Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

12G München, Bayerische Staatsbibliothek, Clm 22020, XIIe s., Wessobrunn; passionnaire ─ f. 76─78

Incipit passio sanctorum martyrum Mauricii et sotiorum eius.

[Prolog fehlt]

(2) Sub Maximiano imperatore, qui Romanę rei publicę cum Diocletiano collega imperium tenuit, per diversas fere provincias laniati aut interfecti sunt martyrum populi Christiani. Idem namque Maximianus, sicut avaritia libidine crudelitate coeterisque vitiis obsessus furebat, ita etiam execrandis gentilium ritibus deditus et erga deum cęli profanus, impietatem suam ad extinguendum Christianitatis nomen armaverat. Si qui tunc dei veri cultum profiteri audebant, sparsis usquequaque militum turmis vel ad supplicia vel ad necem rapiebantur, ac velut vagatione (c supra g) barbaris [gentilibus] data prorsus in religionem arma commoverat (n supra a m.sec.)

(3) Erat eodem tempore in exercitu legio militum, qui Thebei appellabantur. Legio autem vocabatur, quę tunc VI milia sexcentos LX VI viros in armis habebat. Hi in auxilium Maximiano ab orientis partibus acciti (anciti a.corr.) venerunt, viri in rebus bellicis strenui et virtute nobiles, sed nobiliores fide. In marg.inf.: Christianę enim religionis ritum ab Ierosolimitanę urbis episcopo susceperant eiusdemque fidei fundamentum Romam transeuntes de Marcellini eiusdem urbis episcopi exhortatione roborabant. Erga imperatorem fortitudine, erga Christum devotione certabant. Evangelici praecepti etiam sub armis non inmemores reddebant quę dei erant deo, et quę Cęsaris Cęsari restituebant.

(4) Itaque cum et hi sicut ceteri militum ad pertrahendam (dilaniandam m.sec.s.lin.) Christianorum multitudinem destinarentur, soli crudelitatis ministerium detrectare ausi sunt, atque huiusmodi preceptis se obtemperaturos negant. III Maximianus non longe aberat, nam se circa Octodorum itinere fessus tenebat. Ubi cum ei per nuntios delatum esset legionem hanc adversus mandatum regium rebellem in his angustiis substitisse, in furorem instinctu indignationis exarsit.

(5) Sed prius mihi quam reliqua commemorem, situs loci istius relationi inserendus videtur. Locus hic sexaginta ferme milibus a Genuensi urbe abest, XIIII vero milibus distans a capite Lemamni lacus, quem influit Rodanus. Locus hic iam inter Alpina iuga in valle situs est, ad quem pergentibus difficili transitu asperum atque artum iter panditur. Infestus namque Rodanus saxosi montis radicibus vix pervium viantibus aggerem relinquit. IIII Evictis transmissisque angustiarum faucibus subito nec exiguus inter montium rupes campus aperitur. In hoc legio sancta consederat.

(6) Igitur, sicut supra diximus, cognito Maximianus Thebeorum responso precępit ira fervidus ob neglecta imperia decimum quemque ex eadem legione gladio feriri [iubet], quo facilius cęteri regis preceptis territi metu cęderent; redintegratisque mandatis edicit ut reliqui in persecutionem Christianorum cogantur. V Ubi vero ad Thebeos denuntiatio iterata pervenit cognitumque ab eis est iniungi sibi rursum exsecutiones profanas, vociferatio passim ac tumultus in castris exoritur adfirmantium numquam se ulli in hac tam sacrilega ministeria cessuros, idolorum [se] profana semper detestaturos, [Christianis se imbutos] saccis se divinę legis institutos, unum se ęternitatis deum colere, extrema experiri satius esse quam adversus Christianam fidem venire.

(7) His deinde compertis Maximianus omni belua cruentior rursus ad ingenii [sui] sevitiam redit atque imperat ut iterum decimus eorum morti detur; ceteri nihilominus ad hęc quę experirent (spreverant m.sec. s.lin.) compellerentur. Quibus iussis denuo in castra perlatis segregatus atque percussus est qui decimus sorte percussus est qui decimus (sorte-decimus del.) sorte obvenerat; reliqua vero militum multitudo mutuo se sermone instigabat, ut in tam preclaro opere persisterent.

(8) Incitamentum tamen maximum fidei in illo tempore pęnes sanctum Mauricium fuisse primicerium tunc, sicut traditur, legionis eius, qui cum Exsuperio, ut in exercitu appellant, campiductore et Candido senatore militum accedebat exortando singulos et admonendo. Fidelium commilitonum et iam martyrum exempla ingerens pro sacramento Christi, pro divinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus et moriendum suadebat, sequendosque admonebat socios illos et contubernales suos, qui iam in cęlo precesserant. Flagrabat enim iam tunc in beatissimis viris gloriosus ardor martirii.

(9) His itaque primoribus (sermonibus s.lin.) suis atque actoribus (suasionibus s.lin.) animati Maximiano insania adhuc ęstuanti mandata mittunt sicut pia ita et fortia, quę feruntur fuisse in hoc modo: "Milites sumus, imperator, tui, sed tamen servi, quod libere confitemur, dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam. A te stipendium laboris accipimus, ab illo vitę exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut auctorem negemus deum, utique auctorem nostrum deum, auctorem velis nolis, tuum. VI Si non [in] tam (tamen a.corr.) funesta conpellimur, ut hunc offendamus, tibi, ut fecimus actenus, adhuc parebimus; sin aliter, illi parebimus potius quam tibi. Offerimus nostras in quemlibet hostem manus, quas sanguine innocentum cruentare nefas ducimus. Dexterę istę pugnare adversus impios atque inimicos sciunt, laniare pios et cives nesciunt. Meminimus nos pro civibus potius quam adversus cives arma sumpsisse. Pugnavimus semper pro iusticia, pro pietate, pro innocentum salute. Hęc fuerunt actenus nobis precia periculorum. Pro fide pugnavimus, quam quo pacto conservavimus tibi, ac si hanc domino (dno; -n- del.) nostro non exibemus? Iuravimus primo in sacramenta divina, iuravimus deinde in sacramenta regia (regina a.corr.); nihil nobis de secundis credas necesse est, si prima perrumpimus. Christianos ad penam per nos requęri iubes (p.c.; si quererere quere a.c.); iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt: habes hic nos confitentes deum patrem, auctorem omnium, et filium eius Jesum Christum dominumque credimus (d.cr.del.m.s.). VIII Videmus (i supra e m.s.) laborem periculorumque nostrorum socios, nobis quoque eorum sanguine aspersis (nos... aspersi p.corr.m.s.), trucidare ferro, et tamen sanctissimorum commilitonum mortes et fratrum funera non flevimus non doluimus, sed potius laudavimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro domino deo eorum. Et nunc non nos vel [haec] ultimę vitę necessitas in rebellionem cogit, non nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltem, quę fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus enim ecce arma et non resistimus (corr. ex -temus), quia mori quam occidere satius malemus, et innocentes interire quam noxii vivere preobtamus. Si quid in nostra (ex nos [ul]tra) statueris, si quid adhuc iusseris, si quid admoveris, ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos fatemur, Christianos persequi non possumus."

(10) Cum hęc talia Maximianus audisset obstinatosque in fide Christi cerneret (cernit a.corr.) animos virorum, desperans gloriosam eorum constantiam posse revocare una sententia omnes interimi decrevit, et rem confici circumfusis militum agminibus iubet. Qui cum missi ad beatissimam legionem venissent, stringunt in sanctos impium ferrum, mori non recusantes vitę amore. Cędebantur itaque passim gladiis, non reclamantes saltem aut repugnantes, sed depositis armis (animis a.corr.) cervices percutientibus prebentes et iugulum percussoribus vel intactum corpus offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine, non armorum munitione elati sunt, ut ferro conarentur (conorar- m.pr.) adserere iusticię causam, sed hoc solum reminiscentes [se] illum confiteri, qui nec [re]clamando ad occisionem ductus est et tanquam agnus non aperuit os suum, ipsi quoque tamquam grex dominicarum ovium laniari [se tamquam] ab inruentibus lupis passi sunt.

(11) Operta est terra istic procumbentibus in mortem corporibus piorum, fluxeruntque (-que m.sec.) pretiosi sanguinis rivi. Quę umquam rabies absque bello tantam humanorum corporum stragem dedit, quę feritas ex sententia sua tot simul perire vel reos iussit! Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum esse soleat quod multitudo delinquit. Hac igitur crudelitate inmanissimi tyranni confectus est ille sanctorum populus, qui contempsit rem presentium ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane evangelica legio, quę ut credimus cum illis legionibus angelorum iam conlaudat semper in cęlis dominum deum Sabaoth.

(12) Victor autem martir nec legionis eiusdem fuit neque miles, sed emerite iam militię veteranus. Hic cum iter agens subito incidisset in eos, qui passim lęticia epulabantur martyrum spoliis, atque ab his ad convescendum invitatus prolatamque ab exultantibus per ordinem causam cognovisset, detestatus convivas detestatusque convivium refugebat. Requirentibusque, ne et ipse forsitan Christianus esset, Christianum se esse et semper futurum respondit ac statim ab inruentibus interfectus est cęterisque martiribus in hunc locum sicut morte ita etiam honore coniunctus est.

(13) Hęc nobis tantum de numero istorum martyrum comperta sunt nomina, id est beatissimorum Mauritii, Exsuperii, Candidi atque Victoris Vincentii (sublin.del.); cetera vero nobis quidem incognita sed in libro vitę scripta sunt.

(14) Ex hac eadem legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus et Victor, quos Solodorum passos fama confirmat (-bat a.c.). Solodorum (corr. ex Sal-) vero castrum est super Arolam flumen non longe a Reno positum.

(15) Opere precium est etiam illud indicare, quis deinde Maximianum trucem tyrannum exitus consecutus (con- sublin.del.) sit (est m.pr.; del.). Cum dispositis insidiis genero suo Constantino tunc regnum tenenti mortem moliretur, deprehenso dolo illius apud Massiliam captus nec multo post strangulatus teterrimoque [hoc] supplicio adfectus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum corpora martyrum post multos passionis annos sancto Theodoro huius loci episcopo revelata traduntur. In quorum honore cum extrueretur basilica, quę vaste nunc adiuncta rupi uno tantum latere adclinis iacet, quid miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi.

(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse ad hoc opus videbantur, quidam adesset faber, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, quo ceteri ad sectanda diei eius festa abcesserant, in fabrica solus substitisset, in illo secreto se (sic m.pr.; se s.lin.) subito clara luce manifestantibus sanctis hic idem faber rapitur atque ad pęnam vel ad supplicium distenditur, et visibiliter turbam martyrum cernens, verberatur et iam increpatur, quod vel die dominico ęcclesię solus deesset, vel illud fabricae opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod adeo misericorditer a sanctis factum constitit, ut faber ille consternatus et territus salutare sibi nomen posceret statimque Christianus effectus sit.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis pretermittam, quod perinde clarum atque omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralisi fuisset obstricta, ut ei etiam pedum usus negaretur, a viro suo ut istic per multum itineris spacium deferetur poposcit. Quo cum pervenisset, sanctorum martyrum basilicę famulantium manibus inlata pedibus ad diversorium rediit ac sanitati de premortuis restituta membris miraculum suum ipsa circumtulit.

(19) Hęc duo tantum mira passioni sanctorum inserenda credidi. Ceterum satis multa sunt, quę vel in purgatione demonum vel in reliquis curationibus cotidie istic (istas m.pr.) dominus per sanctos suos virtutes operatur.

(20)Neque enim hoc omittendum est, quod per longi (-um m.pr.) temporis tractum beati Innocentii martyris membra Rodanus revelavit. Iugi enim el (locus erasis) vicinum in se cespitem vergens religiosa quodam soli pernicię ad sepulturam martiris famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terrę protulit, ut in gurgitis sui procella demergeret, sed ob gloriosam devotionem intra ambitum basilicę ceteris martiribus sepulturę preceperit sotiari. Cuius translationem a sanctę recordationis Domiciano Genuensi et Gratone Augustanę urbis vel Protasio, tunc temporis huius loci epo, cęlebratam recolentes cotidiana devotione et laudibus frequentamus adiuvante domino nostro Iesu Christo.

EXPLICIT PASSIO BEATORUM, INCIPIUNT MIRACULA SANCTI MICHAELIS