Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

12P Vaticano, BAV, Lat. 11921, début XIIe s.; f. A─Bv (BHL 5739)

[Anfangsblätter fehlen]

(5) viantibus iter reliquid. Et victis transmissisque angustiarum faucibus subito [nec] exiguus inter montium rupes campus aperitur. In hoc legio sancta consederat.

(6) Igitur, sicut supra diximus, cognito Maximianus Thebeorum responso precipiti ira fervidus ob neglecta imperia decimum quemque ex eadem legione gladio feriri iubet, quo facilius ceteri rebus certis territi metu cederentur; redintegratisque mandatis edicit ut reliqui in persecutionem Christianorum cogantur. Ubi vero ad Thebeos denuntiatio iterata pervenit cognitumque ab eis est iniungi sibi rursus exequisitiones prophana vociferatio passim a[c] tumultus in castris exoritur adfirmantium numquam se ulli in hac [tam] sacrilega ministeria cesuros, ydolorum [se] prophana semper detestaturus, [Christianis se imbutos] sacrę et divinę religionis cultu instituturos, unum se eternitatis deum colere, extrema experiri satis esse quam adversus Christianam fidem venire.

(7) His deinde compertis Maximianus omni belua cruentior rursus ad ingenii [sui] sevitiam redit atque imperat ut iterum decimus [eorum morti] detur; ceteri nichilhominus ad hęc que spreverint compellentur. Quibus iussit denuo in castra perlatis segregatus est atque percussus qui decimus sorte obvenerant; IIII reliqua vero se militum multitudo mutuo sermone instigebat, ut in tam preclaro opere persistebat.

(8) Incitamentum tamen maximum fidei in illo tempore penes sanctum Mauricium fuit primicerium Tunc, sicut tradidit quidam legionis eius, qui cum Exsuperio, ut exercitus appellat, campidoctore et Candido senatore militum accedebat ad exortandum singulos et monendum fidelium commilitones et iam martyrum exempla ingerens pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas foret, omnibus moriendos suadebat, sequendosque ammonebat socios illius et contubernales suos, qui iam in celo precesserant. Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris martyrii gloriosus ardor.

(9) His itaque prioribus suis atque auctoribus animati dr Maximiano adhuc insania estuante mandata mittunt sicut impia ita et fortia, [quę] feruntur fuisse in hoc mundo: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servi, quod liberi confitemur, dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo vite exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus deum, utique auctorem dominum nostrum, [deum] auctorem, velis nolis, tuum. Si non tam funeste m?compellimur, ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus actenus, adhuc parebimus; sin aliter, illi parebimus potius quam tibi. Offerimus nostras in quemlibet hostem amamus, quas sanguine innocentium cruentare nefas ducimus. Dextere iste pugnare adversus impios atque inimicos sciunt, laniare pios et cives nesciunt. Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse. Pugnavimus semper pro iustitia, pro pietate, pro innocentium salute. Hec fuerunt actenus [nobis] precia periculorum. Pugnavimus pro fide, quam quo pacto conservamus tibi, si hanc deo nostro non exhibemus? Iuravimus primum in sacramenta divina, iuravimus [deinde] in sacramenta regia; nichil nobis nobis de secundis credas necesse est, si [prima] prorupimus. Christianos ad penam per nos requiri iube; iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt: habes nos hic confitentes deum patrem, auctorem omnium, et filium eius Jesum Christum. VI Videmus laborum periculorumque nostrorum socios, nobis quoque eorum sanguine adsparsis, trucidare ferro, et tamen sanctissimorum commilitonum mortes et fratrum funera non flevimus non doluimus, sed potius laudavimus et gaudia prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro domino deo eorum. Nunc nobis vel hęc ultime vitę necessitas in rebellione cogit, non nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltim, quę fortissima est im periculis, desperatio. Tenemus ecce arma et non resistimus, quia mori quam occidere saltim maluimus, et innocentes interire quam noxii vivere praeoptamus. Si quid in nos ultra statueris, si quid adhuc iusseris, si quid admoveris, ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos fatemur, persequi Christianos non possumus."

(10) Cum hęc talia Maximianus audisset obstinatosque in fide Christi cerneret animos virorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocari una sententia interfici omnes decrevit, et rem confici circumfusis militum agminibus iubet. VII Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctis impium ferrum, mori non recusantes vite amore. Cedebant itaque passim gladiis, non reclamantes saltim aut repugnantes, sed depositis armis cervices persecutoribus praebentes et iugulum persecutoribus vel intectum corpus offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum motione elati sunt, ut ferro conarentur adserere iustitię causam, sed hec solum reminiscentur se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem ductus [est] et tamquam agnus non aperuit os suum, ipsi quoque tamquam grex dominicorum omnium laniare se tamquam [ab] inruentibus lupis passi sunt.

(11) Operta est terra [illic] procumbentibus in mortem corporibus piorum, fluxeruntque pretiosi sanguinis rivi. Quę umquam rabies absque bello tam humanorum corporum stragem dedit, quę feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. VIII Hanc igitur crudelitatem immanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem presentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane angelica legio, quę ut credimus cum illis angelorum legionibus iam conlaudant semper in cęlis dominum deum Sabaoth.

(12) Victor autem martyr nec legionis eiusdem fuit neque miles, sed inmente iam militię veteranus. Hic cum iter agens subito incidisset in hos, qui passim epulabantur leti martyrum spoliis, atque ab his ad convescendum invitatus prolatam ab exultantibus per ordinem causam cognovisset, detestatus convivas detestatusque convivium refugebat. Requirentibusque, ne et ipse forsitan Christianus esset, Christianum se et semper futurum respondit ac statim ab inruentibus interfectus est VIIII ceterisque martyribus in hoc loco sicut morte [ita] et iam honore coniunctus est.

(13) Hęc nobis tantum de numero istorum martyrum comperta sunt nomina, id est beatissimorum Mauricii, Exsuperii, Candidi atque Victoris; cetera vero nobis quidem incognita sed in libro vite scripta sunt.

(14) Ex [hac] eadem legione fuisse dicuntur et iam illi martyres Ursus et Victor, quos Salodorum passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est super Aram fluvium neque longe a Reno positum.

(15) VIII Opere pretium est etiam illud indicare, qui deinde Maximianum et trocem tyrannum exitus consecutus est. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino tunc regno tenenti mortem moliretur, deprehenso dolo illius apud Marsiliam captus nec multo post strangulatus teterrimoque hoc supplicio affectus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum [Acaunensium] martyrum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro huius epi loci epo revelata traduntur. In quorum honore cum extrueretur basilica, que vaste tunc adiuncta rupi uno tantum latere adclinis iacebat, sed nunc iubente preclaro meritis Ambrosio, huius loci abbate, denuo hedificata biclinis esse dignoscitur.

(20) Neque enim hoc emittendum est, quod prae longum temporis tractum beati Innocenti martyris membra Rodanus revelavit. Iugi enim diluvio vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernicie ad sepulturam martyris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terrę protulit ut in gurgitis sui procella demergeret, sed ob gloriosam devotionem intra ambitum basilicę ceterisque martyribus sepultura praeceperit sociari. Cuius translationem a sanctę recordationis Domiciano Genuense et Grato Augustanę urbis vel Protasio, tunc temporis huius loci epis celebratam recolentes cotidiana devotione et laudibus frequentamus.

(17) Quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi.

Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati venissent ad hoc opus, videbatur quidam adesse faber, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, quo ceteri ad expectandam diem eius feste abscesserant, in fabrica solus substitisset, in illo secreto se subito [clara luce] manifestantibus sanctis hic idem faber rapitur atque ad penam vel ad supplicia distenditur, et visibiliter turba martyrum cernens, verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ecclesie solus adesse, vel illud fabricę opus sanctum susciperet gentilis auderet. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constitit, ut faber ille consternatus et territus salutare sibi nomen poposceret saltimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis praetermittam, quod per eundem preclarum atque omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralisi fuisset obstricta, ut ei etiam pedum usus negaretur, a viro suo ut illic per multum itineris spatium differeretur poposcit. Quod cum pervenisset ad sanctorum martyrum basilicam famulantium manibus inlata pedibus ad diversorium rediit ac sanitate de pręmortuis restituta membris miraculum suum [ipsa] circumtulit.

(19) Haec duo tantum mira passione sanctorum inserenda credidi. Ceterum satis multa sunt, quę vel in purgatione demonum vel in restauratione claudorum aut sanitate febrium ceterisque infirmitatibus cotidie hic per servos suos virtutes dominus operatur. Quę multa sunt narranda, si per singula scribantur. Tamen fidelibus cordibus absque lectione cognita esse noscuntur, quę et quanta et qualia miracula hic per sanctos suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operare non desinit. Pro eo adipsum diem noctuque psalmorum hymni decantatio non desistit. Quod iubente sancto et preclaro Christi martyre beato Sigismundo rege institutum huc usque hodie deo protegente est conservatum. Propterea hic laudibus dei servi canentibus ore persolvunt. Cui est honor et gloria et imperium et potestas per omnia secula seculorum. Amen.

EXPLICIT PASSIO SANCTI MAURICII CUM SOCIIS SUIS. Incipit acta seu gesta sanctarum virginum digne et meritae ....