Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

12x' Graz, 1703, XIIe s.; Fragment 63, 2 (BHL 5746)

(20) ense et Grato Augustane urbis vel Protasio, tunc temporis illius loci episcopo, celebrata recolentes quotidiana devotione [ Lücke im Codex] tunc apparuit, nequaquam tacendum putavi:

(17) Accidit inter aliquos artifices, qui invitati convenisse ad hoc opus videbantur, quidam esset aurifex, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum die dominico, quo ceteri ad expectanda diei huius festa abscesserant, in eadem domo in qua arta agebat, solus substitisset, in illo secreto subito mane ab assistentibus sanctis hic idem aurifex rapitur atque ad penam vel ad supplicia distenditur. Et visibiliter turbam martirum cernens verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ecclesie solus deesset vel illud opus sanctum suscipere gentilis audiret. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constituit, ut aurifex ille consternatus et territus salutare sibi nomen posceret, statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis pretermittam, quod per eadem loca est omnibus notum: Mater familias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita pa........... de premortuis restituta membris miraculum suum ipsa circumtulit.

(19) Hec pauca tantum miracula de plurimis passioni sanctorum inserenda credidi. Ceterum satis multa sunt, que vel in purgatione demonum vel in restauratione claudorum aut sanitate febrium ceterisque infirmitatibus quotidie illic per servos suos virtus domini operatur, que multa narranda sunt, si per singula scribantur. Tamen fidelium cordibus absque lectione cognita esse noscuntur, que, quanta et qualia miracula illic per servos suos ad honorem et gloriam nominis sui dominus operari non desinit. Pro eo ipso die noctuque psalmorum hymnorumque decantando non desistit, que iubente sancto et preclaro Christi martire, beato Sigismundo rege, est instituta et usque hodie deo protegente est conservata. Propterea illic laudes dei servi canentes ore persolvunt illi, quorum festivitas decimo Kalendarum Octubris celebratur ad laudem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui vivit et regnat per omnia secula seculorum. AMEN.