intercepit oblivio. Et si pro martyribus singulis loca singula, quę illi possident, illlustria habentur, nec immerito, quia pro deo summo pretiosas sancti animas refundunt, quanta excolendus est reverentia sacer ille locus, in quo tot pro Christo martyrum milia ferro cęsa referuntur! Nunc iam ipsam beatissimę passionis causam loquamur.

(2) Sub Maximiano imperatore, qui Romanę rei publicę cum Diocletiano collega inperium tenuit, per diversas fere provincias laniati aut interfecti sunt martyrum populi. Idem namque Maximianus, sicut avaricia libidine crudelitate cęterisque vitiis obsessus furebat, ita etiam execrandis gentilium ritibus deditus et erga deum cęli profanus, impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat. Si qui tunc dei veri cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur. Hac velut vagatione barbaris gentibus data prorsus in religionem arma commoverant.

(3) Erat eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thębęi appellabantur. Legio autem vocabatur, quę tunc sex milia ac sexcentos sexaginta sex viros in armis habebat. Hi in auxilium Maximiano ab orientis partibus acciti venerant, viri in rebus bellicis strenui, et virtute nobiles, sed nobiliores fide. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evangelici praecepti etiam sub armis non immemores reddebant quae dei erant deo, et quae Cęsaris Cęsari restituebant.

(4) Itaque cum et hi sicut cęteri militum ad pertrahendam Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detrectare ausi sunt, atque huiusmodi praeceptis se obtemperaturos negant. Maximianus non longe aberat, nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat. Ubi cum ei per nuncios delatum esset legionem hanc adversus mandata regum rebellem in his angustiis substitisse, in furorem instinctu indignationis exarsit.

(5) Sed prius mihi quam reliqua commemorem, situs loci istius relationi inserendus videtur. Locus hic LX ferme milibus a Genuense urbe abest, quattuordecim vero milibus distat a capite Lemanni lacus, quem influit Rodanus. Locus hic iam inter Alpina iuga in valle situs est. Ad quem pergentibus difficili transitu asperum atque arduum iter panditur. Infestus nanque Rodanus saxosi montis radicibus vix pervium viantibus aggerem relinquit. Evictis transmissisque angustiarum faucibus subito nec exiguus inter [montium] rupes campus aperitur. In hoc legio sancta consederat.

(6) Igitur, sicut supra diximus, cognito Maximianus Thębęorum responso praecepit ira fervidus ob neglecta imperia decimum quenque ex eadem legione gladio feriri, quo facilius caeteri regis praeceptis metu territi cederent; redintegratisque mandatis edicit ut reliqui in persecutionem Christianorum cogantur. Ubi vero ad Thębęos denunciatio iterata pervenit cognitumque ab eis est iniungi sibi rursum executiones profanas, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur affirmantium nunquam se ulli in hęc tam sacrilega ministeria cessuros, idolorum profana semper detestaturos, Christianis se imbutos sacris et divinę religionis cultu institutos, unum se aeternitatis deum colere, extrema experiri satius esse quam adversus Christianam fidem venire.

(7) His deinde compertis Maximianus omni belua cruentior rursus ad ingenii sevitiam redit atque imperat, ut iterum decimus eorum morti detur; cęteri nichilominus ad hęc quae spernerent compellerentur. Quibus iussis denuo in castra perlatis segregatus atque percussus est qui decimus sorte obvenerat; reliqua vero se militum multitudo mutuo sermone instigabat, ut in tam praeclaro opere persisterent.

(8) Incitamentum tamen maximum fidei in illo tempore penes sanctum Mauricium, primicerium tunc, sicut traditur, legionis eius, qui cum Exuperio, ut in exercitu appellant, campiductore et Candido senatore militum animos accedenbat exhortando singulos et admonendo; fideliumque commilitonum et iam martyrum exempla ingerens pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus emoriendum suadebat, sequendosque admonebat socios illos et contubernales, qui iam in caelum praecesserant. Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus ardor.

(9) His itaque primoribus suis atque auctoribus animati Maximiano insania adhuc estuanti mandata mittunt sicut pia ita et fortia, quę feruntur fuisse in hunc modum: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servi, quod libere confitemur dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vitę exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus deum, utique auctorem nostrum, deum velis nolis tuum. Si non in tam funesta compellimur, ut hunc offendamus, tibi ut fecimus hactenus, adhuc parebimus; sin aliter, illi parebimus potius quam tibi. Offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentum cruentare nefas ducimus. Dexterę iste pugnare adversus impios atque inimicos sciunt, laniare pios et concives nesciunt. Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse. Pugnavimus semper pro iustitia, pro pietate, pro innocentum salute. Hęc fuerunt nobis actenus precia periculorum. Pro fide pugnavimus, quam quo pacto conservabimus tibi, si hanc deo nostro non exhibemus? Iuravimus primo in sacramenta divina, iuravimus deinde in sacramenta regia; nichil nobis de secundis credas necesse est, si prima praerumpimus. Christianos ad poenam per nos requiri iubes; iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt: habes hic nos confitentes deum patrem, auctorem omnium, et filium eius Jesum Christum credimus (sublin.) . Vidimus laborum periculorumque nostrorum socios; nobis quoque eorum sanguine aspersis, trucidari ferro, et tamen sanctissimorum commilitonum mortes et fratrum funera non flevimus non doluimus, sed potius laudavimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro domino deo suo. Et nunc non nos vel haec ultimae vitę necessitas in rebellionem cogit, nec nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltem, quae fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus enim ecce arma sed non resistimus, quia mori quam occidere satis malumus (maluimus a.c.?), et innocentes interire quam noxii vivere praeoptamus. Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid admoveris, ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos fatemur, Christianos persequi non possumus."

(10) Cum hęc talia Maximianus audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos virorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocari una sententia interfici omnes decrevit, et rem confici circumfusis militum agminibus iubet. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impium ferrum, mori non recusantes vitę amore. Cedebantur itaque passim gladiis, non reclamantes saltem aut repugnantes, sed depositis armis cervices percutientibus praebentes et iugulum percussoribus vel intectum corpus offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum munitione elati sunt, ut ferro conarentur asserere iustitię causam, sed hoc solum reminiscentes se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus est et tanquam agnus non aperuit os suum, ipsi quoque tanquam grex dominicarum ovium laniari se tanquam ab irruentibus lupis passi sunt.

(11) Operta est terra istic procumbentibus in mortem corporibus piorum, fluxeruntque preciosi sanguinis rivi. Quę unquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, quę feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate immanissimi tiranni confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem praesentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, quę ut credimus cum illis angelorum legionibus iam collaudat semper in cęlis dominum deum Sabaoth.

(12) Victor autem martyr nec legionis eiusdem fuit neque miles, sed emeritę iam militię veteranus. Hic cum iter agens subito incidisset in eos, qui passim epulabantur lęti martyrum spoliis, atque ab his ad convescendum invitatus prolatam ab exultantibus per ordinem causam cognovisset, detestatus convivas detestatusque convivium refugiebat. Requirentibusque, ne et ipse forsitan Christianus esset, Christianum se esse et semper futurum respondit ac statim ab irruentibus interfectus est cęterisque martyribus in hoc loco sicut morte ita etiam honore coniunctus est.

(13) Hęc nobis tantum de numero istorum martyrum comperta sunt nomina, id est beatissimorum Mauricii, Exuperii, Candidi Innocentii atque Victoris; cętera vero nobis quidem incognita sed in libro vitę scripta sunt.

(14) Ex hac eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus et Victor, quos Salodori passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est super Arolam flumen non longe a Hreno positum.

(15) Opere precium est etiam illud indicare, quis deinde Maximianum trucem tyrannum exitus consecutus est. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino tunc regnum tenenti mortem moliretur, deprehenso dolo illius apud Massiliam captus nec multo post strangulatus teterrimoque supplicio hoc affectus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum martyrum corpora post multos passinis annos sancto Theodoro, illius loci epo, revelata traduntur. In quorum honorem cum extrueretur basilica, quę vastae tunc adiuncta rupi uno tantum latere adclinis iacebat, sed nunc iubente praeclaro meritis Ambrosio, loci illius abbate, denuo aedificata reclinis esse dinoscitur. Quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi.

(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad hoc opus videbantur, quidam esset aurifex, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, quo coeteri ad spectanda diei eius festa abscesserant (a.c.; p.c. asc.), in eadem domo in quo artem agebat, solus substitisset, in illo secreto subito mane ab adstantibus sanctis idem aurifex rapitur atquepoenam vel ad supplicia distenditur, et visibiliter turbam martyrum cernens, verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ecclesię solus deesset, vel illud opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constat, ut aurifex ille consternatus et territus salutare sibi nomen posceret, statimque Christianus factus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis praetermittam, quod per eadem loca omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralysi fuisset obstricta, ut ei etiam pedum usus negaretur, a viro suo ut illuc per multum itineris spatium deferretur poposcit. Quo cum pervenisset, sanctorum martyrum basilicę famulantium manibus illata (all- a.c.) pedibus ad diversorium rediit ac sanitati de praemortuis restituta membris miraculum suum ipsa circumtulit.

(19) Haec duo tantum miracula passioni sanctorum inserenda credidi. Cęterum satis multa sunt, quae vel in purgatione daemonum vel in restauratione claudorum aut sanitate febrium cęterisque infirmitatibus quotidie illic per servos suos virtus domini operatur, quę multa narranda sunt, si per singula scribantur. Tamen fidelium cordibus absque lectione cognita esse noscuntur, quae quanta et qualia miracula illic per sanctos suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operari non desinit.

(20) Neque enim hoc omittendum est, quod per longum temporis tractum beati Innocentii martyris membra Rodanus revelavit. Iugi enim illuvię vicinum cespitem vergens religiosa quedam soli pernitię ad sepulturam martyris famulatrix unda pervenit. Prolatas itaque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terrę protulit, ut in gurgitis sui procellam demergeret, sed ob gloriosam devotionem ut intra ambitum basilicae cęteris martyribus sepultura preciperet sociari. Cuius translationem a sanctę recordationis Domitiano Genevense et Grato Augustanę urbis vel Protasio, tunc temporis illius loci epis celebratam recolentes quotidiana devotione et laudibus frequentamus.

(19) Pro eo ipso die noctuque psalmorum ymnorumque decantatio non desistit, quae iubente sancto et praeclaro Christi martyre Sigismundo rege instituta usque hodie deo protegente est conservata. Propterea illic laudes dei servi canentes ore persolvunt illi cui est honor et gloria, imperium et potestas cum patre et spiritu sancto per omnia saecula saeculorum. Amen.

item incipiunt miracula sanctorum martyrum agaunensium

(23) SEPE DOMINUS ARROGANTIAM contumacis mentis virga correctionis enervat, ut in eadem cultus sui veneratio restituatur, sicut quondam de Sigismundo rege manifesta fides gestum profert. Hic etenim post interemptum per iniquae consilium coniugis filium Agaunum conpunctus corde iter dirigit, ibique prostratus coram sepulchris beatissimorum martyrum legionis felicis poenitentiam egit deprecans, ut quęcumque deliquerat, in hoc [ei exst.?] saeculo ei ultio divina retribueret, ut scilicet haberetur in iudicio domini absolutus, si ea mala quę gesserat priusquam mundo decederet repensarentur. Ibi itaque propter hoc et psallentium quotidianum [instituit] chorum et locum ipsum tam in territoriis quam in reliquis rebus affluentissime ditavit. Postea vero captus est a Clodmero rege interfectusque cum filiis et coniuge; triennii transacto tempore per divinam revelationem iussu Theodeberti regis ad eundem locum corpus eius delatum sepulture mandatum est, quem in consortio sanctorum adscitum ipsa res, quae geritur, manifestat. Nam si qui nunc frigoritici in eius honore missas celebrant eiusque pro requie deo offerunt oblationem, statim compressis tremoribus restrictis febribus sanitati pristinę restaurantur.

(24) Magna enim est virtus ad antedictorum martyrum sepulchra, de quibus relictis pluribus pauca perstringere libuit. Mulier quaedam filium unicum ad hoc monasterium adducens abbati tradidit erudiendum, videlicet ut factus clericus sanctis manciparetur officiis. Verum cum iam spiritalibus eruditus esset in litteris, et cum reliquis clericis in choro canentium psalleret, modica pulsatus febre spiritum exalavit. Cucurrit mater orbata ad obsequium funeris, sepelivitque filium. Verumtamen non suffecerunt hę lacrimę dolori, quae in exequiis sunt effuse, sed per dies singulos veniebat et super sepulcrum nati sui emissis in altum vocibus eiulabat. Cui tandem beatus Mauricius ait "Quid tu o mulier incessanter filii obitum plangens numquam desistis a luctu?" Cui illa: "Dies" inquit "vitę meę hunc planctum non explebunt, sed quo advixero, semper deflebo unicum meum, nec umquam mitigabor a lacrimis, donec oculos corporis huius debita mors concludat". Cui ille: "Noli ita" ait "quasi mortuum flere, sed aequanimiter age; nam scias eum nobiscum habitare et sedes vitę perennis consorcio nostro perfrui. Et ut veraciter credas esse certa, quę loquor, surge crastina die ad matutinum et audies vocem eius inter choros psallentium monachorum. Et non solum die crastina, sed omnibus diebus vitę tuę cum veneris, audies in psallentio vocem eius. Ideoque ne fleveris, eo quod gaudere te oporteat potius te quam lugere". Surgit mulier longaque ducit suspiria nec obdormivit in stratu suo, donec signum ad consurgendum commoveatur (-eretur m.s.) a monachis. Quo commoto accedit ad ecclesiam, aliquid de visione quam viderat probatura. Nichil preteriit de pollicitatione sancta, sed quae fuerant divinitus nuntiata mox expleta noscuntur. Nam ubi cantato responso antiphonam intonat caterva monachorum, audit genitrix parvuli vocem; cognoscit et gratias deo agit. Sed et illud, quod martyris ore promissum habebatur, prorsus impletum est, ut omnibus diebus vitę suę, cum accessisset (accidisset a.c.) mulier ad psallentium chorum, vocem audiret huius infantuli inter reliqua modulamina vocum.

(25) Cum autem Guntrannus rex ita se spiritualibus actionibus mancipasset, ut relictis seculi pompis thesauros suos ecclesiis et pauperibus erogaret, accidit ut misso presbitero munera fratribus, qui sanctis Agaunensibus deserviunt, ex voto transmitteret, precipiens eidem presbitero, ut ad eum rediens sanctorum sibi reliquias exhiberet. Igitur cum impleta regis preceptione cum his regrederetur pignoribus, transitum Lemanni laci, [per eras.?] quem Rodanus influit, navigium petit. Extenditur autem lacus ille in longitudine quasi stadiis quadringentis, in latitudine vero [quasi] in stadiis CL. Denique revertens presbiter, ut diximus, cum navigium hoc fuisset aggressus, subito tempestas exorta fluctus tollit ad sidera, surgunt undarum moles et nunc puppis naviculę prora descendente fertur in altum, nunc iterum demersa puppi prora tollitur in sublime. Turbantur nautę et nichil aliud nisi sola mors in hoc periculo pręstolatur. Tunc presbiter cum videret se his fluctibus obrui et spumis undarum graviter operiri, extracta a collo capsula, quae sanctorum pignora continebat, undis tumentibus obiecit ac sanctorum presidium clara voce invocat dicens: "Ne peream in his fluctibus, virtutem vestram deprecor, martyres gloriosi, sed potius qui iugiter pereuntibus prebetis auxilium, michi, quęso, dexteram salutis porrigere dignemini! Fluctus opprimite, nosque ad litus optatum adiutorii vestri ope reducite!" Et hęc eo dicente vento cessante decedentibus undis ad litus evecti sunt. Haec ab ipso cognovi presbitero.

(26) Sermo in natale Sancti mauricii sociorumque eius

Hodierna sollempnitas, fratres karissimi, nos ammonet a praesentis vitę amore disiungi, ut in cęlestis patrię gloria sanctorum valeamus beata adipisci consortia.

Mecum vos ammoneo, fratres mei, divina precepta in animo ponere: quę per os beati Iohannis apostoli et evangelistę didicimus, qui ait: "Nolite diligere mundum neque ea quę sunt in mundo. Si quis diligit mundum, non est caritas patris in eo". Neque enim sancta hęc et venerabilis legio ex gentili ritu veniens hęc dei praecepta servantes reliquissent mundum, nisi firmam habuissent fiduciam, ut post mortem corpoream meliorem invenissent eorum spem, in ęterna requie vitam. Quid ad hęc nos miseri in excusatione nostra dicturi sumus, qui pęne ab utero matris nostrę patriarcharum victoriosa per fidem gesta et prophetarum oracula et vitam cognovimus. Iam ad nos per se ipsum Christus venit per prophetas annuntians, per apostolos docens mundum non propter amorem diligi, sed propter ęternam vitam contempni. Scriptum est enim: Si quis voluerit esse amicus huius saeculi, inimicus dei constituetur. Nos autem qui ad tantorum preciosorum martyrum memoriam consistimus, eorum vestigia, in quantum possumus, vicia in nobis mortificantes imitantes sequamur. Illi namque, sicut in eorum gestis legitur, vocati Romani principis iussione ex Thebaida venerint regione, non ob hoc iussi venire, ut Christum colerent, sed ut persequerentur. Orientali vero tradicione Christianitatis fide inventa et gratia baptismatis praecepta usque ad mortem constanter sine mutatione perseveraverunt in ea, respuentes si quidem mundum florentem, rerum opulentia illo tempore multiplicem frugum abundantia uberem inveniunt iocundum et crescentem, quicquid in eo amabile erat pro amore caelesti patrię contempserunt. Neque enim credimus inter ipsos sex milia sexcentos LX sex milites aliquem imbecillis fuisse aetatis, cum textus passionis eorum testetur, Thebeam legionem antiquorum Romanorum exemplo habuisse tot viros validos animis et instructos armis, sed non multitudinis fortitudo, non armorum instructio, non bellandi peritia, non cordium audacia ab imitatione humilitatis illius, qui quasi agnus ad victimam ductus est, eos revocare aut a bono opere quieverunt retrahere. Nos vero nec mundus invitat nec potestas imperat ut a recta iustitiae via recedentes declinemus ad pravas actiones, et tamen mundum quem iam suis ruinis annulari ultra lectionem et absque prophetia cognoscimus et conspicimus amando sequimur, quamvis cadentem tenere non valeamus.

Ergo, fratres carissimi, temporalia postponentes et ad semper mansura caelorum gaudia desiderio et aviditate tendentes sic per viam mandatorum dei pergamus infatigabiles, quatinus ab exercitio iuste actionis nec delectamentum presentis vitae retrahat, nec adversitas deiciat, nec prosperitas avertat, sed semper nos ad bene agendum et timor gehennalis ignis incitet et amor celestis patrie invitet. Hii enim martyres quia recte viventes non sunt mutati ut seducti mundanis blandimentis converterentur ad vicia suasione temptantis inimici, propterea meruerunt habere delicias paradisi. Istis quippe sanctis ut de tam fideliter accepta christiana religione reverterentur ad culturam idolatriae nullo modo potuit terrenus princeps suadere ut sacrificarent munera promittendo. Nec si non diis suis cerimoniarent tormenta minando. Sed neque mundus blandiens valuit eos decipere ostendendo se ubertate fertilem frugum copia locupletem. Quid plura? Ubi certe tunc illi agrorum et vinearum ubertatem videbant et quaeque ad edendum et potandum dulcia amęna prata fontibus irrigua hominum ęquorumque et gregum affluentiam, nunc nos ipsum mundum subtracto priori fecunditatis dono in ruinam conversum videmus. Et qui quondam ministrabat omnia humanis commodis necessaria, nunc iam nec itinerantium pretendit vestigia. Haec nos, dilectissimi, ipsa transitorii ruina seculi atque malitia sompellat a terrenis disiungi et ad caelestem patriam anxie anhelare, ut a paradysi gaudia non per viam qua male operando venimus sed per aliam mutati in melius pervenire valeamus. Quapropter qui fuit superbus sit humilis, qui lubricus sit continens, qui fuit avarus sit largus, qui fuit ebriosus sit sobrius, qui fuit detractor sit beneloquus, qui fuit impatiens sit patiens, quatinus per cuncta donante deo emendatus, ad horum sanctorum consortia valeat ascendere, per gratiam eius iustificatus, quia nemo accipiet a Christo coronam, nisi qui legitime certando promeruerit eam. Nos vero operemur in domino, vestigia eius sequendo, et virtutes horum venerabilium martyrum imitando, ut per intercessionem eorum mereamur compotes fieri aeternorum premiorum in regno caelorum, ipso adiuvante qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. Item alius sermo in NATALI sancti Mauritii sociorum eius, qui ita incipit: Sacra haec hodierna solempnita, fratres karissimi, nobis est amabiliter cum summa reverentia excolenda. Require eum in omeliario.

INCIPIT EXALTATIO SCI CRUCIS