Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

14B Den Haag 78 A 31, XIVe s. v, Chapitre de S. Servatius, Maastricht; lectionnaire ─ f. 161v─163

Passio sancti Mauritii sociorumque eius.

[Prolog fehlt]

(2) Sub Maximiano, qui Romane rei publice cum Diocletiano collega imperium tenuit, per diversas fere provincias laniati aut interfecti sunt martyrum populi. Idem namque Maximianus, sicut avaricia libidine crudelitate ceterisque viciis obsessus furebat, ita etiam execrandis gentilium ritibus [deditus] et erga deum celi profanus, impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat. Sed qui tunc dei veri cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis vel ad suplicia vel ad necem rapiebantur, vel ad vagationem barbaris dati prorsus in religione arma commoverant.

(3) Erat eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thebei appellantur. Legio autem vocabatur, que [tunc] sex milia ac sexcentos viros in armis habebat. Hii in auxilium Maximiano ab orientis partibus accersiti venerant, viri in rebus bellicis strenui, virtute nobiles, sed fide nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evvangelici precepti etiam sub armis non immemores reddebant que erant dei deo, et que Cesaris Cesari restituebant.

(4) Itaque cum et hii sicut ceteri militum ad dilaniandam Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detractare ausi sunt, atque huiusmodi preceptis [se] obtemperaturos negant. Maximianus non longe aberat, nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat. Ubi cum ei per nuncium delatum esset legionem hanc adversus mandata regia rebellem in his angustiis substitisse, in furorem instinctu indignationis exarsit.

(5) Sed prius michi, quam reliqua commemorem, situs loci illius relationi inserendus videtur. Locus hic sexaginta fere milibus a Genuensi urbe abest, quatuordecim fere milibus a capite Lemanni (-ci eras.) lacus, quem infuit Rodanus. Locus hic inter Alpina iuga in valle situs est, atque pergentibus difficili transitu asperum atque artum iter pandit. Infestus namque Rodanus saxo et montis radicibus vix pervium viantibus iter reliquit. Evictis transmissisque angustiarum faucibus subito nec exiguus inter montium rupes campus aperitur. In hoc legio sancta consederat.

(6) Igitur, sicut supra dictum est, cognito Maximianus Thebeorum responso precipiti ira fervidus ob neglecta imperia decimum quemque ex eadem legione gladio feriri iubet, quo facilius ceteri regis preceptis territi metu cederent; redintegratisque mandatis edicit ut reliqui in persecutionem Christianorum cogantur. Ubi vero ad Thebeos denuntiatio iterata pervenit cognitumque ab eis est iniungi sibi rursus executiones profanas, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur affirmantium numquam se ulli in hec tam sacrilega ministeria cessuros, idolorum [se] profana semper detestatos, [Christianis se imbutos] sacre et divine religionis cultu institutos, unum se eternitatis colere deum, ad extrema perire satius esse quam adversus Christianam fidem venire.

(7) His deinde compertis Maximianus omni belua cruentior rursus ad ingenii [sui] sevitiam redit atque imperat ut iterum decimus eorum detur morti; ceteri nichilominus ad hec que spreverant compellerentur. Quibus iussis denuo in castra perlatis segregatus est atque percussus qui decimus sorte obvenerat; reliqua vero se militum multitudo mutuo sermone instigabat, ut tam preclaro opere persisteret.

(8) Incitamentum tamen maximum fidei in illo tempore penes sanctum Mauricium fuit primicerium Tunc, sicut tradidit, legionis eius, qui cum Exuperio, ut [in] exercitu appellant, campi ductorem et Candido senatore militum accedebat exhortando singulos et monendo. Fidelium commilitonum etiam martyrum exempla ingerens pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus mori suadebat, sequendosque ammonebat socios illius et contubernales suos, qui iam [in caelum] precesserant. Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus ardor.

(9) His itaque primoribus suis atque auctoribus animantes Maximiano adhuc insania estuante mandata mittunt sicut pia [ita] et fortia, que feruntur [fuisse] in hoc modo: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servi, quod liberi confitemur, dei. Tibi miliciam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vite exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus deum, utique auctorem nostrum dominum, auctorem velis nolis tuum. Si non tam funesta agere compellimur, ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus; sin aliter, illi parebimus potius quam tibi. Offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentium cruentare nefas ducimus. Dextere iste pugnare adversus impios atque inimicos sciunt [laniare pios et cives nesciunt]. Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse. Pugnavimus semper pro iusticia, pro pietate, pro innocentium salute. Hec fuerunt hactenus nobis precia periculorum. Pugnavimus pro fide, quam quoquo pacto conservabimus tibi, si hanc deo nostro [non] exhibemus. Iuravimus pronum in sacramenta divina, iuravimus inde in sacramenta regia; nichil nobis de secundis credas necesse est, si priorem prerumpimus. Christianos ad penam per nos requiri iubes; iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt: habes nos hic confitentes deum patrem, auctorem omnium, et filium eius Jesum Christum credimus. Videmus laborum periculorumque nostrorum socios, nobis quoque eorum sanguine aspersis, trucidare ferro, et tam sanctissimorum commilitonum mortes et fratrum funera non flevimus non doluimus, sed potius laudavimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro domino deo eorum. Nunc nobis vel hec ultime vite necessitas in rebellionem cogit. Non nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltim, que fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus ecce arma et non resistimus, quia mori quam occidere satis maluimus, et innocentes interire quam noxii vivere preoptamus. Si quid in nos ultra statuerimus, si quid adhuc iusseris, si quid ammoveris, ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos fatemur, persequi Christianos non possumus."

Finis

Passio sancte Tecle virginis