Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

12k+ Saint-Omer, B.M., 715 (II), XIIe s., Eglise de Saint-Omer; 2e vol. d'un légendier en 2 vol. organisé par catégories: apôtres et confesseurs dans le vol. 1 et martyrs et saintes femmes dans le vol. 2 ─ f. 85v─88v (BHL 5741)
Incipit prologus passionis sanctorum martyrum Mauricii et sociorum eius, qui passi sunt X KL OCTOBR

Sanctorum Christi passionem Agaunum quam gloriosus sanguis inlustrat, pro honore gestorum stilo explicamus, ea utique fide, qua ad nos martyrii ordo pervenit. Nam per

succedentium relationem rei geste memoriam nondum intercepit oblivio, ut si pro martyribus singulis loca singula, quę eos possident, vel singulae urbes insignes habentur, nec

inmerito, quia pro deo summo praetiosas animas sancti refundunt, quanta excolendus est reverentia sacer ille Augaunensium locus, in quo tot pro Christo martyrum milia ferro cęsa referuntur! Nunc iam ipsam beatissime passionis causam loquamur.

Incipit passio eorundem sanctorum.

(1) Temporibus Diocletiani, quondam Romanę rei publicę principis, cum ad imperium totius urbis fuisset electus omnesque provincias turbari quarundam pręsumptione perspiceret, ad consortium imperii vel laboris olim sibi conmilitonem Herculium Maximianum Cęsarem fecit eumque contra Amandum et Helianum, qui in Bagaudarum nomen pręsumptione servili arma commoverant, ad Galliam destinavit. Cui ad supplementum exercitus legionem Thebeam ex orientalibus militibus irae praecepit. Que legio sex milia sexcentos sexaginta sex viros validos animis et instructis armis antiquorum Romanorum habebat exemplo. Hi igitur milites Christianę religionis ritum orientali traditione susceperant a Hierosolymitanę urbis epo fideique sacrae virtutem armis omnibus praeponebant. Ad urbem quippe Romanam itinere adtingentes eandem Christianitatis fidem, quam acceperant, apud beatum Marcellinum, prędictę Romanę urbis pontificem, confirmaverunt, ut ante gladio interirent quam sacram fidem Christi, quam acceperant, violarent. Recepti igitur a Diocletiano Cęsare iubentur, ut post Maximianum collegam itinere, quo cęperant, Gallias tenderent.

(2) Maximianus Cęsar, usu quidem militiae bellis aptus sed idolorum specialis cultor, ferus animo, avaritia crudelis, libidini deditus cęterisque vitiis obsessus severitatem imperatoriam nimia crudelitate pulluerat. In Galliam properans ad Alpium Pinninarum aditum venit. Transmeantibus iter Alpium post arduam et horridam viam subita aequalis loci campestris occurrit grata planities. Quo in loco oppidum factum est, quod Octodorum nomen accepit, circa quod [aut] inrigua fluminibus prata et agrorum fertilis cultura protenditur, praecipue deinde Rodani fluminis validus cursus nando meat, qui mole sua leniter fluens regionis ipsius gratiam propria amoenitate commendat. Transcensis igitur [locus non legibilis; "qui - commendat" deesse videtur computatis litteris] Alpibus Maximianus Cęsar Octodorum venit ibique sacrificaturus idolis suis convenire exercitum iussit atroci proposita iussione ut per aras dęmonibus consecratas iurarent coequalibus sibi animis contra Bagaudarum turbas esse pugnandum, Christianos vero velut inimicos diis suis ab omnibus persequendos. Quod ubi primum pervenit ad notitiam Thebaidę legionis pręteriens Octodorense oppidum ad locum, cui Agauno nomen est, cęleriter properavit, ut octo milium spatio ab Octodoro separata necessitatem committendi sacrilegii praeteriret. [Acaunum accolae interpretatione Gallici sermonis saxum dicunt]. Quo in loco ita vastis rupibus Rodani fluminis cursus artatur, ut commeandi facultate subtracta constratis pontibus viam fieri itineris necessitas imperaret. Undique tamen imminentibus saxis parvus quidem sed amoenus irriguis fontibus campus includitur, ubi fessi milites legionis Thebeae post laborem tanti itineris resederant. O quanta reverentia excolendus est sacer locus iste, in quo tot pro Christo martirum milia ferro cęsa puniuntur!!!!

(3) Maximianus Cęsar, dum ad sacramenta superius memorata cunctos in exercitu suo cogeret, agnovit praetergressam, ut diximus, legionem. Subito iracundiae furore completus satellites mittit, ut hi legionem ad sacramentorum suorum sacrilegia revocarent. Erat in eadem legione primicerius Mauricius et signifer Exuperius et Candidus senator, qui ita commilitonibus suis praeerant, ut amore potius divinitatis quam terrore militari oboedienda praeciperent, viri in rebus bellicis strenui et virtute nobiles, sed fide in deo nobiliores. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evangelici praecepti sub armis custodes reddebant quę dei erant deo, et quę Cęsaris Cęsari restituebant. Requirunt itaque quid Maximianus Cęsar ira dictante mandasset. Dictum ab his est, quod Cęsar iusserat, milites omnes immolasse hostias, libasse sacrificia et sacramenta fanatici ordinis prębuisse, iubere Cesarem, ut legio festinanter revertens ad commilitonum se prępararet exemplum. Tunc hi qui praeerant legioni miti affatu dederunt responsum, ob hoc transgressi Octodurum, quia iam fama ad eos sacrificiorum ordine pervenisset, fas sibi visum esse, ne dęmonum aras Christiani contaminari viderentur, [esse sibi in animo] deum vivum colere, traditam orientali more religionem usque ad diem vitae perenniter custodire, ad bellorum usum paratam legionis virtutem esse, ad committenda vero sacrilegia, sicut Cęsar praecepit, Octodorum non redire.

(4) Reversus itaque satelles nuntiat obstinatos esse animos legionis nec velle praeceptis imperatoris obędire. Tunc Maximianus Cęsar iracundię nimietate succensus ad hanc vocem subito furore prosilivit dicens: "Ergo milites mei imperatoria pręcepta et sacrorum meorum ordinem spernunt! Sanciendum erit vindicta publica etiam si tantum maiestatem regiam contempnere voluissent; iungitur despectui meo cęlestis iniuria et mecum pariter religio Romana contempnitur. Sentiat contumax miles me non solum mihi sed etiam diis meis dare posse vindictam; iam [nunc] fidissimorum meorum turba festinet, decimum quemque morti funesta sors praebeat, discant aequalem necem [in his] quos ordo praemiserit moriendi, qualiter Maximianus vel sibi vel diis suis hac severitate dederit ultionem!"

(5) Post hanc vocem apparitoris iussio infausta porrigitur, ad legionem velociter properatur, crudelia praecepta reserantur. Traduntur neci quos ordo repperit numerandi, lęti percussoribus cervices prębent solaque inter eos erat de gloriosę mortis occupatione contentio. Perfecto itaque scelere ut Octodorum legio redeat iubetur. Tunc Mauritius primicerius paululum a satellitibus regiis segregatus convocat legionem et hac oratione sanctiores alloquitur: "Gratulor virtuti vestrae, commilitones optimi, quod amore religionis nullam vobis Csaris praeceptum attulit formidinem; gaudentibus quodammodo animis tradi ad necem gloriosam commilitones vestros vidistis, quibus timui ne quisquam, quod armatis facile est specie defensionis, beatissimis funeribus manus obviam adferre temptaret! Iam mihi ad huius rei interdictum Christi nostri paratur exemplum, qui exemptum vagina apostoli gladium propriae vocis iussione recondit, docens maiorem armis omnibus Christianę confidentiae esse virtutem. Hic deus Christus planę mentes vestras manusque prohibuit, ne quisquam divino operi mortalibus dextris obstitisset. Quin immo cępti operis fidem perenni religione complerent! Actenus exempla sacris inserta codicibus legebamus; iam nunc per nosmet ipsos quos sequi deberemus aspeximus. Ecce vallatus sum commilitonum meorum corporibus, quos de latere meo funestus satelles abstraxit, aspersus sum cruore sanctorum et [sacri] sanguinis reliquias vestibus meis porto et dubito eorum sequi nec est (=necem), quorum gratulans admiror exemplum? Et vacat cogitare, quid imperator iubeat, qui sorti [mihi] mortalitatis aequalis est. Si habere aliquid virium imperatoria praecepta potuissent, circa beatissimorum trium puerorum corpora regis Persarum valuisset incendium nec contempnere ora leonum lacu clausus evadere potuisset propheta. Sacramenta olim dedisse nos memini quod contemptu lucis istius et desperatione vitę defensare rem publicam deberemus; iam tunc promisi mei corporis vilitatem et spopondi hanc imperatoribus fidem nec tamen mihi ullus tunc regna caelestia promittebat. Quid Christo spondente faciendum est, si hoc potuimus militiae devotione promittere? Quin immo, fortissimi commilitones, olim devotas animas subdamus prętiosissime passioni, sit nobis virilis animus, fides inviolata permaneat! Iam cerno ante tribunal Christi stantes eos quos neci paulo ante satelles regius deputavit; illa vero gloria est, quę aeternitatem beatam vitę huius bręvitas mercatur. Aequali omnes animo, una voce responsum satellitibus damus: "Milites quidem, Cęsar, tui sumus et ad defensionem rei publicę Romana arma suscepimus nec umquam aut desertores bellatorum aut proditores militię fuimus aut ignavię formidinis meruimus subire flagitium. Tuis ętiam obtemperaremus praeceptis nisi instituti legibus Christianis demonum cultus et aras semper pullutas sanguine vitaremus. Comperimus praecepisse te, [ut] aut sacrilegiis pollui Christianos aut dedenis interfectis nos velle terrere. Non inquiras longius latitantes, nos vero omnes Christianos esse cognosce; habebis potestati tuae subdita omnia corpora, auctorem vero suum respicientes Christum animas non tenebis." Hęc [sicut] vir sanctus dixerat, legionis probatur assensio et Cęsari per satellites nuntiatur.

(6) Praesenti praecepit iussione, ut iterum decimum renovatę crudelitatis ordo consumeret. Post hanc vocem ad legionem velociter properatur, crudelia praecepta peraguntur, reliqui vero ut Octodorum redeant iubentur. Tunc Exsuperius, quem ante principem vel campiductorem superius memoravi, correctis legionis suae signis hac circumstantes oratione confirmat: "Tenere me, commilitones optimi, sęcularium quidem bellorum signa perspicitis, sed non ad haec arma provoco, non ad hęc bella animos vestros virtutemque cohortor; aliud nobis genus eligendum est praeliorum, non per hos gladios potestis ad regna caelestia properare. Robur nobis opus est animorum; invicta defensio [est] fidem quam deo promisimus, in ultimis custodire. Iam de commilitonum nostrorum gloria, quam divino cernebat obtutu, gloriosus vir Mauricius est locutus, ergo vobis victoriam plenam, si Christo creditis, repromitto. Proiciant dexterę nostrae arma ista cum signis militaribus, pręstabit hoc Christus, ut mox in ipso cęlesti, sicut promittitur, regno alia vobis Exsuperium vestrum videatis signa monstrare. Vadat quin immo funestus satelles et hęc truculento regi nuntiet: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servitutem liberi confitemur dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vitae exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem nostrum negemus deum, auctorem velis nolis tuum. Non nos adversum te, imperator, armavit ipsa, que fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus arma et non resistimus, quia mori magis quam occidere volumus, et innocentes interiri quam noxii vivere pręoptamus. Siquid in nos ultra statueris, igni tormento ferro subici parati sumus. Christiani sumus, persequi Christianos non possumus. Inexsuperabiles legionis istius animos [Caesar] agnosce; tela proicimus; exarmatas quidem dextras satelles tuus, armatum fide catholica pectus invenit. Occidi, prosterni, secandas gladiis percussoribus cervices prębemus intrepidi; hęc nobis iocundiora sunt, dummodo quia te cum sacrilegiis tuis contempnimus, ad regna iam nunc cęlestia properamus." Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus odor. Hęc mandata legionis remeans ad Maximianum Cęsarem satelles nuntiat.

(7) At ille, quasi nihil iteratim fuisset scelus perpetratum, ire propere exercitum iubet et circumfundi imperat legionem nullumque de tanto sanctorum exercitu pręcepit relinqui. III Ventum itaque et circumsistit beatam legionem turba carnificum, omnis aetas sine discretione perimitur lanianturque beata corpora et devotas deo animas fideli mortis professione commendant. Operta est terra illic procumbentibus in morte corporibus iustorum, fluxeruntque pręciosi sanguinis rivi. Quę umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, [quę feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos ferire iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquid. Hac igitur crudelitate immanissimi tiranni confectus est sanctorum populus,] qui contempsit rem praesentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, quę ut credimus cum illis angelorum legionibus iam conlaudant deum in cęlis. Peracta tandem cede inter omnes sanctorum percussores praeda dividitur. Namque Maximianus facultatem dederat, ut, quisque legionis illius militem iugulasset, interempti [intra "t" et "i" lacuna (erasura)] spoliis uteretur. Divisa igitur omnium praeda ad vescendum aepulandumque victrix turba consedit.

(8) Interea veteranus quidam ultimę aetatis senio fatigatus, nomine Victor, [qui nec legionis eiusdem fuit neque miles] ad contaminatum cedibus locum itineris necessitate deductus est. Dum ad aepulas pro aetatis veneratione ab omnibus rogaretur, requirere cępit, quęnam causa esset letitiae, quod inter tot corpora interemptorum gaudentes exultantesque possent milites aepulari. Dictum a quodam est, quod legio Christiana legis studio cęrimonias Romanas cultumque deorum pariter cum imperatoris iussionibus contempnere voluisset dataque neci esset, ut disciplinę militaris traditus ordo severius teneretur. Tunc Victor alte gemitum trahens graviterque suspirans detestatus convivas detestatusque et convivium exclamat: "Heu me, qui per tot annorum militiam ad hanc [infelicem aetatem veni et in hac] legionem militare non merui, quam bene inter tales gloriosae mortis honore donatus finem vitę invenire potuissem! Saltim si commilito indignus eram vel me ante actę horę viandi necessitas detulisset, ut senilis pectoris cruor tantorum virorum victimis misceretur, obtuleram corpus hoc neci, dummodo tantę laudis consortio non carerem." Talia dicentem profanorum statim turba vallavit, quę uti Christianus esset respondere minaciter iubet.

(9) At ille, paululum oculos ad cęlum erigens, tali percunctantibus sermone respondit: "Longus me vivendi usus ad hanc, quam videtis, perduxit aetatem. Quęcumque in hoc mundo aguntur aut studium repperit aut rerum volubilitas ait aut varius semper casus infestat; quoscumque volumus, optamus, scimus aut cupimus, totus mundus caligine submersus tenebris circumfluentibus latet, nisi vobis aut viam Christus ostenderit aut lumen Christus effulserit. Quod ego fideli mente perpendens utinam ultimo contester affectu! Quod si me ad tempus paulo ante trucidate legionis itineris necessitas detulisset, conviviis vel aepulis vestris horum funerum consortium praetulissem. Sed ętiam nunc praestabit [hoc] Christus, ut Christianum me vel post professionem meam transire ulterius per beata funera non sinatis." Haec eum loquentem subita percussoris obtruncat insania. Ita vir sanctus celeri confessione et consortium [sanctorum] promeruit ceterisque martyribus in eo loco sicut morte ita est honore coniunctus.

(13) Haec nobis tantum de numerosa ista multitudine martyrum comperta sunt nomina beatissimorum Mauritii, Exsuperii, Candidi atque Victoris; cetera vero nomina nobis quidem incognita, sed in libro vitae sunt scripta.

(14) Nam et ex eadem legione fuisse dicuntur etiam Ursus et Victor, quos Salodoro passos confirmant. Salodorum vero castrum est super Arrola flumine non longe a Rheno positum.

(15) Neque illud silendum [est], quem deinde Maximianus progressus exitum consecutus est. Cum dispositis insidiis generi suo Constantino, tunc regnum tenentem mortem moliretur, depręhensus dolo illius apud Massiliam captus nec post multo strangulatus [teterrimoque supplicio affectus] impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum martyrum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro, illius loci epo revelata traduntur. In quorum honore cum strueretur basilica, quę vaste tunc adiuncta rupi uno tantum latere adclinis iacebat, sed nunc iubente preclaro meritis Ambrosio, loci illius abbate, denuo aedificata reclinis esse dinoscitur.

(20) Neque enim hoc omittendum est, quod per longum temporis tractum beati Innocentii martyris membra Rodanus revelavit. Iugi enim inluvie vicinum in sę cispitem vergens religiosa quadam soli pernicię ad sepulturam martyris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terrae protulit ut in gurgitis sui procellam demergeret, sed ob gloriosam devotionem intra ambitum basilicae cęterisque martyribus sepultura praeciperet sociari. Cuius translationem a sancte recordationis Domiciano Genevense et Grato Agustane urbis vel Protasio, tunc temporis illius loci eps, cęlebratam recolentes cotidiana devotione et laudibus frequentamus.

Quid miraculi tunc apparuerit, nequaquam tacendum putavi:

(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad hoc opus videbantur, quidam esset artifex, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, quo cęteri ad expectanda diei eius festa abcesserant, in eadem domo, in qua artem agebat, solus substetisset, in illo secreto subito mane ab adstantibus sanctis hic idem aurifex rapitur atque ad poenam vel ad supplicia distenditur, et visibiliter turbam martyrum cernens verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico aecclesiae solus deesset, vel illud opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constitit, ut aurifex ille consternatus et territus salutare sibi nomen poposceret, statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis prętermittam, quod per eadem loca omnibus notum est: Mater familias Quintii, egregii atque honorati viri, cum ita paralysin fuisset obstricta, ut [ei] ętiam pedum usus negaretur, a viro suo ut illic per multum itineris spatium deferretur poposcit. Quo cum pervenisset sanctorum martyrum basilicae famulantium manibus inlata pedibus ad diversorium rediit hac sanitate de pręmortuis restituta membris nunc miraculum suum ipsa circumfert.

(19) Hęc duo tantum miracula passioni sanctorum inserenda credidi. Cęterum satis multa sunt, quę vel in purgatione dęmonum vel in restauratione claudorum aut sanitate febrium cęterisque infirmitatibus cotidie illic per servos suos virtus domini operatur, quę multa narranda sunt, si per singula scribantur. Fidelium cordibus absque lectione cognita esse noscuntur, quę, quanta et qualia miracula illic per sanctos suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operare non desinit. Pro eo ipso die noctuque psalmorum hymnorumque decantatio non desistit, quę iubente sancto et praeclaro Christi martyre, beato Sigismundo rege, est instituta ibique usque hodie deo protegente est conservata. Propterea illic laudes dei servi canentes ore persolvunt illi cui est honor et gloria, imperium et potestas per omnia secula seculorum. Amen.

[Sequitur passio Cosmae et Damiani.]