Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

15fA+ [= 12d] Paris, BNF, lat. 14651 (I), XVe s., Saint-Victor de Paris, O.Can.; exemplaire du Liber de Natalitiis ─ f. 251r─261r
Incipit passio sancti Mauricii sotiorumque eius.

(1) Temporibus Diocletiani, quondam Romane rei publice principis, cum ad imperium totius orbis fuisset electus omnesque provincias turbari quorumdam presumptione perspiceret, ad consortium imperii vel laboris olim sibi commilitonem Herculium Maximianum Cesarem fecit eumque contra Amandum et Helianum, qui in Bagaudarum regione praesumptione servilia arma commoverant, ad Galliam destinavit. Cui ad supplementum exercitus legionem Thebeam ex orientalibus militibus ire precepit. Quae legio sex milia secentos sexaginta sex viros validos animis et instructos armis antiquorum Romanorum habebat exemplo. Hii igitur milites Christiane religionis ritum orientali traditione susceperant ab Iherosolimitane urbis epo fidem sacramque virtutem armis omnibus praeponebant. Ad urbem quippe Romam itinere attingentes eandem Christianitatis fidem, quam acceperant, (ab Iherosolimitane urbis epo fidem sacram virtutem armis omnibus praeponebant exst.) apud beatum Marcellum, praedicte Romane urbis pontificem, confirmaverunt, ut ante gladio interirent quam sacram fidem Christi, quam acceperant, violarent. Recepti igitur a Diocleciano Cesare iubentur, ut post Maximianum collegam iter, quod ceperant, Gallias tenderent.

(2) Maximianus Cesar, usu quidem militie bellis aptus sed ydolorum specialis cultor, ferus animo, avaritia anxius, opere crudelis, libidini deditus ceterisque viciis obsessus severitatem imperatoriam nimia crudelitate polluerat. In Galliam properans ad Alpium Apenninarum aditum venit. Transmeantibus iter Alpium post arduam et horridam viam subito equalis loci campestris occurrit grata planicies. Quo in loco opidum factum est, quod Octodorus nomen accepit, circa quod irrigua fluminibus prata aut agrorum fertilis cultura porrigitur, precipue deinde Rodani fluminis validus cursus offertur. [qui mole sua leniter fluens regionis illius gratiam propria amoenitate commendat.] Transcensis igitur Alpibus Maximianus Cesar Octodorum venit ibique sacrificaturus ydolis suis convenire exercitum suum iussit atroci proposita iussione ut per aras demonibus consecratas iurarent equalibus [sibi] animis contra Bagaudarum turbas esse pugnandum, christianos vero velut inimicos diis suis ab omnibus persequendos. Quod ubi primum pervenit ad noticiam Thebee legionis preteriens Octodorense opidum ad locum, cui Agauno nomen est, celeriter properavit, ut octo milium spacio ab Octodoro separata necessitatem committendi sacrilegii preterisset. [Agaunum accolę interpretatione Gallici sermonis saxum vocant.] Quo in loco ita vastis rupibus Rodani fluminis cursus artatur, ut commeandi facultate subtracta constratis pontibus viam fieri itineris necessitas imperaret. Undique tamen imminentibus saxis parvus quidem sed amenus irriguis fontibus campus includitur, ubi fessi milites legionis Thebee post laborem tanti itineris resederant. O quanta reverentia excolendus est sacer ille locus, in quo tot pro Christo martirum milia ferro Cesaris puniuntur!

(3) Maximianus Cesar, dum ad sacramenta superius memorata cunctos in exercitu suo adesse cogeret, agnovit pretergressam, ut diximus, legionem. Subito furore iracundie completus satellites mittit, ut legionem ad sacramentorum suorum sacrilegia revocarent. Erat in eadem legione primicerius Mauritius et signifer Exuperius et Candidus senator, qui ita commilitonibus suis preerant, ut amore potius divinitatis quam terrore militari obedienda praeciperent, viri in rebus bellicis strenui et virtute nobiles, sed fide in deo nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devocione certabant. Evangelica praecepta sub armis custodientes reddebant que dei erant deo, et que Cesaris Cesari restituebant. Requirunt itaque quid Maximianus Cesar ira dictante mandasset. Dictum est eis, quod Cesar iusserat, milites omnes immolasse hostias, libasse sacrificia et sacramenta phanatici ordinis praebuisse, iubere Cesarem, ut legio festinanter revertens ad commilitonum se praepararet exemplum. Tunc hii qui preerant legioni miti affatu dederunt responsum, ob hoc se transgressos Octodorum, quia iam fama ad eos sacrificiorum ordine pervenisset, nefas sibi visum esse, ne demonum aris Christiani contaminari viderentur, [esse sibi in animo] deum vivum colere, traditam orientali more religionem usque ad diem vite perhenniter custodire, ad bellorum usum paratam legionis esse virtutem, ad committenda vero sacrilegia, sicut Cesar precepit, Octodorum non redire.

(4) Reversus itaque satelles nunciat obstinatos esse animos legionis nec velle praeceptis imperatoris obedire. Tunc Maximianus Cesar iracundie nimietate succensus in hanc vocem subito furore prosilivit dicens: "Ergo milites mei imperatoria praecepta et sacrorum meorum ordinem spernunt! Sanctienda erat vindicta publica etiam si tantum maiestatem regiam contempnere voluissent; iungitur despectui meo celestis iniuria et mecum pariter religio Romana contempnitur. Sentiat contumax miles me non solum mihi sed etiam diis meis dare posse vindictam; iam nunc fidissimorum meorum turba festinet, decimum quemque morti funesta sors praebeat, discant equali nece quos ordo praemiserit moriendo, qualiter Maximianus vel sibi vel diis suis hac severitate dederit ultionem!"

(5) Post hanc vocem apparitoris iussio infausta porrigitur, ad legionem velociter properatur, crudelia praecepta reserantur. Traduntur neci quos ordo repperit numerandi, leti percussoribus cervices prebent solaque inter eos erat de gloriose mortis occupatione contencio. Perfecto itaque scelere ut Octodorum legio redeat iubetur. Tunc Mauritius primicerius paululum a satellitibus regiis segregatus convocat legionem et hac oratione sanctiores alloquitur: "Gratulor virtuti vestre, commilitones optimi, quod amore religionis nullam vobis Cesaris praeceptum attulit formidinem; gaudentibus quodam modo animis tradi ad necem gloriosam commilitones vestros vidistis, quibus timui ne quisquam, quod armatis facile est specie deffensionis, beatissimis funeribus manus obviam afferre temptaret! Iam michi ad huius rei interdictum Christi nostri parabatur exemplum, qui exemptum vagina apostoli gladium proprie vocis iussione recondidit, docens maiorem armis omnibus Christiane confidentie esse virtutem. Hic deus Christus plane mentes vestras manusque prohibuit, ne quisquam divino operi mortalibus dextris obstitisset. Quin immo cepti operis fidem perhenni religione complerent! Hactenus exempla sacris (in marg.) inserta codicibus legebamus; iam nunc per nosmet ipsos quos sequi deberemus aspeximus. Ecce vallatus sum commilitonum meorum corporibus, quos de latere meo funestus satelles abstraxit, aspersus sum cruore sanctorum et [sacri] sanguinis reliquias vestibus meis porto et dubito eorum sequi necem, quorum gratulans admiror exemplum? Et vacat cogitare quid imperator iubeat, qui sorte [mihi] mortalitatis equalis est. Si habere aliquid virium imperatoria praecepta potuissent, circa beatissimorum trium puerorum corpora regis Persarum valuisset incendium nec contempnere ora leonum lacu clausus evadere potuisset propheta. Sacramenta olim dedisse nos memini quod contemptu lucis istius et despectione vite defensare rem publicam deberemus; iam tunc promisi mei corporis vilitatem et spopondi hanc imperatoribus fidem nec tamen michi ullus [tunc] regna celestia promittebat. Quid Christo spondente faciendum est, si hoc potuimus militie devocione promittere? Quin immo, fortissimi commilitones, olim devotas animas subdamus preciosissime passioni, sit nobis virilis animus, fides inviolata permaneat! Iam cerno ante tribunal Christi stantes eos quos neci paulo ante satelles regius deputavit; illa vera gloria est, que eternitatem beatam vite huius brevitate mercatur. Equali omnes animo, una voce responsum satelliti demus, id nuntia: "Milites quidem tui, Cesar, sumus et ad defensionem rei publice Romana arma suscepimus nec umquam aut desertores bellorum aut proditores milicie fuimus aut ignavie seu formidinis meruimus subire flagicium. Tuis etiam obtemperaremus praeceptis nisi instituti legibus christianis demonum cultus et aras semper pollutas sanguine vitaremus. Comperimus praecepisse te, [ut] aut sacrilegiis pollui Christianos aut denis interfectis nos terrere velle. Non inquiras longius latitantes, nos omnes Christianos esse cognosce; habebis potestati tue subdita omnium corpora, auctorem vero suum respicientes Christum animas non tenebis." Haec [sicut] vir sanctus dixerat, legionis probat assensio et Cesari per satellites nunciatur.

(6) Presenti precepit iussione, ut iterum decimum renovate crudelitatis ordo consumeret. Post hanc vocem ad legionem velociter properatur, crudelia precepta peraguntur, reliqui vero ut Octodorum redeant iubetur. Tunc Exuperius, quem ante principem vel campiductorem superius memoravi, correptis legionis sue signis hac circumstantes oratione alloquitur: "Tenere me, commilitones optimi, saecularium quidem bellorum signa prospicitis, sed non ad hec arma provoco, non ad hec bella animos vestros virtutemque cohortor; aliud vobis genus eligendum est preliorum, non per hos gladios potestis ad regna celestia properare. Robur nobis opus est animorum; invicta defensio [est] fidem, quam deo promisimus, in ultimis custodire. Iam de commilitonum nostrorum gloria ea, quam divino cernebant obtutu -, superest ut victori deo gratias agamus - tunc gloriosus vir Mauritius est locutus, ego vobis victoriam plenam, si Christo creditis, repromitto. Proiciant dextre nostre arma ista cum signis militaribus, prestabit hoc Christus, ut mox in ipso celesti, sicut promittitur, regno alia vobis Exuperium vestrum videatis signa monstrare. Vadat quin immo funestus satelles et hec truculento regi nuntiet: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servitutem liberam confitemur dei. Tibi miliciam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vite exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc non possumus, ut auctorem nostrum negemus Deum, auctorem velis nolis tuum. Non (Si quid in nos ultra statueris, igni tormento ferro subici parati sumus del.) nos adversum te, imperator, armavit ipsa que fortissima est in periculis desperatio. Tenemus ecce arma et non resistimus, quia magis mori quam vivere parati sumus, et innocentes interire quam noxii vivere preoptamus. Si quid in nos ultra statueris, igni tormento ferro subici parati sumus (in marg.); Christiani sumus, persequi Christianos non possumus. Inexuperabiles legionis istius animos, [Caesar] agnosce; tela proicimus; exarmatas quidem dextras satelles tuus, [sed] armatum fide catholicum pectus invenit. Occide, prosterne, secandas gladiis percussoribus cervices prebemus intrepidi; hec nobis iocundiora sunt, dummodo quia te cum sacrilegiis tuis contempnimus, ad regna iam nunc celestia properemus." Flagrabat enim iam tunc in beatissimis martyribus gloriosus ardor. Hec mandata legionis remeans ad Maximianum Cesarem satelles nuntiavit.

(7) At ille, quasi nichil iteratim fuisset sceleris perpetratum, ire propere exercitum iubet et circumfundi imperat legionem nullumque de tanto sanctorum exercitu precepit relinqui. Ventum itaque est, et circumsistit beatam legionem turba carnificum, omnis etas sine discretione perimitur lanianturque beatorum corpora et devotas deo animas fideli mortis professione commendant. Operta est terra illic procumbentibus in mortem corporibus iustorum, fluxeruntque preciosi sanguinis rivi. Que unquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, que feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! [Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit.] Hac igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem presentium ob spem futurorum. Sic interfecta est plane illa angelica legio, que ut credimus cum illis angelorum legionibus iam conlaudat deum Sabaoth in celis. Peracta tandem cede inter omnes sanctorum percussores preda dividitur. Namque Maximianus [Cesar] facultatem dederat, ut, siquis legionis illius militem iugulasset (in marg.), interemptor illius spoliis uteretur. Divisa igitur omnium preda ad vescendum epulandumque victrix turba consedit.

(8) Post hec quidam Victor senex [] itineris necessitate ibidem deductus est. Qui dum ad ępulas pro etatis veneratione ab omnibus rogaretur, requirere cepit, quenam esset causa leticie, quod inter tot corpora interemptorum gaudentes exultantesque possent milites epulari. Dictum a quodam est, quod religione Christiane legis et studio cerimonias Romanas cultumque deorum pariter cum imperatoris iussionibus contempnere voluissent datique neci essent, ut discipline militaris traditus ordo severius teneretur. Tunc Victor alto gemitu [trahens graviterque] suspirans detestatus convivas detestans et convivium exclamat: "Heu me, qui per tot annorum miliciam ad hanc [infelicem aetatem veni et in hac] legionem militare non merui; quam bene inter tales gloriose mortis honore donatus finem vite invenire potuissem! Saltem si commilitone indignus eram vel in equalem [sortem] ante duas horas viandi necessitas detulisset, ut senilis pectoris cruor tantorum virorum victimis misceretur, obtuleram corpus hoc neci, dummodo tante laudis consortio non carerem." Talia dicentem prophanorum statim turba vallavit, que utrum Christianus esset respondere minaciter iubet.

(9) At ille, paululum oculos ad celum erigens, talem percunctantibus sermonem respondit: "Longus me vivendi usus ad hanc, quam videtis, perduxit etatem, quia quecumque in hoc mundo aguntur aut studium repperit aut rerum volubilitas agit aut varius semper casus infestat; quecumque volumus, optamus, scimus aut cupimus, totus mundus caligine submersus tenebris circumfluentibus latet, nisi nobis aut via Christus affuerit aut lumen effulserit. Quod ego fideli mente perpendens utinam ultimo contester effectu! Quod si me ad tempus paulo ante trucidate legionis itineris necessitas detulisset, conviviis vel epulis vestris horum funerum consortium praetulissem. Sed etiam nunc praestabit Christus, ut Christianum me vel post professionem meam transire ulterius per beata funera non sinatis." Hec eum loquentem subita percussoris obtruncat insania. Ita vir sanctus celeri confessione consortium promeruit atque ceteris martyribus in eo loco sicut morte ita honore coniunctus est.

(13) Hec nobis tantum de numerosa ista multitudine martyrum conperta sunt nomina, id est beatissimorum Mauricii, Exuperii, Candidi, Victoris, Innocentii atque Vitalis; cetera vero nomina nobis quidem incognita, sed in libro vite sunt scripta.

(14) Ex hac eadem legione fuisse dicuntur etiam Ursus et Victor, quos Salodoro passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est super Arola flumen nec longe a Reno positum.

(15) Neque illud silendum, qualem deinde Maximianus progressus exitum consecutus est. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino tunc regnum tenenti mortem moliretur, deprehenso dolo ipsius apud Massiliam captus nec multo post strangulatus teterrimoque hoc supplicio affectus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum martirum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro illius loci epo revelata traduntur. In quorum honore cum extrueretur basilica, que vaste tunc adiuncta rupi uno tantum latere acclinis iacebat, sed nunc iubente preclaro Ambrosio, loci illius abbate, denuo edificata biclinis esse dinoscitur, quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi:

(17) Accidit enim ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad hoc opus videbantur, quidam adesset faber, quem adhuc gentilem esse constabat. Hic cum dominico die, quo ceteri ad expectanda diei huius festa abscesserant, in fabrica solus substitisset, in illo secreto sese subito clara luce manifestantibus sanctis hic idem faber rapitur atque ad penam vel ad supplicia distenditur, visibiliter turbam martyrum cernens, verberabatus etiam increpabatur, quod vel die dominico ecclesie solus deesset, vel illud fabrice sanctum opus gentilis auderet attingere. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constitit, ut faber ille consternatus et perterritus salutare sibi nomen posceret statimque Christianus esset.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis praetermittam, quod perinde clarum atque plurimis notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralisi fuisset obstricta, ut etiam pedum usus ei negaretur, a viro suo ut illuc per multum itineris spacium deferretur poposcit. Que cum pervenisset ad sanctorum martirum basilicam, famulantium manibus illata pedibus ad diversorium rediit ac sanitati de premortuis restituta membris miraculum suum ipsa circumtulit.

(20) Porro neque hoc omittendum est, quod post longum temporis tractum beati Innocentii martiris membra fluvius Rodanus revelavit. Iugi enim alluvione vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernicie ad sepulturam martiris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo longe a sinu terre protulit, ut in gurgitis sui procella eas dimergeret, sed ob hoc ut gloriosa devotione intra ambitum basilice cum ceteris martiribus sepulture eas sociari preciperet. Cuius beatissimi martiris translationem a beate memorie epis celebratam Domiciano Genevensis civitatis, Gratiano Augustane, Prothasio, tum temporis loci illius annuatim nos recolimus cotidiana devotione et assiduis laudibus frequentamus.

(19) Pauca hec tantum, que simplici stilo recitavi, miracula passioni sanctorum inserenda credidi. Cetera satis (in marg.; magis del.) multa sunt, que vel in purgatione demonum,[vel] in restauratione claudorum, in sanatione febrium vel in reliquis curationibus cotidie illic per sanctos suos virtus domini operatur. Que videlicet longo sermone narranda sunt, si per singula scribantur. Tamen fidelium cordibus absque lectione multis modis innotuit, que, quanta et qualia miracula illic per sanctos suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operari non desinit. Quam ob rem die noctuque ibidem psalmorum hymnorumque modulatio non desistit; quod enim iubente sancto et preclaro Christi martyre beato Sigismundo rege est institutum, hoc usque hodie deo auctore omnium protegente est conservatum. Propterea sedulo ut diximus illic laudes deo servis ipsius canentibus mente atque ore persolvuntur, cui est honor et imperium per infinita seculorum secula. Amen.

Explicit passio sancti Mauricii sociorumque eius. Incipit passio sancte Tecle virginis et martiris.