Logo

Duo Passiones Acaunensium martyrum

Diese Website enthält die Transkriptionen der beiden Passiones der Märtyrer von Acaunus. Verfasser sind ein Anonymus gegen 400 n. Chr. und Eucherius von Lyon gegen 450 n. Chr. Zusatzmaterialien helfen beim Verständnis. Die Website dient der Vorbereitung einer neuen Edition.

12f'+ pura Roma, Vallicelliana, t. XI, XIIe s., Beneventum; f. 76─80 (BHL 5741)
Passio sanctorum Mauricii et sociorum eius.

(1) Dioclitianus, quondam Romanę rei publicę princeps, cum ad imperium totius orbis fuisset electus omnesque provincias turbari quorumdam praesumptione perspiceret, ad consortium imperii vel laboris olim sibi conmilitonem Herculium Maximianum Cęsarem fecit eumque contra Amandum et Elianum, qui in Bacaudarum nomen presuptione servili arma commoverant, [ad Gallias] destinavit. Cui ad supplementum exercitus legionem Thebeam ex orientalibus militibus dedit. Que legio sex milia ac sescentos viros validis animis et instructis armis antiquorum Romanorum habebat exemplo. Hii igitur milites Christiane religionis ritum orientali traditione susceperant fidemque sacram virtuti et armis omnibus pręponebant.

(2) L II Maximianus autem Cęsar, usu quidem milicie bellis aptus sed idolorum specialis cultor, fervidus animo et qui severitatem imperatoriam nimia crudelitate polluerit. In Galliam properans ad Alpium Penninarum aditum venit. Transmeantibus iter Alpium post arduam et horridam viam subita ęqualis loci campestris occurrit et grata planities. Quo in loco oppidum factum est, quod Octodori nomen accepit, circa quod aut inrigua fluminibus [prata] aut agrorum fertilis cultura porrigitur, pręcipue deinde Rodani fluminis cursus offertur, qui mole sua leniter fluens regionis ipsius gratiam propria amenitate commendat. L III Transcensis igitur Alpibus Maximianus Cęsar Octodorum venit ibique sacrificaturus idolis suis convenire exercitum iussit atroci proposita iussione ut per aras demonibus consecratas iurarent ęqualibus sibi animis contra Bacaudarum turbas esse pugnandum christianosque velut inimicos diis suis ab omnibus persequendos. Quod ubi primum pervenit ad noticiam Thebaidę legionis pręteriens Octodorum oppidum ad locum, cui Agaunum nomen est, celeriter properavit, ut duodecim milium spatio ab Octodoro seperata necessitatem committendi sacrilegii pręteriret. Agaunum autem accole interpretacione Gallici sermonis saxum dicunt. Quo in loco ita vastis rupibus Rodani fluminis cursus artatur, ut commeandi facultate subtracta constratis pontibus viam fieri itineris necessitas imperarit. Undique tamen imminentibus saxis parvus quidem sed amenus irriguis fontibus campus includitur, ubi fessi milites legionis Thebeę post laborem tanti itineris residerunt.

(3) L IIII Maximianus vero Cęsar, dum ad sacramenta superius memorata cunctos in exercitu suo cogeret, agnovit prętergressam, ut diximus, legionem. Et subito iracundię furore completus satellites mittit, ut legionem ad sacramentorum suorum sacrilegia revocarent. Erant in eadem legione primicerius Mauricius et signifer Exuperius et Candidus senator, qui ita conmilitonibus suis pręerant, ut amore pocius equalitatis quam terrore militari obediendam pręciperent. Requirunt itaque quid Maximianos Cesar ira dictante mandasset. Dictum ab his est, quos Cesar mandaverat milites omnes immolasse hostias, libasse sacrificia et sacramenta fanatici ordinis prębuisse, iubere Cesarem, ut legio festinanter revertens conmilitonum pareret exemplo. Tunc hii qui pręerant legioni miti affatu dedere responsum, prętergressos se Octodurum, quia iam fama ad eos sacrificiorum ordinem detulisset, fas sibi visum esse, ne demonum aras christianorum videret obtutus; esse sibi in animo deum vivum colere, et traditam orientali more religionem usque ad diem [vitae] perenniter custodire, ad bellorum usum paratam legionis esse virtutem, ad committendum vero sacrilegium, sicut Cesar precepit, Octodorum non redire.

(4) L V Reversus itaque satellis nuntiat obstinatos esse animos legionis nec velle preceptis imperatoris obędire. Tunc Maximianus Cęsar iracundię nimietate succensus in hanc vocem subito furore prosiluit: "Ergone milites mei imperatoria precepta et sacrorum meorum ordinem spernunt! Sanciendum erat vindicta publica etiam si tantum maiestatem regiam contemnere voluissent; iungitur despectui meo cęlestis iniuria et mecum pariter religio Romana contemnitur. Sentiat contumax miles me non solum michi sed etiam numinibus meis dare posse vindictam; iam nunc fidissimorum meorum turba festinet, et decimum quemque morti funesta sors prębeat, discant ęqualium nece quos ordo prętermiserit moriendi, qualiter Maximianus vel sibi vel numinibus suis hac severitate dederit ulcionem!"

(5) Post hanc vocem parituris iussio infesta porrigitur, ad legionem velociter properatur, crudelia pręcepta reserantur. Traduntur neci quos ordo repperit numerandi, lęti percussoribus cervices prębent solaque inter eos est de gloriosę mortis occupatione contentio. Perfecto scelere ut Octodorum legio redeat iubetur. L VI Tunc Mauricius primicerius paululum a satellitibus regiis segregatus convocat legionem et hac oratione sancti oris alloquitur: "Gratulor virtuti vestrę, commilitones optimi, quod amore religionis nullam vobis Cęsaris precepta attulere formidinem; gaudentibus quodam modo animis tradi ad necem [gloriosam] commilitones vestros vidistis. Quam timui ne quisquam, quod armatis facile est specie defensionis, beatissimis funeribus manus obvias afferre temptarit! Iam michi ad huius rei interdictum Christi nostri paratur exemplum, qui exempto vagina apostoli gladio propria vocis iussione recondidit, donavitque maiorem armis omnibus Christianę confidentię esse virtutem. Hic deus Christus plane mentes vestras manusque prohibuit, ne quisquam divino operi mortalibus dexteris obviaverit. Quin immo ceptis operis fidem perenni religione complete! Actenus exempla sacris inserta codicibus legebamus; iam nunc per nosmet ipsos quos sequi deberemus aspeximus. L VII Ecce vallatus sum commilitonum meorum corporibus, quos de latere meo funestus satellis eripuit, aspersus sum cruore sanctorum et sacri sanguinis reliquias meis vestibus porto et dubito eorum sequi necem, quorum gratulans admiror exemplum? Et vacat cogitare quid imperator iubeat, qui sorte michi mortalitatis ęqualis est. Si haberent aliquid veritatis imperatoria precepta potuissent, circa beatissimorum Hebręorum corpora regis Persarum valere incendia nec contemnere leonum rictus lacu clausus propheta potuisset. Sacramenta olim dedisse nos memini quod contemptu lucis istius et desperatione vitę defensare rem publicam deberemus; iam tunc promisi mei corporis vilitatem et spopondi hanc imperatoribus fidem nec tamen michi ullus tunc regna cęlestia promittebat. Quid Christo spondente faciendum est, si hęc potuimus militię devotione promittere? Quin immo, fortissimi commilitones, olim devotas animas subdamus pretiosissimę passioni, sit nobis virilis animus, fides inviolata permaneat! L VIII Iam cerno ante tribunal Christi stantes eos quos neci paulo ante satellis regius deputavit; illa vero gloria est, quę ęternitatem beatę vitę huius brevitate mercatur. Ęquali omnes animo, una voce satellitibus responsum demus, "Milites quidem, Cęsar, tui sumus et ad defensionem rei publicę Romana arma suscepimus nec umquam aut desertores bellorum aut proditores militię fuimus aut ignavię seu formidinis meruimus subire flagitium. Tuis etiam obtemperaremus pręceptis nisi instituti legibus Christianis dęmonum cultus et aras semper pollutas sanguine vitaremus. Comperimus pręcepisse te, ut aut sacrilegiis pollueris Christianos aut dederis neci. Non inquiras longius latitantes, nos omnes Christianos esse cognosce; habes potestati tuę subdita omnium corpora, auctorem vero suum respicientes Christum animas non tenebis." Hęc sicut vir sanctus dixerat, legionis probatur assensu et Cęsari per satellites nuntiatur.

(6) Inclementi pręcipit iussione, ut iterum decimum renovate crudelitatis ordo consumeret. Post hanc vocem ad legionem velociter properatur, crudelia praecepta peraguntur, reliquis ut Octodurum redeant iubetur. L nona Tunc Exuperius, quem ante principem vel campiductorem superius memoravi, correptis legionis suę signis hac circumstantes oracione confirmat: "Tenere me, commilitones optimi, sęcularium quidem bellorum signa perspicitis, sed non ad hęc arma provoco, non ad hęc bella animos vestros virtutemque conpello; aliud nobis genus eligendum est pręliorum, non per hos gladios potest ad regna cęlestia properari. Robur nobis opus est animorum; invicta defensio est fidem, quam deo promisimus, in ultimis custodire. Iam de commilitonum nostrorum gloria, ea quę divino cernebat obtutu, Mauricius est locutus, ego vobis victoriam plenam, si Christum creditis, repromitto. Proiciant dexterę nostrę arma ista cum signis militaribus, [praestabit hoc Christus,] ut mox in ipso cęlesti, sicut promittitur, regno alia vobis Exuperium vestrum videatis signa monstrare. Vadat quin immo funestus satellis et hęc truculento regi renuntiet: "Inexuperabiles legionis istius animos, Cęsar, agnosce; tela proicimus; exarmatas quidem dexteras satellis tuus, sed armatum fide catholica pectus inveniet. Occide, prosterne, resecandas gladiis percussoribus cervices prebemus intrepidi; hęc nobis iocundiora sunt, dummodo quod te cum sacrilegiis tuis contemnimus, ad regna iam nunc cęlestia properamus." Hęc mandata legionis remeans ad Maximianum Cęsarem satellis nunciat.

(7) At ille, quasi nichil iterato fuisset scelere perpetratum, ire propere exercitum iubet et circumfundi imperat legionem nullumque de tantorum sanctorum exercitu pręcipit derelinqui. L X Ventum itaque est, circumsistit beatam legionem turba carnificum, omnis ętas sine discrecione perimitur lanianturque beata corpora et devotas deo animas fideli mortis professione commendant. Peracta tandem cęde inter omnes sanctorum percussores pręda dividitur. Namque Maximianus facultatem dederat, ut, quisque legionis illius militem iugulasset, interempti spoliis uteretur. Divisa igitur omnium pręda ad vescendum ępulandumque truculenta turba consedit,

(8) Interea veteranus quidam ultimę ętatis itinere fatigatus, nomine Victor, ad contaminatum cędibus locum itineris necessitate deductus est. Et dum ad ępulas pro ętatis veneratione ab omnibus rogaretur, requirere cępit, quęnam esset causa leticię, quod inter tot corpora peremptorum gaudentes exultantesque possint milites ępulari. Dictumque a quodam est, quod legio Christianę legis [studio] cerimonias Romanas cultumque numinum pariter cum imperatoriis iussionibus contemnere voluisset dataque neci esset, ut disciplinę militaris traditus ordo severius teneretur. Tunc Victor alte gemitum trahens graviterque suspirans exclamat: "Hei michi, qui per tot annorum miliciam ad hanc infelicem ętatem veni et in hac legione militare non merui; quam bene inter tales gloriosę mortis honore donatos finem vitę invenire potuissem! Saltem si commilito indignus eram vel me ante actas horas viandi necessitas detulisset, ut senilis pectoris cruor tantorum virorum victimis misceretur, obtuleram corpus huic neci, dummodo tantę laudis consorcio non carerem." L XI Talia dicentem prophanorum statim turba vallavit, quę utrum Christianus esset respondere minaciter iubet.

(9) At ille, paululum oculos ad cęlum erigens, tali percontantibus sermone respondit: "Longus me vivendi usus ad hanc, quam videtis, perduxit ętatem. Quęcumque autem in hoc mundo aguntur aut studium repperit aut rerum volubilitas agit aut varius semper casus infestat; quodcumque volumus, optamus, scimus aut cupimus, totus mundus caligine summersus tenebris circumfluentibus latet, nisi nobis aut viam Christus ostenderit aut lumen Christus effulserit. Quod ego fideli mente perpendens utinam ultimo contester affectu! Quod si me ad tempus paulo ante trucidatę legionis itineris necessitas detulisset, conviviis vel ępulis vestris horum funerum consorcium pretulissem. Sed eciam nunc praestavit Christus, ut Christianum me vel post professionem meam transire ulterius per beata funera non sinatis." Hęc loquentem subita percussoris obtruncat insania. Ita vir sanctus consortium sanctorum cęleri professione promeruit.

(19e) Qui primus ad revelationem Theodori Vallensis epi et quo quisque loco iacere ostendit... Quę collecta sanctorum corpora loci ipsius accepit ecclesia, ubi mirabilibus in numeris et diversis suam sanctam potentiam manifestat Christus Dominus deus noster...

Ex hac vero legione traduntur trecenti decem et octo martyres Colonia palmam martyrii percepisse. Quibus beatum Gersonem martyrem prefuisse confirmat antiquitas. Quos in uno mille congesti felici cespite terra Germanię tegit. Quorum cruorem inclita passione suscepit in sęcula sęculorum. Amen.

(14) Ex eadem etiam legione fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus et Victor, quos Salodorum passos fama confirmat. Salodorum vero castrum est super oram fluvii neque longe a Rheno positum.

(15) L XII Opere pręcium est etiam illud indicare, qui deinde Maximianum trucem tyrannum exitus consecutus est.... Cum dispositis insidiis genero suo Constantino tunc regnum tenenti mortem moliretur, deprehenso dolo illius apud Massiliam captus nec multo post strangulatus teterrimoque [hoc] supplicio affectus impiam vitam digna morte finivit.

(16) At vero beatissimorum martyrum corpora post multos passionis annos sancto Theodoro eiusdem loci episcopo revelata traduntur. In quorum honore exstructa basilica est, quae vastę tunc adiuncta rupi uno tantum latere acclinis iacebat, sed nunc iubente preclaro meritis Ambrosio, eius loci abbate, denuo ędificata biclinis esse dinoscitur.

(20) Neque vero hoc dimittendum est, quod per longum temporis tractum beati Innocentii martyris membra Rodanus revelavit... Iugi enim diluvio vicinum in se cespitem vergens religiosa quadam soli pernicię [ad sepulturam martyris] famulatrix unda pervenit. Prolatas namque reliquias leniter lambens non ideo a sinu terrę protulit, ut in gurgitis sui procellam demergeret, sed ut ob gloriosam devotionem intra ambitum basilicę cęteris martyribus sepultura pręceperit sociari. Cuius translationem a sanctę recordationis Domiciano Genuense et Grato Augustanę urbis vel Protasio, tunc temporis eiusdem loci epis, celebratam recolentes cotidiana devotione et laudibus frequentamus.

Quid autem miraculi tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi:

(17) Accidit ut inter reliquos artifices, qui invitati venisse ad hoc opus videbantur, quidam adesset faber, quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum dominico die, quo cęteri ad expectanda diei eius festa abscesserant, in fabrica solus substitisset, in illo secreto se subito manifestantibus sanctis hic idem faber rapitur atque ad pęnam vel ad supplicia distenditur, et visibiliter turbam martyrum cernens, verberatus etiam increpatur, quod vel die dominico ecclesie solus deesset, vel illud fabricę opus sanctum suscipere gentilis ausus fuisset. Quod ideo misericorditer a sanctis factum constat, ut faber ille consternatus et territus salutare sibi nomen posceret, statimque Christianus effectus est.

(18) Neque illud in sanctorum miraculis prętermittam, quod perinde clarum atque omnibus notum est: Materfamilias Quinti, egregii atque honorati viri, cum ita paralysi fuisset obstricta, ut ei etiam pedum usus negaretur, a viro suo ut illic per multum itineris spacium deferretur poposcit. Quo cum pervenisset, sanctorum martyrum basilicę famulantium manibus illata pedibus ad diversorium redit ac sanitate recepta miraculum suum circumtulit.

(19) Hęc duo tantum mira passioni sanctorum inserenda credidi. Cęterum satis multa sunt ad narrandum, que vel in purgatione demonum vel in restauratione claudorum aut sanitate febrium cęterisque infirmitatibus cotidie per servos suos dominus operatur.

(19d) Passa est autem beatissima legio pro nomine domini nostri Iesu Christi sub Maximiano imperatore die decimo Kalendarum Octobrium, regnante domino nostro Iesu Christo, cui est cum deo patre et spiritu sancto honor et gloria per omnia saecula saeculorum. Amen.